Skip to the text

Articulus 63

Exemplum horribile de Stephano anachoreta, et de divini districtione judicii.

STEPHANUS quidam in monte Sinai multis annis vitam duxit monasticam virtutibus plenam;1 eratque jejuniis ac lacrimis valde ornatus. Qui desiderio vitæ perfectioris, post hæc anachoreticam vitam duxit, angustissimam et superarduam valde, in loco omni consolatione carente, et cunctis quasi inaccessibili. Ipse autem circa finem vitæ suæ ad montem Sinai est reversus, et ibi in pristina cella infirmatus est infirmitate qua obiit. Itaque uno die ante obitum suum in ecstasi factus, intendebat ad dexteram lectuli sui atque sinistram, et quasi ad reddendam rationem a quibusdam compulsus, dixit ad illos, audientibus cunctis qui aderant, interdum sic: Utique verum est; sed confessus sum, et tanto tempore jejunavi pro isto; interdum sic: Nequaquam, sed mentimini, quia istud non feci. Et rursus quandoque dixit hæc verba: Ita vere, istud sic est, sed ploravi et ministravi; quandoque vero sic: False accusatis et calumniamini me. Aliquando vero dixit: Hoc verum est, nec possum respondere ad hoc; sed misericordia est in Deo. Eratque horrendum atque terribile exsecutorium exactionis illius, et erat pavendum, quia quæ non fecerat ei objiciebant.

Eia! anachoreta qui per quadraginta annos fuit monachus tam lacrimosus et abstinens, de aliquibus culpis suis dixit: Ad hoc respondere non valeo. De quo etiam ferebatur, quod leopardum ad se venientem aluit in deserto. Et hic talis ac tantus recessit a corpore manifestum et certum signum non relinquens quis fuerit finis ejus in districto judicio Dei. — Quid ergo fiet de negligentibus religiosis, qui modica negligendo, cadunt ad gravia, et paulatim evacuantur? Heu, quanta pœna imminet eis qui in observantiis regularibus sunt remissi, nec exstant solliciti quomodo juxta suæ exigentiam vocationis ambulent digne!2 Simus ergo de cetero timorati, custoditi ac fervidi incessanter.

Footnotes

  1. grad. vii ↩

  2. Ephes. IV, 1. ↩

Chapter 64 of 69