Skip to the text

Articulus 58

De mirabili patientia et humilitate fratris Innocentii.1

FUIT in Asia senex omnino durus et negligens, habens discipulum Innocentium nomine, qui tanta a sene illo sustinuit, ut credi vix possit: quia non verbis et ignominiis tantum, sed et verbibus atque plagis eum afflixit quotidie. Quum ergo quidam vir sanctus videret Innocentium quasi servum empticium summa omni die affectum miseria, obvians ei sæpe dixit ad eum: Quid est, frater Innocenti? Quomodo hodie fuit tibi? At ille monstrabat viro sancto interdum oculum lividum, quandoque caput plagatum. Cognoscens itaque sanctus vir ille quia patientiæ operarius esset Innocentius, consolans ac roborans eum, dicebat: Patiens esto, et salvus eris. Quumque sub sene illo crudeli vixisset Innocentius annis novem, migravit ad Christum. Quo sepulto, abiit senex ille post quinque dies ad quemdam magnum senem, dixitque ei: Pater, Innocentius mortuus est. Respondit senior ille: Hoc mihi persuadere non poteris. Et ille: Veni, inquit, et vide. Veniens ergo senior ille ad locum sepulcri, clamavit: Frater Innocenti, mortuus es? Innocentius autem etiam post mortem obediens, respondit sancto seniori: Pater, quomodo possibile est hominem obedientiæ ac patientiæ operatorem mori? Quo audito, senex ille crudelis notatum se pensans, et tremens ac pavens, corruit in faciem suam cum lacrimis; ac juxta Innocentii monumentum construens sibi cellam, in ea de cetero laudabiliter vixit, Patribus semper dicens: Quia homicidium feci.

O fratres carissimi, consideremus et defleamus nos ipsos, et de imperfecto nostro, imo de nostris perversitatibus, coram Deo verecundemur, et emendemus nos valde. Ecce quam magna, quam diuturna, quam insuperabilis fuit obedientia, patientia, humilitas, constantia felicis

A Innocentii hujus, qui non solum derisiones, verba, injurias, verbera, sed etiam vulnera absque demerito suo assidue sustinuit! Quid ad hoc dicimus, qui nec signum nec verbum durum pro Deo volumus pati?

Footnotes

  1. *Acacii ↩

Chapter 59 of 69