Articulus 51
De compunctione et lacrimis coquinarii.
ERAT in cœnobio illo coquinarius incessabilem habens fletum in sua ministratione. Qui interrogatus et importune rogatus a Climaco unde et quomodo tantam lacrimarum copiam a Deo accepit, respondit: Nunquam cogito me hominibus servire, sed Deo; et omni quiete indignum me judico, atque materialem ignem istum adspiciendo memor sum ignis infernalis.
Itaque hujus felicis coquinarii exemplo compunctionem, timorem ac lacrimas obtinere ac retinere conemur, virtutes quoque et exercitia monachorum illorum, de quibus præcedenti dicebatur articulo.
Chapter 52 of 69