Articulus 61
De admirabili contritione et fervore cujusdam Fratris incarcerari optantis.
RECITAVIT abbas cœnobii memorati Climaco, dicens : Ante decem annos habebam hic Fratrem ferventem et agilem atque omnino sollicitum. Quem quum talem conspicerem, valde verebar ne forte celeri cursu præcipitaretur, et a diabolo falleretur: quod etiam factum est. Quumque lapsus fuisset, vespere profundo ad me revertitur, culpam detegit, quærit remedium, vehementissime turbatur. Videns autem me secum durius agere nolle, quia compassione exstitit dignus, prostravit se in pavimentum, pedes meos amplectens ac lacrimis rigans, rogans intrudi carceri quem vidisti. Impossibile (inquiens) est me ibi non poni. Et sic importune viscerositatem meam in duritiam conatus est vertere. Itaque est incarceratus, et ceteris ibi in luctu ac pœnitentia socius effectus; et habens cor vulnere contritionis ex caritate plagatum, octava die migravit de exsilio illo ad patriam, ad confitendum Domino in æternum. Quem feci huc reduci atque cum Patribus sepeliri. Hoc quoque tibi pronuntio, quod a meis pedibus non surrexit, priusquam Deum sibi reconciliaret. Nec mirum, quoniam fidem illius fornicatricis (id est sacratissimæ Mariæ Magdalene) in corde resumens, talem certificationem plenæ remissionis viles pedes meos rigando promeruit.1 amplius in diversa mutati; sic et iste incessit semper attentus, et calidas lacrimas tacitus fundens. Quumque migraturus esset ad Dominum, destruentes ostium Fratres introierunt ad eum, inter quos Climacus fuit; et multum deprecantes verbum audire ab eo, hoc solum locutus est eis: Indulgete mihi, Fratres, nemo memoriam mortis habens, poterit peccare. Illi autem tantam in eo immutationem videntes, admirati sunt valde. Quum autem post ejus sepulturam modico tempore quæsissent reliquias ejus, non invenerunt: Deo eos per hoc certificante de sancta conversatione illius. — Præterea, fuit et alter Frater circa montem Sinai habitans, qui ex intenta mortis meditatione frequenter patiebatur mentis excessum, et deficiens insensibilisque effectus, interdum quasi absque flatu a Fratribus eum invenientibus reportabatur.
Horum exemplis discamus horam mortis jugiter recordari; et judicium Dei ac retributionem futuram pensando, studeamus præsentia aspernari, bona cœlestia affectare, omnem dissolutionem, vanitatem negligentiamque vitantes.
Footnotes
-
Luc. vii, 37 et seq. ↩
Chapter 62 of 69