Skip to the text

Articulus 67

Prosecutio harum salutarium doctrinarum.

AUDIAMUS Lumen, quod ait:1 Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Mititas est intransmutabilis constanbito apponentes. Hoc humilitas, hoc beatitudo, hoc perfectum est bravium. Quum videris aliquem in paucis annis sublimiter profecisse, cogita eum hac ultima via transisse. Qui vere humilis est, semper propriam voluntatem ut seductricem et errantem abominatur.

Interdum simul cum aqua ranam haurimus, quando videlicet actibus virtutum vitia quædam miscentur, ut gula hospitalitati, nocivæ familiaritates et prava colloquia caritati.2 Vita monastica in sensu cordis fiat (id est, cum interno exerceatur sapore intimoque affectu) in cogitationibus, operibus, sermonibus et gressibus:3 alioqui non erit monastica. Denique lumen monachis est angelus; lumen vero omnium hominum est vita monastica. Studeant igitur monachi exemplar et forma virtutum fieri universis, ut nec verbis nec factis alicui dent ullam offensionem. Multiloquium interdum in monachis oritur ex vana gloria, quandoque ex ventris ingluvie, aliquando ex stultitia alienationeque mentis, quandoque ex dæmonum agitatione, et sæpe ex pessima consuetudine. Dæmones in omnibus bonis operibus nostris tres nobis suffodiunt foveas. Nam primo luctantur ut a bonis agendis impediant nos; et quando in hoc vincuntur, conantur ut non secundum Deum fiant; quumque in hoc quoque succubuerunt, tunc nobis nequiter adulantur, ut extollamur aut vane lætemur. Discedunt interdum a nobis dæmones spontanee, ut absque sollicitudine et cautela ac studio conversemur, et tunc redeundo, miseram animam nostram omnino diripiant. Sunt plerumque in spiritualibus viris minima vitia a Deo dispensative relicta, ut propter parvos quosdam defectus et culpas exiles se ipsos vehementer vituperantes, divitias imprædabiles humilitatis acquirant.

Quemadmodum in sensu odoratus bene dispositi aromata latenter tenentem cognoscere possunt: sic anima munda suavitatem gratiæ ac virtutum sentit, quam et ipsa ante ex Deo accepit et habuit; fœtorem quoque vitiorum, a quo ipsa liberata est, in aliis exsistere cognoscit. In unoquoque tempore tempori propria et opportuna quæramus et exsequamur. Aer purgatus a vaporibus, clarum ostendit solem; anima vero a suis præsumptionibus et vitiis liberata, lumen contemplatur divinum. Quando aliquos videmus nos secundum Deum amantes, ad illos quam maxime custodiamus reverentiam, et fugiamus audaciam ac præsumptionis fiduciam: nihil enim ita dissolvere caritatem atque inducere odium naturaliter habet quemadmodum confidentia et audacia. Quando in strato reclinamur, dæmon venit, et sordidis cogitationibus atque memoriis nos sagittat, quatenus detenti pigritia non surgamus ad orationem nec contra eum armemur, sed in immundis cogitationibus obdormientes, sordida quoque somnia habeamus. Est spirituum malignorum quidam præcursor dæmon, qui nos a somno surgentes protinus vocat, magis vero nos suscipit, primitivamque mentis nostræ intelligentiam inquinat. Tu vero da Deo primitias tuæ diei.

Qui arcanas et ineffabiles Dei dispensationes, consolationes, operationes aut visiones in hominibus curiose scrutantur, Deumque esse personarum acceptorem latenter supponunt, filii sunt propriæ reputationis et arrogantiæ. Quicumque volunt voluntatem ac beneplacitum Dei addiscere, proprias voluntates ac complacentias prius debent mortificare, et fide ac simplicitate absque malignitate Patres interrogare, eorumque dicta quasi Dei consulta recipere, quamvis eorum affectioni ac sensui exstent contraria. Non est Deus injustus ut cum humilitate pulsantes excludat. Ideo in judiciis hæsitare et absque certificatione plurimum permanere, non illuminatæ animæ, sed amatricis vanæ gloriæ est argumentum. Cor rectum, a rerum varietate liberum, in navi innocentiæ sine periculo navigat. Si quis corpus castum et cor mundum Christo vult exhibere, inirascibilitate et abstinentia se ipsum integre servet: absque his enim omnis noster labor est inutilis. Noli esse severus judex et exquisitor eorum qui sermone magnifice docent, et circa practicam aliquantulum pigritantur: plerumque enim defectum operum adimplevit utilitas verbi. Non omnes dona possidemus æqualia: in aliquibus enim sermo opere plus abundat, in aliis econverso. Si quis homines mundanos accessit aut eos recepit et dimisit, et de eorum recessu postmodum fuit tristis, et non magis gavisus est tanquam ab impedimento devotionis et laqueo liberatus, iste a dæmone vanæ gloriæ aut a spiritu malignitatis illuditur. Qui perfectioni student atque propinquant, si interdum a tentatore in aliquo modico superentur, omni utantur industria hoc ipsum confestim a tentatore diripere centuplum.

