Articulus 52
De S. Isidoro.
VIR fuit principalis et officiatus in Alexandria, Isidorus nomine, qui ad præfatum venit monasterium gratia conversionis. Quem abbas versutum, crudelem, durum et arrogantem esse considerans, ait : Si vere vis jugum Christi portare, volo te ante omnia obedientiam exercere. Respondit Isidorus : Quemadmodum ferrum traditur fabro, sic ego trado me tibi ad obediendum in omnibus, o Pater sanctissime. Et abbas : Volo te, inquit, in porta manere, et omni intranti ac exeunti facere metaniam (id est genuflexionem) ac dicere :1 Ora pro me, Pater, quia peccavi.
Obedivit autem in hoc Isidorus illi abbati sicut obedit angelus Deo. Quumque sic obediendo per septem annos, in profundissimam humilitatem et compunctionem venisset, voluit eum abbas monachis associare, et ordinatione dignum efficere, seu in sacro constituere ordine. Isidorus vero per Climacum et alios multipliciter rogavit abbatem ut permitteret eum in illo humilis statu vitam suam finire, innuens et verbis obscure insinuans finem vitæ sibi instare. Et factum est ita. Et permanens ibi, post decem dies migravit ad Dominum, post septem dies portarium loci assumens, quia promiserat portario, dicens : Si invenero gratiam apud Deum, in brevi mihi inseparabiliter conjungeris in gloria.
Hunc Isidorum adhuc in carne viventem interrogavit Climacus quid mens ejus cogitavit atque sustinuit ita agendo in porta. Respondit : In principio cogitavi quia pro peccatis meis venditus, faciebam ista; et ita cum omni amaritudine et violentia usque ad sanguinem feci pœnitentiam illam. Primo autem anno evoluto, degebam ibi absque cordis tristitia, mercedem a Deo pro obedientia et patientia mea exspectans. Deinde anno secundo finito, habitatione monasterii, et visu atque colloquio Patrum, ac sacra communione, imo cujuslibet faciei inspectione, ex intimo cordis fundo me reputavi indignum : idcirco introeuntes et exeuntes, oculis in terram fixis, rogavi ut orarent pro me.
Footnotes
-
* μετά- νοιαν ↩
Chapter 53 of 69