Skip to the text

Articulus 66

Prosecutio introductionis documentorum salubrium.

EX odio et recordatione injuriæ procedit detractio, pessima proles ex parente pravissima. Audivi detrahentes, et reprehendi eos. Qui suum excusantes excessum, dixerunt quia ex caritate et cura proximi sic loquerentur. Dixique eis :

Cessate a tali caritate, ne mendacem faciatis eum qui dixit : Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Si diligis fratrem, latenter ora pro eo, non detrahas ei. Nec judices temere quemquam. Nam Judas fuit in choro Apostolorum, latro vero in numero homicidarum; et mirum quomodo in uno momento facta est transmutatio. Vidi peccantem manifeste et pœnitentem secrete; et quem fornicantem judicavi, castum inveni. Non reverearis nec audias detrahentem, sed dic ei : Quiesce, frater; ego quotidie in pejoribus pecco : quomodo illum valeo judicare? Hoc uno emplastro (id est hac sapienti ac humili responsione) te ipsum lucraris et detractorem. Sicut alienus est ignis ab aqua, sic alium judicare alienum esse debet a pœnitente, præsertim religioso. Observatores aliorum et exploratores operum proximorum seducti sunt, fumum pro sole tenentes. Quum verum sit, Nolite judicare, et non judicabimini, constat quia in quibus vituperamus proximum, sive in spiritualibus sive in corporalibus, in eadem incidemus. Acuti judicatores et observatores aliorum hoc agunt, quia de propriis vitiis nondum irrecurvatam ac perfectam pœnitentiam, curam atque memoriam assumpserunt. Si enim quis propria mala velo arrogantiæ cooperta disvelans, diligenter inspexerit, nequaquam alios judicabit aut observabit, reputans suum tempus sibi non sufficere ad proprium luctum, etiam si centum vixerit annis, atque Jordanem fluvium totum in lacrimis ex suis viderit oculis procedentem. Judicare, est impudica rapina dignitatis Altissimi.

Per multiloquium sæpe incurrit homo detractionis peccatum. Multiloquium est vanæ gloriæ cathedra, per quam quis se ipsum pompatice manifestat. Multiloquium est insipientiæ argumentum, porta detractionis, minister mendacii, compunctionis resolutio, acuminis intelligentiæ dispersor, mater acediæ, somni præcursor, interioris custodiæ exterminatio, frigefactor fervoris, obscurator orationis, scurrilitatis adductor. Porro silentium est mater orationis, captivitatis revocatio, mentis custodia, episcopus cogitationum (id est considerator et corrector earum), sapientiæ signum, lacrimarum amicus. Vitia attendens, linguam refrenat; qui vero multiloquus est, nondum cognovit se ipsum sicut oportet. Amicus silentii Deo propinquat, et colloquens ei, illuminatur ab eo. Propterea acedia, quæ frequenter ex multiloquio oritur, summe vitanda est monacho.

Acedia est remissio animæ, resolutio mentis, pusillanimitas exercitationis, odium professionis, beatificatrix hominum mundanorum;1 attonita in psalmodia, infirmans in oratione, ferrea in operatione. Hospitalitatem suggerit, visitare infirmos persuadet; stantem in choro submergit somno, atque importunis oscitationibus rapit versum ab ore. Acedia et otiositas ex ea proveniens universas virtutum dispergunt divitias. Qui luget se ipsum, non novit acediam. Ligetur iste tyrannus (id est, acedia eradicetur ab anima) recordatione propriorum malorum, percutiatur opere manuum, trahatur intentione atque attenta meditatione futurorum bonorum. Acedia apud vere obedientes non invenit ubi caput reclinet, et ipsa inobedientiam parit.

