Articulus 54
De sanctitate et perfectione S. Menæ.
OMNIA quæ erant præfati cœnobii, sanctus vir nomine Menas rexit post abbatem, tanquam vicarius ejus, et erat in virtutibus abbati multum consimilis. Hunc Menam jussit abbas quadam vice expelli de ecclesia absque ipsius culpa : importune hoc ipsum præcipiens, atque ad aliorum ædificationem id faciens. Climacus vero sciens dispensatorem illum inculpabilem esse, excusavit eum apud abbatem. Dixitque Climaco abbas : Novi, o Pater; sed sicut miserabile atque injustum est ex ore famelici parvuli abripere panem, sic animarum pastor se ipsum lædit ac subditum, si ei non præbet quotidie occasiones seu causas promerendi coronas gloriæ æternalis, quas scit eum posse mereri tolerando adversa, aut alio modo. In tribus etenim læditur maxime talis pastor. Primo, quoniam ipse increpationis mercede privatur. Secundo, quia ex unius virtute alios valens ædificare, non fecit hoc. Tertio et maxime, quoniam ipsi qui patientes putantur; neglecti sub tempore et tanquam virtuosi a præsidente non increpati, frequenter amittunt patientiam mansuetudinemque quas habebant. Porro Climaco objiciente quod multi ex sua fragilitate, dum sine culpa sua reprehenduntur, fiunt deteriores, sapientiæ domus, id est abbas ille, respondit : Anima Christo vere se offerens, et pastorem suum sinceriter diligens et de eo plene confidens, usque ad sanguinem sustinens, non indignabitur ei nec recedet ab eo; si autem caritate et fide ita ligata non sit, miror si non inaniter in congregatione resideat.
Præterea, alia vice vir sanctus Menas rediens domum, ac solito more ad vesperam abbati faciens metaniam seu genuflexionem, abbas præteriit, et eum in genuflexione dimisit usque ad Canonis horam, id est ad horam quamdam divini Officii, forsitan matutinalis, quia per multas horas sic mansit. Tunc vero abbas revertens et eum benedicens, ac tanquam impatientem et ostentationis amatorem redarguens, præcepit ei ut surgeret. Porro discipulus Menæ eum secrete interrogavit an in illa genuflexione fuisset somno oppressus. Respondit quod non, sed se totum legisse Psalterium in terra prostratum; nec ad aliquam fuit impatientiam motus.
Postmodum Mena defuncto, quum pro eo ageretur divinum Officium, repente chorus, in quo detinebatur corpus ipsius, suavissimo cœpit odore repleri. Tunc annuente abbate, discooperuerunt loculum, Climaco ibi præsente; videruntque omnes ex pedibus Menæ duos fontes optimi odoris tanquam unguenti manare. Dixitque abbas : Ecce quam grati fuerunt Deo labores pedum illorum, et qualiter Deo oblati sunt vere sicut unguentum. — Ex quo certe miraculo constat quantum complaceant Deo labores officialium religiosorum pro communi utilitate laborantium, dummodo ex vera caritate et obedientia sancta ministrent, nec ad officia inordinate afficiantur, nec ad propria commoda reflectantur, sed Dei dumtaxat honorem et bonum commune salutemque animæ suæ intendant ac quærant; secus est si ambitiosi exstiterint.
Chapter 55 of 69