Skip to the text

Articulus 64

Introductio plurium exemplorum.

FRATREM quemdam superbientem senex sapiens increpavit et de humilitate admonuit. At ille excæcatus respondit: Ignosce, Pater, superbus non sum. Cui senex: Quod manifestius signum superbiæ tuæ poteris demonstrare, nisi dicas, Superbus non sum?

Insuper, monachus fervens atque sollicitus suæ salutis, a diabolo per annos viginti graviter est tentatus:1 propter quod corpus suum jejuniis vigiliisque afflixit.

Sed quum ex hoc nullum experiretur relevamen, scripsit in charta suam tentationem, et abiens obtulit eam cuidam viro sancto, prostratus in faciem, nec vultum senis inspicere audens. Senex vero quum chartam legisset subrisit, et Fratrem levans de terra, ait eidem: Fili, impone manum tuam super cervicem meam. Quod quum Frater fecisset, locutus est senex: Super me sit hoc peccatum. Et ecce antequam Frater de cella senis exivit, a sua liberatus est tentatione.

Præterea, cuidam Fratri doctissimo apparuerunt dæmones visibiliter, beatificantes eumdem. Qui dixit ad illos: Si me laudare cessaveritis, ex vestro recessu magnum me esse existimabo; si autem non cessaveritis me laudare, ex vestris laudibus immunditiam meam conjiciam. Aut ergo recedite, et ecce magnus sum; vel me laudate, et ex hoc me amplius humiliabo, quia laudibus vestris non credo. Et stupentes responsionis altitudinem dæmones abierunt.

Amplius, duo Fratres in amore et proposito fornicandi concordaverunt.2 Quod sapiens quidam diaconus sciens, seminavit inter eos occulte discordiam.

Denique, quidam Patrum narravit: Sedente me inter Fratres, veniens spiritus superbiæ sedit ex latere uno; spiritus quoque vanæ gloriæ veniens, sedit ex latere altero. Quorum unus suggessit mihi ut recitarem quamdam contemplationem quam habueram in deserto. Cui quum respondens, Avertantur retrorsum et confundantur qui volunt mihi mala, mox alter dixit ad me:3 Euge, euge, bene fecisti, et magnus effectus es.4 Dixique ei: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge.

Insuper, Frater quidam injuriam passus est, de hoc omnino nil dolens, sed mentaliter Deo cum tranquillitate regratians.5 Deinde, ut virtutem patientiæ suæ absconderet, cœpit quasi ex impatientia atque tristitia lamentari propter injurias sibi factas. Alius Frater præesse non cupiens, simulavit se desiderium præsidendi habere. Alteri solitario allatus est botrus : qui gulosum se fingens, cœpit botrum illum cum impetu manducare. Alius perditis palmarum foliis, finxit se inde tota die dolere.

His recitationibus Climacus addit : Multa mentis vigilantia talibus necessaria est, ne illudere cupientes, quandoque in illusiones labantur. — Verumtamen advertendum, quod ista et consimilia facta, non sunt (regulariter et secundum communem legem loquendo) agenda aut imitanda, quum dicat Apostolus :6 Ab omni specie mala abstinete vos ; itemque :7 Quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Imo et ipse Salvator :8 Videte (inquit) ne scandalizetis unum ex pusillis istis ;9 et, Væ homini per quem scandalum venit. Siquidem proximis debemus bonam famam, bonum exemplum, laudabile nomen. Ex tali quoque fictione daretur hypocritis et inquis grandis occasio colorandi vitia sua et ambitiones. Quod ergo talia in aliquibus Sanctis laudantur et excusantur, hinc accidit, quia ex aliquo occulto Spiritus Sancti instinctu ea fecisse creduntur, vel quia ex virtuosa radice occasionaliter processerunt, videlicet ex abundanti humilitate, odio laudis humanæ, promptitudine patiendi irrisiones, aut simili fundamento.

Footnotes

  1. grad. XXIII. ↩

  2. grad. xxvi. ↩

  3. Ps. XXXIV, 4; XXXIX, 15; LXIX, 4. ↩

  4. Ps. XXXIX, 16; LXIX, 4. ↩

  5. grad. xxvi. ↩

  6. 1 Thess. v, 22. ↩

  7. Rom. xiv, 19. ↩

  8. Matth. xviii, 10, 6. ↩

  9. Ibid. 7. ↩

Chapter 65 of 69