Skip to the text

Articulus 60

De carcere et incarceratis monasterii memorati.

DESCRIPTURUS Climacus dispositionem carceris, et vitam ac pœnitentiam incarceratorum præinducti cœnobii, taliter incipit:1 Concurrite et venite, venite et audite, et narrabo vobis, o omnes qui Deum offendistis, quæ ad ædificationem ostensa sunt mihi. Attendite, fratres, verba mea, qui Deum vobis per veram contritionem reconciliare optatis.

Deinde subdit narrationem sub forma ista verborum:

Audiens ego infirmus, esse quamdam miram et inconsuetam pœnitentiam, vitam et humilitatem quorumdam incarceratorum, rogavi abbatem, qui erat luminare luminarium, vir sanctus et justus, animarum amator, qui nunquam voluit animam contristare, ut permitteret me carcerem et incarceratos illos videre; acquievitque mihi. Quum igitur accessissem in pœnitentium mansionem, atque in regionem vere salubriterque lugentium, vidi verissime quæ nec oculus hominis negligentis adspexit, nec pusillanimis auris audivit, nec in cor hominis otiosi ascenderunt, utputa verba et facta Deum violentare valentia, adinventiones et figuras ejus benignitatem celeriter provocantes.

Quosdam enim illorum incarceratorum vidi cunctis noctibus vigiles stare usque mane, pedes habentes immobiles, et a tali vi naturæ miserabiliter somno confractos, qui se ipsos dejicientes, ignominiis ac improperiis increpabant se, nullam sibi requiem tribuentes. Alios vidi in cœlum lamentabiliter adspicientes, et inde auxilium cum fletibus, ejulatibus ac vocibus invocantes. Alios vidi in oratione stantes, et more damnatorum manus suas retro ligatas tenentes: qui vultum suum obscurum ac mœstum inclinabant ad terram, indignos se arbitrantes cœlum adspicere; atque a cogitationibus et confusione conscientiæ suæ aporiati, et quod ad Deum dicerent non habentes, neque unde aut quomodo supplicationem facerent invenientes, solam sine voce animam et mutam mentem Domino exhibebant.

Alios vidi in pavimento sedentes in sacco et cinere, qui et faciem suam genibus operientes, frontem in terram percutiebant. Alios vidi suum pectus semper tundentes, et vitam suam ad memoriam revocantes: nempe aliqui suis lacrimis pavimentum irrigabant; porro alii lacrimari non valentes, se ipsos disciplinis cædebant; aliqui quasi super mortuos sic super suas animas ululabant, formidinem atque angustiam sui cordis ferre non potentes; quidam vero corde frendebant, non valentes se ultra continere.

Vidi ibi quosdam more et mœrore ac meditatione quasi excedentes se ipsos, stupentes ac mutos, et ad omnia quæ sunt mundi tanquam insensibiles factos, mentem suam de cetero profundantes in abyssum humilitatis. Alios vidi repletos mœstitia, sedentes terramque intuentes, et sua capita moventes indesinenter, et instar leonum e medio cordis sui emittentes rugitus, dentibus quoque frendentes, et angustiatos. Quidam eorum bona spe remissionem quærebant culparum, et impetraverunt. Alii ex ineffabili humilitate reputabant se remissione indignos, nec posse satisfacere et rationem Deo reddere clamitabant. Alii deprecabantur in hac vita ad tempus cruciari, et in futuro misericordiam invenire.

Vidi ibi animas humiles et contritas et incurvatas sub pondere oneris, potentes vocibus suis lapideum cor compungere. Sic quippe in terram adspicientes dicebant: Scimus igitur, scimus quoniam omni pœna et tormento consistimus digni, et juste. Neque enim de cetero sumus sufficientes ad satisfactionem et rationem reddendam debitorum nostrorum, etiam si universum convocaverimus orbem pro nobis plorantem. Hoc vero, o Domine, deprecamur:2 Ne in furore tuo arguas nos, nec in ira tua corripias nos, neque justo judicio tuo nos crucies; sed parce, et sufficit nobis, atque a multis comminationibus tuis et a tormentis dissimilibus, innominatis et occultis nos libera: quia in finem ad perfectum remissionem petere non audemus, sicut qui professionem nostram non custodivimus, sed ipsam post primam miserationem et remissionem nobis impensam violavimus.

