Skip to the text

Articulus 49

De magna contritione et pænitentia cujusdam prædonis.

REFERT Climacus se multis diebus post suam anachoreticam vitam fuisse in quodam cœnobio magno et sancto, de quo multa mirabilia et valde ædificatoria scribit:1 inter quæ istud unum. Quum venisset ad claustrum illud causa conversionis quidam prædo, abbas monasterii, vir valde sanctus ac sapiens, fecit eum per septem dies libere esse ac circuire per claustrum et omnia considerare, ac bene tractari. Post hoc interrogavit prædonem an vellet permanere in claustro. Quo respondente quod imo, quæsivit ab eo quid mali perpetrasset in sæculo. Qui statim aperuit abbati omnia sua peccata. Tunc abbas tentando dixit prædoni: Volo ut omnia vitia tua hæc coram toto Fratrum conventu enarres. Qui peccata sua veraciter odiens atque humanam confusionem contemnens, respondit: Etiam, si vis, in medio civitatis Alexandriæ paratus sum omnibus ea propalare. Deinde abbas die dominica infra Missarum solennia, congregato toto conventu, puta ducentis triginta Fratribus, fecit prædonem illum coram omnibus adduci, quibusdam ex Fratribus eum trahentibus et temperate percutientibus.2 Eratque cilicino sacco indutus, et manus suas retro ligatas habens, ac pulvere caput adspersum, ita quod solo adspectu omnes qui aderant movebantur ad planctum et ejulatum. Et erant Fratres stupore repleti, quia non noverant quid factum illud insolitum designabat. Quumque prædo portæ propinquasset ecclesiæ, abbas magna voce clamavit ad eum: Sta, quia indignus es ingressu in sancta hæc. Stupefactus ac territus prædo ex voce illa, quia (ut postmodum affirmavit) non hominis vocem, sed tonitruum se audisse putavit, corruit statim in faciem, et totus horrore concussus atque in terram prostratus, pavimentum lacrimis irrigavit. Tunc jubente sancto abbate, universa sua peccata coram omnibus distincte cum grandi pavore et summa contritione narravit: quæ erant quodammodo inaudita, quia non solum peccata secundum naturam et contra naturam in homines, sed in bruta quoque commisit, et veneficia homicidiaque perpetravit. Quumque omnia protulisset, fecit eum abbas tonderi et Fratribus assimilari.

Porro Climacus de tam inconsueto facto admirans, interrogavit abbatem cur illud exhibuisset spectaculum. Qui dixit: Propter duas causas hoc feci. Primo, ut prædo ille præsenti confusione ab æterna confusione eriperetur: quod et factum est. Non enim surrexit a terra quousque plenam remissionem accepit. Nam unus Fratrum dixit ad me: Vidi quemdam terribilem, tenentem in manu chartam scriptam ac calamum, et quæcumque peccata prædo narrabat, ille protinus cancellabat. Secundo, quoniam quidam ex Fratribus istis habent adhuc peccata nondum confessa. Illos igitur hoc exemplo ad confessionem admonui, ne ex humano pudore sua celent peccata.

Footnotes

  1. Scal. parad. grad. iv. ↩

  2. *trecentis ↩

Chapter 50 of 69