Articulus 47
De quodam Fratre devoto, qui fragilitatem sustinuit quando debuit communicare.
ERAT Frater multum devotus, custoditus et sobrius, qui illis noctibus pollutionem in somno patiebatur, quando diebus sequentibus debebat communicare cum ceteris, non aliis noctibus.1 Qui quum de hoc non parum contristaretur, et diu a communione abstinuisset, tandem retulit Patribus suam illusionem. Qui quum diligentem inter se habuissent examinationem de conversatione Fratris præfati, et cognovissent sobrietatem, humilitatem diligentiamque ipsius, et quod ceteris noctibus tale nil pateretur, pronuntiaverunt Fratris illius nocturnam fragilitatem non nisi ex dæmonum provenire illusione, idcirco propter hujusmodi fragilitatem non debere eum a communione cessare. Cui sententiæ quum Frater obtemperasset, de cetero tale nil passus est quando fuit communicandum.
Hucusque ex libris Cassiani exempla breviter sunt excerpta, quibusdam quæ in Vitaspatrum habentur omissis. Sequitur ex Climaco.
Footnotes
-
collat xxii, c. 6. ↩
Chapter 48 of 69