Sane ibi erat manifeste videre impletionem verborum David, videlicet: homines miseros factos et incurvatos usque in finem vitæ suæ, tota die contristatos ingredientes, et putrescentes corruptis cicatricibus corporis, et absque omni cura exsistentes;3 qui obliti erant comedere panem suum, poculum vero aquæ cum fletu miscentes;4 qui ossa habebant adhærentia pelli, carnibus jam consumptis, erantque instar fœni penitus arefacti. Nil apud eos erat audire nisi hæc et consimilia: Ah, ah; væ, væ; juste, juste; parce, Domine. Quidam namque dicebant: Miserere, miserere. Alii miserabilius clamitabant: Indulge, Domine, indulge, si possibile est.

Ibi erat videre linguas adustas et instar canum ex ore projectas. Quidam eorum in caumate puniebant se ipsos; aliqui vero in frigore. Quidam eorum modicum aquæ gustantes, refrigerium capiebant tantum ne siti morerentur. Quidam valde modicum panis sumentes, hunc longe projecerunt a se, dicentes se indignos cibo humano, eo quod irrationabilia opera perpetrassent.

Ubi in illis apparentia risus? Ubi otiosum verbum? Ubi ira aut furor, qui neque si ira in hominibus esset sciebant, luctu in eis perfecte iram omnem exstinguente? Ubi apud illos vestigium vanæ gloriæ? Ubi spes ulla deliciarum? Ubi cogitatio vini? Ubi degustatio fructuum? Ubi præparatio ollæ aut coctionis? Ubi aliquem judicare? Certe nihil eorum exstitit apud eos; sed se ipsos jugiter arguebant, orabant, et inter cetera sic dicebant: Putas appropinquaverunt nobis custodes nostri angeli sancti, an longe a nobis exsistunt? Illis vero non appropinquantibus, omnis labor noster absque profectu est et utilitate; nec habet virtutem confidentiæ nostra oratio nec pennam munditiæ ut ingrediatur ad Dominum, nisi præsidentes nobis angeli nostri propinquent nobis, eamque sumentes offerant Deo. Et rursus quidam dicebant: Forte, o fratres, remissionem obtinuimus? Forte rursus miserebitur nostri Deus?5 Alii quoque dicebant ad ista: Quis novit, sicut dixerunt fratres nostri Ninivitæ, si quo modo convertatur Deus, et saltem a supernimio nos redimat cruciatu? Nos nihilo minus quod in nobis est faciamus: et si quidem aperuerit nobis, bene, bene; si non, benedictus Dominus Deus nos juste excludens. Verumtamen perseveremus usque in finem vitæ nostræ pulsantes: forsitan enim importunitati nostræ succurret. Quocirca rursus excitabant se ipsos, dicentes: Curramus, fratres, curramus. Cursus enim nobis necessarius est, et cursus nimis magnus, quoniam bonam nostram societatem reliquimus. Curramus, non parcentes corpori nostro materiali ac sordido, sed affligamus illud, quia occidit nos.

Ibi vidi a multitudine genuflexionum genua arefacta, oculos extra factos, et intus in parte concavos ad profundum, capillis privatos, atque a calidarum lacrimarum fervore genas exustas; facies tabidas ac pallidas, nil in comparatione a mortuis differentes; pectora plagis dolentia, sanguinisque livores ex frequentibus pectoris tunsionibus congregatos. Ubi in illis lectulus, aut vestis munda ac integra? Omnia dirupta ac sordida, et pediculis ac pulicibus cooperta. Quid in comparatione doloris ac planctus illorum, dolor et planctus lamentantium super mortuos suos et quantumcumque dilectos?