Ex acedia quoque oritur gula, et acediosus ac piger jugiter cogitat de sui ventris repletione.2 Leonem potest quis blanditiis facere mansuetum; qui vero corpus suum fovet gulose, facit illud magis rebelle. Gaudet Judæus sabbato imminente; et gulosus monachus, lauta refectione instante. Vince ventrem antequam vincaris ab eo. Mens jejunantis orat vigilanter ac sobrie; mens autem gulosi orat repleta phantasiis immundis. Qui ventrem suum fovet ac replet, et contendit fornicationis spiritum vincere, similis est volenti cum oleo ignem exstinguere. Tribulato ventre, humiliatur cor; ventre autem repleto, superbit cogitatio. Afflige ventrem, et claudes os tuum: ex gula namque loquacitas, somnolentia et pigritia oriuntur. Oculis aggravatis, opus manuum apprehende; somno autem non instante, illud non tangas tempore orationis: sicut enim non est possibile servire Deo et mammonæ, ita non expedit, quum Deo adsistis, opus manuum facere. Omnium malorum radix est avaritia in viris mundanis, in religiosis vero gula. Dum bibis, cogitare non cesses qualiter Rex tuus pro te aceto et felle potatus est; et abstinebis, aut suspirabis et delectaberis minus in potu.

Locutor et exhortator sibi ipsi contrarius, de plagæ peccati sanatione disputat, et se ipsum ac alios lædere male agendo non cessat. Contra vitia loquitur, et tamen assidue illicita operatur. Ore contra vitia orat, et pro suo corpore agonizat. De morte philosophatur, et qualis immortalis sic conversatur. De abstinentia disceptat, et pro gula concertat. De vana gloria meditatur, et in ipsa meditatione lectionis inaniter gloriatur. De judicio Dei legit, et ridere incipit. De vigilia disserit, et mox se ipsum somno immergit. Obedientiam beatificat, et ipse primus obedientiam frangit. Nil vitiose amantes collaudat, et propter acum et vilia quæque passionatur, nec de sua abusione confunditur. Saturatus, de sua dolet saturitate, et paulo post rursus se replet.

Qui vere obediens est, plerumque stans in oratione fit totus exsultans et illuminosus. — Vigilans oculus monachi mentem purgavit; multitudo somni animam excæcavit. Vigilans monachus fornicationis est inimicus, somnolentus vero ei est conjugatus. Monachus Dei amator, signo orationis audito, dicit: Euge, euge; negligens vero dicit: Heu, heu! Gulosus visa mensæ præparatione lætatur; amator Dei ea visa tristatur. Agricultoribus in area atque canalibus congregantur divitiæ; monachis vero spirituales divitiæ in vespertinis et matutinis officiis. Somnus multus est conjux injusta: mediam vitam negligentiis rapit. Improbus monachus in fabulationibus est vigil; in psalmodia, oratione et lectione præ somno videre non potuit.

Non sit in te formido vana et puerilis tempore noctis, et dum solus alicubi resides: formido namque est puerilis mos, aversio fidei in exspectatione improvisarum aut displicentium, et contremiscens sensus cordis, de incertis eventibus mentem frangens, consternans et tristem efficiens. Huic formidini subjacent vane gloriosi ac tumidi, quos justus Deus juste relinquit, ideo fragores ac strepitus creaturarum et umbras formidant. Porro, dum improvisa et displicentia cuncta ex cordis contritione prompte exspectamus, tunc vere ab hac formidine liberamur: non enim locorum caligo et solitudo dæmones contra nos invalescere faciunt, sed proprii cordis sterilitas. Nonne ubique est Deus? Nonne angeli sancti nobiscum sunt?

Abjice gloriam vanam: quoniam vane gloriosus, cultor est idolorum, colens Deum secundum apparentiam, hominibus vero placere affectans secundum rem. Vane gloriosus est omnis ostentator. Adulator est dæmonum minister, superbiæ manuductor, compunctionis dispersor, exterminator bonorum, quum scriptum sit: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Magnum est ab anima laudes hominum amovere, majus vero est laudes dæmonum propulsare. Humilitatem ostendit non qui se ipsum vilificat (quomodo enim non supportabit se ipsum?), sed ab alio improperatus ac spretus, et caritatem ad eum non minuens. Non suscipias dæ-

Matth. vi, 24.

1 Tim. vi, 10.

Ps. LXVIII, 22; Matth. XXVII, 34, 48.34567

Is. III, 12. monem quum tibi episcopatum aut Fratrum ducatum aut magisterium submittit: labor enim est canem hunc a macelli mensa repellere.

