Skip to the text

Articulus 56

De virtutibus Macedonii, primi diaconi congregationis præfatæ.

MACEDONIUS diaconus, quum de abbatis licentia perrexisset Alexandriam, et ultra terminum sibi præfixum unius diei spatio foris manens, ad cœnobium rediisset, ab abbate est reprehensus, a diaconatu depositus, et in ultimo incipientium positus loco: quod totum tam patientissime tulit, quasi non ipse, sed alius ista esset perpessus. Quumque post dies quadraginta sanctus et sapiens abbas restituisset eum in loco priori, rogavit statim post unum diem abbatem ut se in priori illa constitueret disciplina, dicens: Quia irremissibilem quemdam excessum commisi in civitate. Abbas autem ei consensit, quamvis sciret eum ita non excessisse. Et mirabile erat videre senem tam virtuosum et canum in noviciorum loco degentem, et omnes ut pro eo orarent humiliter deprecantem, atque dicentem: Quia in fornicationem inobedientiæ cecidi. Denique, Climaco scire optanti cur ad tantam humiliationem se spontanee obtulisset, Macedonius dixit: Nunquam ita expertus sum evacuationem omnis tentationis impugnationisque vitiorum, atque divinæ lucis dulcedinem, sicut modo.

Chapter 57 of 69