Insuper, multi incarceratorum illorum rogabant abbatem, inter homines angelum, circumponi eis in collo ac manibus ferramenta, et compediri pedes suos in ligno, nec ante mortem eos dissolvi. Quumque in mortis essent articulo, rogabant et adjurabant abbatem ut nequaquam permitteret eos instar hominum sepeliri, sed tanquam bruta faceret eorum corpora in flumen jactari, aut ad devorandum bestiis tradi.

Præterea, miserabile ac pavendum erat spectaculum, quando senserunt aliquem eorum esse mox moriturum : quia tunc omnes concurrebant ad eum, circumdantesque eum et lugentes ac nimis miserabili more se habentes, atque ex compassione caput moventes, interrogabant infirmum : Quid est, frater et nobiscum captive? Quid dicis? Quid speras? Quid suspicaris? Obtinuisti intentum? Sentis aliquam illuminationem? Quid simpliciter sentis, o frater? Dic nobis, ut et nos ad qualia sumus venturi noscamus. Tuum enim jam finitum est tempus, et non invenies aliud ultra in sempiternum. Ad ista et similia quidam morientium respondebant : Benedictus Dominus, qui non amovit orationem nostram et misericordiam suam a nobis ; alii vero : Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Quidam autem dolorose dicebant : Forsitan pertransibit anima nostra aquam intolerabilem, id est multitudinem spirituum immundorum. Porro nonnulli dolorosius respondebant : Væ tibi animæ meæ non custodienti immaculatam promissionem tuam Deo factam : in hac hora cognosces quid tibi paratum sit. Aliqui demum illorum præ peccati horrore et ex contritionis magnitudine cupiebant a dæmone infestari ; alii infirmitatem magnam incurrere. Alii optabant omnibus spectaculum miserabile fieri.

Præterea, qualis erat habitatio ipsa seu locus? Tota fœtens et tenebrosa, tota sordida et caliginosa, rectissime carcer vocata : ita quod solus loci adspectus totius pœnitentiæ ac ploratus erat magister.

His verbis Climacus addit : Ego hæc videns, quasi desperavi me ipsum, et oblitus sum mei ipsius, ut in medio demorarer illorum, et totus simul mente raptus, me ipsum continere nequivi. Quumque post dies triginta ad abbatem rediissem, et ille vidisset me totum immutatum, alienatum, stupentem, dixit ad me : Quid est, pater Joannes? Vidisti certamina pœnitentium, dæmones fatigantium? Respondi : Vidi, Pater, et admiratus sum valde ; et beatiores dixi illos lapsos ac sic lamentantes, non lapsis neque lugentibus. Dixitque abbas : Ita se res habet.

Ecce ex hac narratione salubri et omni compunctione plenissima, multum proficere possumus ac debemus, si rite perpendimus, ut nostram qualemcumque contritionem ac pœnitentiam nullius reputemus esse momenti, et humiliemus nos ipsos in omnibus atque spernamus humiliatione ac aspernatione immensa, omnemque gloriam vanam radicitus evellamus. Enormitatem quoque consideremus peccati, et vehementiorem de cetero habeamus contritionem ; opera quoque satisfactionis virilius ac abundantius exsequamur ; sed et magis solliciti simus ad vitandum omne peccatum, potissime ne nostram in aliquo violemus professionem, nec regulam transgrediamur, sed custoditi ac timorati simus in omnibus. Et intueamur quantus rigor disciplinæ fuit apud antiquos sanctos, vere religiosos ; quam item gratanter ac patientissime illi incarcerati sustinuerunt suam incarcerationem et omnem in carcere afflictionem, nunquam in aliquo contra abbatem indignantes aut murmurantes : quorum utcumque pro infinitæ fragilitatis defectuositatisque nostræ modulo sequamur vestigia, quatenus vere mundus iste nobis sit vallis lacrimarum atque exsilium.

Footnotes

  1. grad. v. ↩

  2. Ps. xxxvii, ↩

  3. Ps. XXXVII, 7, 6. ↩

  4. Ps. CI, 5, 10, 6, 12. ↩

  5. Jonæ III, 9. ↩

Chapter 61 of 69