Superbia est negatio Dei, inventio dæmonum, despectio hominum, temerarii judicii mater, effugatio divini auxilii.8 Altum sapiens monachus contradicit vehementer; humiliter vero sapiens contradicere nescit. Dedignatur cypressus pergere super terram, et arrogans monachus, corde superbus, despicit obedientiam possidere. Vir altus corde desiderat principari. Immundus est coram Deo omnis arrogans corde: et quis eum poterit emundare? Non confidas neque præsumas quousque sententiam a Judice summo acceperis. Noli arrogans altum sapere, quum sis terrenus: multi namque de cœlo ejecti sunt, quum fuissent immateriales. Non nos reputemus facere magna aut pati condigna. Nam quamvis mille mortes pro Christo sustinuerimus, nondum tamen quod est congruum persolvemus: aliud enim est sanguis Dei, aliud sanguis servorum: aliud secundum dignitatem, non secundum essentiam. Non cessemus nos ipsos quotidie examinare et dijudicare per comparationem ad sanctos Patres qui præcesserunt; et tunc inveniemus nos necdum calcasse aut inchoasse diligenter ac digne diligentis conversationis vestigium, sed adhuc in sæculari institutione ac vita esse detentos. Monachus superbus non indiget dæmone: ipse enim de cetero sibi ipsi factus est dæmon et impugnator. Unum est solum quo superbiam et vanam gloriam vincere poteris: si non cesses coram Deo te ipsum integre vituperare et accusare. tia mentis, in honoribus et ignominiis se æqualiter habens. In cordibus mitium Dominus requiescit; anima vero conturbans et conturbata sedes est dæmonum. Anima mitis thronus est simplicitatis; mens autem iracunda auctrix est malignitatis. Anima mansueta suscipiet et effundet verba sapientiæ. Simulator et furiosus sibi invicem obviaverunt, et in sermocinatione eorum non erat inventum verbum rectum et a malitia purum.

Discite, inquit, a me, id est, non ab angelo, non ab homine, non a libro, sed a me, id est ex mea in vobis habitatione, illuminatione et operatione, quia mitis sum et humilis corde.9 Proficiente in nobis regina virtutum, puta humilitate, pro nihilo reputamus universa bona quæ agimus; desuper vero nobis concessam divinarum abundantiam gratiarum, quasi depositum arbitramur, et supra dignitatem nostram esse, eisdem nos æstimantes valde indignos. Sicque mens insuperabilis manet, se ipsam in pera temperantiæ ac parvitatis recludens. Monachus humilis non curiose scrutatur arcana, superbus vero curiose scrutatur divina judicia. Propheta non ait, Vigilavi, jejunavi, fatigatus sum, laboravi; sed, Humiliatus sum (ait), et Dominus salvavit me.10 Nam pœnitentia relevat peccatorem, luctus vero cœlum pulsat, sancta autem humilitas aperit. Proximos nostros plus nobis habere de gratia arbitremur. Impossibile est ex nive flammam procedere; impossibilius vero est in eo qui quærit ab hominibus gloriam humilitatem exsistere. Quidam humiliant se ex consideratione dominicæ passionis; quidam ex consideratione culparum suarum; alii ex tentationibus, infirmitatibus et offensionibus quæ eis occurrunt. Alii per intensionem charismatum (id est augmentationem gratiarum sibi datarum), matrem gratiarum sibi familiarem fecerunt. Quidam vero ex ipsis Dei donis se ipsos humiliantes secundum horum processum donorum, indignos se talibus divitiis reputant, et sic conversantur quasi suo de

Footnotes

  1. grad. xiii. ↩

  2. grad. xiv. ↩

  3. grad. XVII. ↩

  4. grad. XVIII. ↩

  5. grad. XIX. ↩

  6. grad. XX. ↩

  7. grad. XXI. ↩

  8. grad. xii. ↩

  9. grad. xxv. ↩

  10. Ps cxiv. 6, juxta LXX. ↩

Chapter 67 of 69