Skip to the text

Articulus 55

De humilitate et patientia fratris Abbacyri.

FUIT in congregatione illa sanctorum Frater nomine Abbacyrus, qui pene ab omnibus exercebatur et variis modis affligebatur. Nam et sæpe expellebatur a mensa, et frequenter absque refectione ivit dormitum. Erat quippe ex natura aliqualiter incontinens linguæ. Dixit itaque Climacus semel ad eum : Frater Abbacyre, quare te a mensa expelli quotidie video, et frequenter non refectum ire dormitum? Qui ait : Crede mihi, Pater, quia probant me Patres mei an veraciter monachus sim, sed non in veritate hoc faciunt (id est, non tantum me tribulant et exercent sicut promereor) : ideo ego sciens intentionem eorum atque abbatis, sine gravamine cuncta sustineo. Et ecce sic cogito : Quindecim annis hic fui; atque ut ipsi in ingressu meo mihi dixerunt, per triginta annos probant abrenuntiantes. Et juste, o pater Joannes: nam absque probatione non perficitur aurum. Denique, quum decem et septem annis fuisset in cœnobio Abbacyrus, defunctus est. Et mori incipiens, dixit: Gratias ago Domino Jesu Christo et vobis, o Fratres, quia pro eo quod me salubriter exercitastis, ecce infra decem et septem annos non fui a dæmonibus unquam tentatus. Quem abbas tanquam confessorem fecit cum ceteris sanctis ibi quiescentibus honorifice sepeliri.

Hujus igitur humilis Abbacyri humilitatem patientiamque sequamur, et exercitationes, increpationes, tribulationes, non solum a præsidente, sed etiam a Fratribus universis æquanimiter toleremus; eas quoque interpretemur in melius, nequaquam in pejus: imo multo gravioribus afflictionibus dignos nos esse intimo fateamur ex corde.

Chapter 56 of 69