Articulus 59
De obedientia et patientia magni Joannis Antiochi.
DOCEBATUR Frater quidam in Asia a monacho sene, quieto ac mansueto; et videns Frater ille a sene illo se honorari ac confoveri, petivit ab eo licentiari, atque de ejus licentia intravit cœnobium quoddam in Ponto. Primaque nocte qua cœnobium ingressus est, vidit se a quibusdam ad reddendam rationem compelli, et post illius terribilis exactionis rationem adhuc manere obligatum in summa centum librarum auri. Evigilans igitur, intellexit visionem, et dixit ad se ipsum: O tu pauper Antioche, adhuc vere multa tibi restant solvenda. Quumque post hæc per tres annos ibi viveret in obedientia plena et indiscreta, despiciebatur ab omnibus, et tanquam peregrinus atque extraneus tribulationes ab omnibus tolerabat: non enim erat aliquis ibi monachus peregrinus nisi ipse. Et ecce rursus vidit in somno quemdam in manu sua tenentem chartam remissionis et absolutionis decem librarum. Qui mox evigilans, intellexit visionem, et ait: Adhuc non nisi usque ad decem libras sum absolutus: quando tanti debiti solutionem complebo? Majori labore et ignominia indigeo. Cœpit ergo ex tunc stultitiam et amentiam simulare, et tamen nil debitum in administratione relinquere. Unde immisericordes Patres omnia graviora cœnobii opera ipsi injunxerunt. Perseveravitque per tredecim annos in tali subjectione; et iterum vidit eos qui primo ei apparuerunt, ostendentes ipsum esse a debito totaliter liberatum.
Chapter 60 of 69