Abstinentiæ mater est fixa meditatio mortis, stabilisque memoria fellis et aceti regis nostri Jesu Christi. Oratio devota exterminatio est acediæ. Quemadmodum impossibile est serpentem suam antiquitatem exuere nisi intrando per angustum foramen, ita et nos antiquas præassumptiones animæque inveterationem et veteris hominis tunicam non abjiciemus, nisi per angustam et arctam viam jejunii mortificationisque sensuum ac propriæ voluntatis et adversitatum pergamus. Sicut aves quædam multum de carne habentes in cœlum non valent volare, ita et suam carnem nutrientes et delicate foventes cœlestia nequeunt contemplari. Quemadmodum exsiccatum cœnum porcus non amplius curat, sic mortificatam carnem dæmones ultra non inquietabunt. Quemadmodum humidorum multitudo lignorum multum fumum producens, flammam ignis plerumque suffocat; ita immoderata tristitia tenebrosam et passionatam efficit animam, et aquam lacrimarum desiccat in ea. Quemadmodum cæcus sagittator est reprobus, ita discipulus contradicens litigansque perdetur. Sicut ferrum probatum acuit ferrum molle, sic Frater fervens suo exemplo salvat aliquando negligentem. Quemadmodum equi simul currentes se invicem cohortantur, ita congregatio et bona societas se ipsam ad bona omnia excitat et exercet. Quemadmodum nubes solem abscondunt, ita malignæ intentiones mentem obscurant et perdunt.

Quemadmodum pauper thesauros regios videns, suam paupertatem magis attendit; sic anima magnas Patrum virtutes audiens et legens, se magis humiliat. Quemadmodum aqua subtiliata ascendit, sic anima sub periculis angustata ad Deum se erigit. Sicut qui portat aromata, etiam nolens deprehenditur ex odore; ita Spiritum Dei habens, ex verbis suis et humilitate sua fit notus. Sicut spiritus turbant abyssum, sic furor conturbat deliberationem et mentem. Sicut ignis non parturit nivem, ita qui in præsenti quærit honorem, futuri honoris jucunditate non perfruetur. Quemadmodum absque armatura non potest quis fortem bestiam superare, ita sine humilitate non potest quis iram reprimere. Quemadmodum nemo vivere potest sine esca, ita nunquam convenit negligentiæ locum dare eum qui cupit salvari.

Quemadmodum solis radius domum ingrediens illuminat omnia, et subtilissimum pulverem volitantem in aere facit videri; sic timor Dei mentem introiens, cuncta sua delicta atque peccata ei ostendit. Quemadmodum cancri velociter progredi nequeunt, quia nunc ante, nunc retro incedunt, et ideo faciliter comprehenduntur; sic homo quandoque ridens, aliquando lugens, interdum deliciis utens, quandoque pœnitentia se affligens, nihil proficere potest. Quemadmodum qui contra leonem pugnat, si alibi reflexerit visum protinus vincitur; ita qui cum carne sua præliatur, si eam fovens quietare voluerit, perditur. Quemadmodum qui in scalam ascendunt teredine putrescentem ac vetustate corruptam, periclitantur; ita sub honoribus et gloria et prælationibus et fama periclitantur qui amant ea: quia omnia veræ humilitati exsistunt contraria, et habentem dejiciunt. Sicut impossibile est esurientem panis memoriam non habere, ita impossibile est non recordari mortis atque æterni judicii eum qui salvari festinat. Sicut aqua litteras delet, sic gratia lacrimarum peccata. Quemadmodum quædam litteræ aqua deleri non valent, ita quidam lacrimari non possunt, sed per mœrorem et contritionem atque suspiria peccata diluunt et abstergunt.

