Skip to the text

Articulus 50

De quibusdam exercitiis atque virtutibus Fratrum conventus illius.

CARITATIS indissolubile vinculum inter illos exstitit Fratres, et erant ab omni verbositate et vana confidentia seu præsumptione immunes; atque ad hoc præ omnibus summe studebant, ne quis conscientiam Fratris sui aliquo modo feriret, seu Fratrem in aliquo læderet. Et si quis videbatur Fratris oditor, hunc abbas exsulabat seorsum, id est, incarcerabat aut expellebat. Unde dum quidam coram eo maledixisset proximo suo, statim fecit eum expelli, dicens: Æque non debet in claustro permitti visibilis et invisibilis diabolus.

Fratres autem ita se invicem sanctis exercitiis excolebant, ædificabant, inflammabant, quod exhortatione abbatis videbantur non indigere. Nam si quis absente abbate aliquem temerarie judicare, maledicere aut verbose loqui cœpisset, mox alius Frater ignoto aliis nutu faciebat eum cessare; et si ita non cessasset, alius ille genua flectens, quasi propriam culpam dicens, recedebat. Indesinenter autem tempore colloquendi loquebantur utilia, atque incessabiliter in eorum colloquio erat recordatio mortis, intenta quoque meditatio districti judicii Dei.

Insuper, speciali quodam signo se ipsos ad orationes assiduas commonebant, etiam in omni mutua obviatione et conventione. Quumque eorum aliquis excessisset, rogabatur a multis ut permitteret eos pro ipso satisfacere ac disciplinari. Ubi apud illos aliquando otiosa verbositas aut sermo scurrilis? Si autem quisquam eorum expetebat vindictam pro injuria sibi facta, hoc nuntiabatur secundo post abbatem, et ille reconciliabat læsum ac lædentem ante solis occasum. Quod si in duritia sua permanebant, non permittebantur comedere ante condignam satisfactionem, aut de claustro ejiciebantur.

Stupendum fuit videre in eis angelicos homines, canos, reverendos, sanctitate decoros, instar parvulorum ad obediendum circumquaque currentes, et propriam humiliationem gloriationem maximam reputantes. Erant ibi nonnulli qui per quinquaginta annos in obedientia fuerant conversati; atque ex hoc in humilitatis pervenerunt abyssum, in insuperabilem mansuetudinem, vitantes omnem practicationem, in profundissimam sapientiam, simplicitatem et innocentiam. Denique in increpationibus atque injuriis sibi a præsidente illatis, patientiam habebant inviolatam; sed et se invicem exercebant per adversa, ut perfectam sic discerent patientiam.

Fuit quoque in monasterio isto locus seorsum sine consolatione, qui dictus est carcer, in quo nec ignis fuit, nec vinum, nec oleum, nec aliquid coctum, sed solum panis et herbæ exiguæ. In hoc loco recludebantur perpetuo, post professionem suam prævaricantes, quousque Deus certificaverat abbatem de unoquoque illorum: quibus et abbas præfecit virum magnum, nomine Isaac, qui orationem quasi indesinentem ab incarceratis quærebat, quibus et palmarum præbebat copiam pro opere manuali contra acediam.

Chapter 51 of 69