Skip to the text

Articulus 65

De aliquibus documentis et quasi proverbiis Climaci.

MONACHUS est qui solum ea quæ Dei sunt cogitat, agit et loquitur, Christo unitus in omni loco atque negotio. Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens. Monachus est sanctificatum corpus, expurgatum os, illuminataque mens. Monachus est ordo et consistentia immaterialium in corpore materiali et sordido consummatus. Monachus est mœrens et dolens anima ex indesinenti mortis memoria. Monachus est non elatus oculus, humilisque animæ intuitus, atque immotus corporis sensus.1 Monachus est qui tentatores instar bestiarum advocat et irritat dum ab eo diffugiunt. Monachus est incessabilis excessus, et tristitia vitæ. Monachus est qui ita afficitur et qualificatur virtutibus sicut libidinosus delectationibus vitiosis et concupiscentiis carnis. Monachus est incessabile lumen in oculo cordis. Monachus est abyssus humilitatis omnem spiritum extraneum ex toto præcipitans et suffocans.

Denique, quicumque Dominum nostrum Jesum Christum veraciter diligit, et eum in corde ac corpore suo portat, futuram beatitudinem adipisci vere desiderans, contritionem de suis peccatis veraciter habens, memoriam futuri supplicii ac futuri judicii veraciter possidens, recordationem et timorem mortis suæ assidue reassumens :2 non ultra amabit neque curabit pecunias aut possessiones, nec sollicitus erit de parentibus, non de gloria vitæ terrenæ, non de amicis aut fratribus, aut universaliter de quocumque bono terreno ; sed omnem ad hæc affectionem et habitudinem, omnem de his sollicitudinem odiens atque excutiens, Christum sequetur sine pigritia, et semper in cœlum adspiciet, inde implorans auxilium. Confusio maxima est, post nostram vocationem, qua vocavit nos Deus, et non homo, de aliquo alio curare aut sollicitari nisi quod possit nobis prodesse ad conversationem hac vocatione condignam : hoc namque est retro respicere. Non corruamus a primo fervore, sed in eo crescamus quotidie, et omni diligentia custodiamus cor nostrum.3

Præterea, cœnobium est cœlum terrenum.4 Propter quod sicut afficiuntur angeli in cœlo circa Deum, ei deservientes, ita afficiamur in claustro, eidem administrantes. Et quia in exsilio atque in valle lacrimarum hic sumus, deploremus nos ipsos.

Luctus est præcipuus post Baptismum primum baptismus : qui nisi a Deo benigne datus esset hominibus, rari ac difficulter invenirentur qui salvarentur. Quemadmodum nihil sic convenit humilitati ut luctus, ita nihil ei ut risus contrariatur. Considerare non cesses æterni ignis abyssum, immanissimosque ministros, implacabilem Judicem, atque immensum chaos flammæ infernalis, subterraneum quoque pavendum ac terribilissimum locum, et hiatuum angustos ac tetros descensus : quatenus horum imaginatione expellantur a te cogitationes immundæ, et generetur compunctio. In orationibus tuis sta coram Deo cum tremore, sicut reus judici adstat et supplicat. Esto sicut qui sunt in metallis vincti, continuis horis a publicis custodibus flagellati. Qui enim aliquando luget, aliquando deliciatur ac ridet, similis est ei qui canem cum panibus lapidat : qui specie tenus eum persequitur, sed reipsa allicit eum.

Esto mœrens et lugens absque ostentatione. Timent etenim dæmones salubrem mœrorem et luctum sicut latrones canem. Ignis æterni memoria singulis vesperis cœnet ac dormiat tecum, ac tecum pariter surgat; et nunquam dominabitur tibi negligentia tempore psalmodiæ. Itaque luge; et si non luges, propter hoc luge.

Non inculpabimur nec accusabimur in exitu animæ nostræ a corpore quare non fecerimus miracula, aut quare non theologizaverimus, aut quare contemplati non fuerimus;5 sed omnino rationem dabimus Deo quare pœnitentiam non egerimus, et cur humiles non fuerimus, et quare indesinenter non luxerimus. Mites ergo et humiles simus, et vere pœniteamus.

Mititas est immobilis constantia animæ in diffamia et bona fama, in prosperis et adversis. Iracundus arrepticio similis est. Pœnitentiam veram agenti nihil ita incongruum inexpediensque consistit ut furor. Quum Spiritus Sanctus sit pax animæ, ira autem seu furor conturbatio ejus, nihil sic impedit susceptionem Spiritus Sancti ut ira et furor. Quemadmodum lupus unus totum ovium gregem conturbat, sic unus iracundus sæpe totum conventum, et plurimos lædit. Ligetur igitur furor vinculis mititatis.

Quando non procurantibus aut studentibus nobis nec quidquam adinvenientibus, fit anima nostra lacrimosa, devota et mansueta, curramus : Dominus enim non vocatus advenit, spongiam nobis sibi placentis tristitiæ tradens, et aquam refrigerationis devotarum piarumque lacrimarum, ad deletionem offensionum nostrarum. Custodiamus eam ut pupillam oculi :6 multa quippe est virtus compunctionis istius. Non ergo per levitates et negligentias nostras gratiam Dei perdamus.

Beatus monachus qui per intellectuales virtutes sursum potest adspicere et contemplari cœlestia; porro qui rigat quotidie genas suas aquis viventibus ex recordatione mortis et culparum suarum, cadere nequit. In principio parvulus patrem suum cognoscens, totus gaudio plenus fit, dum conspicit eum. Patre autem peregrinante atque a peregrinatione redeunte, gaudio puer ac tristitia adimpletur : gaudio, quoniam desideratum inspicit patrem; tristitia, quia iteratam peregrinationem veretur. Abscondit se mater a parvulo, vidensque eum se cum dolore et luctu quærentem, jucundatur : instruens parvulum ut sibi incessanter adhæreat, atque ad se vehementer in puero accendens amorem. Ita contingit animæ devotæ circa Deum Patrem ac Sponsum cœlestem. Non curat de spectaculis condemnatus ad mortem : ita veraciter lugens, nec iræ aut furori neque deliciis usquam intendit. Vidi quosdam præ plagati cordis tristitia sanguinem ex ore suo effundere.

Quemadmodum irrationabilis, imprudens et dolosus amicus est caro, et fota, maxime lædit; sic religiosus injuriæ sibi illatæ memor fallit se ipsum, et similis est aspidi nidificanti, secum circumferenti venenum mortiferum.

Footnotes

  1. grad. xxii. ↩

  2. grad. 11. ↩

  3. Prov. 19, 23. ↩

  4. grad. 11. ↩

  5. grad. VIII. ↩

  6. grad. IX. ↩

Chapter 66 of 69