Quemadmodum multitudo stercorum multitudinem vermium operatur, ita multitudo escarum multitudinem ruinarum et cogitationum pravarum ac somniorum. Quemadmodum vinctus pedibus ambulare non potest, sic monachus proprium habens aut pecuniam congregans, cœlum non poterit intrare. Quemadmodum navis bonum habens gubernatorem sine periculo in portum, Deo cooperante, ingreditur; sic anima bonum habens pastorem, etiam si plurima mala peregerit, in cœlum facile intrat. Sicut non habens ductorem, quamvis sit valde prudens, faciliter errat in via; ita qui sua voluntate et proprio arbitrio præsumit vitam monasticam agere, quamvis omnem mundi sapientiam noverit, faciliter perditur. Sicut de longa infirmitate non contingit uno ictu sanitatem acquirere, sic non est passiones subito superare. Quemadmodum aurum luto commutantes damnificantur, ita qui propter temporalia et laudem humanam spiritualia agunt aut manifestant. Sicut impudens est qui patre suo sepulto mox redit ad nuptias; ita est indecens peccata sua deflentem velle præesse, aut gloriam vel honorem seu requiem in præsenti ab hominibus quærere. Quemadmodum rex non expellit militem qui pro se in prælio plagas recepit crudeles, sed promovet eum; sic monachum multa tentamenta a dæmonibus sustinentem supercœlestis Rex coronabit.

Dogmatum altitudo, pelagus profundissimum;4 mens autem quiescentis sine periculo non exsiliet in ea. Non est tutum in pelago cum veste natare, neque vitium habentem theologiam tangere aut studere. Quorum mens vere orare didicit, hi ante Deum positi, ad ipsum loquuntur sicut qui ad aurem regis. Auris quiescentis suscipiet desuper magna et sensum excedentia. Non stabunt quiescentes quousque ad Seraphim pertingant, nec laborare cessabunt donec angeli fiant.

Modicus pilus turbat oculum, et parva sollicitudo quietem mentis exterminat. Qui mentem mundam Deo vult exhibere, et curis ac sollicitudinibus vitæ se tradit, similis est ei qui pedes suos fortiter ligat, et velociter currere nititur. Qui necdum Deum novit, erit improbus ad quietem. Quies inexpertos et indoctos suffocat: sine gustu enim divinæ dulcedinis exsistentes, in distractionibus et anxietatibus atque acediis tempus consumunt. Qui orationis pulchritudinem tetigit, fugiet turbas ut onager. Quies est incessabilis cultus atque vacatio Dei. Christi memoria tuo flatui uniatur, et tunc cognosces fructum quietis. Lapsus obedienti est propria voluntas; quiescenti vero, ab oratione recessus.

Si gaudes super adventu Fratrum ad cellam tuam, cognosce te acediæ et non Deo vacantem. Exemplar quietis sit tibi magnus et æqualis angelo quiescens Arsenius. Memento conversationis angelicæ hujus Arsenii, qualiter quosdam ad se venientes ingredi non permisit, ne quod majus erat, videlicet allocutionem contemplationemque Dei, amitteret. Noverat namque quod dæmones sæpe irrationabilibus gyrovagorum discursibus quiescentes solitarios a sanctis exercitiis impediunt et inquietant. Et tu ergo vagos et negligentes non verearis contristare, eos non admittendo: forsitan enim ex tristitia tali circuire cessabunt. Verumtamen vide ne gratia hujusmodi intentionis, repellas et perturbes hominem te accedentem desiderio audiendi verbum salutis. In omni vero re necessaria tibi exstat lucerna, id est discretio: ideo Deum ora ut in cunctis te dirigat.

Fides est ala orationis. In carcere vinctus, pœnas judicis metuit; quiescens autem in cella, Christi veretur judicium, et illud magis formidat, quam vinctus in carcere judicis pœnas. Vinctus et morti adjudicatus, semper intuetur quando ad carcerem veniet judex; qui autem vere operarius est, semper cogitat quando animam ejus Christus educet de corpore. Quiescenti magnus timor Dei necessarius est: quia nihil ita persequitur acediam sicut timor. Vir patiens ante sepulcrum mortuus est, de cella sibi faciens sepulturam. Lectio Scripturarum non modice illuminat atque recolligit mentem: verba enim sunt Spiritus Sancti. Sine curiositate opera tua exerce: quia curiositas inquinat quietem valde.

Footnotes

  1. grad. xxiv. Matth. xi, 29. ↩

  2. grad. xxvi. ↩

  3. II Cor. vi, 3. ↩

  4. grad. xxvii. ↩

Chapter 68 of 69