Skip to the text

Proœmium

DE LAUDE ET COMMENDATIONE

VITÆ SOLITARIÆ

DIXIT Jesus discipulis suis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Marc. vi, 31.

Fons totius perfectionis, Sapientia increata, Verbum æternum, Unigenitus Dei propter homines homo factus et cum hominibus conversatus, varios modos vivendi instituit ac monstravit, unumque modum altero esse excellentiorem verbis edocuit vel exemplis. Triplicem quippe continentiam commendans atque distinguens, continentiam virginalem laudavit potissime, cui non auream tantum, sed aureolam quoque spopondit; continentiam etiam prætulit vidualem conjugali. Pariformiter vitam contemplativam activæ præposuit vitæ; et vitam religiosam evangelica consilia adimplentem, vitæ prætulit sæculari.

Porro solitariam vitam verbis et exemplis eminentissime approbavit. Etenim, quamvis ipse in omni loco ac tempore sui incolatus in sæculo isto æque aptus et potens esset ad quemcumque actum virtutum, attamen, ut nos suo informaret exemplo, quosdam præcipuos, spiritualiores divinioresque actus volens explere, solitaria adiit loca, juxta quod legitur apud Marcum: Egressus Jesus, abiit in desertum locum, et ibi orabat;1 itemque apud Lucam: Exiit Jesus in montem orare.2 Denique, passione sua imminente Patrem suum ter oraturus, non solum ab undecim prædilectis sibi Apostolis, sed a tribus quoque sibi familiarioribus se retraxit discipulis, estque avulsus ab eis quantum jactus3 est lapidis, ut intentissime exoraret, atque paternæ dispositionis arcanum et item humanæ redemptionis mysteria profundissime ponderaret. Denique, quasi ægre ferens turbæ tumultum, et quanta internæ occupationi cum Deo multitudo inducat obstacula innuens: O generatio (inquit) incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar?4 Rursus, ut sanctus evangelista Joannes testatur, Jesus cum suis discipulis frequenter etiam nocturnis temporibus venit in hortum quo captus est.5 Estque probabile quod tunc orationibus insistebat ibidem.6 Et sicut passione instante, ita et ante consuevit se ab ipsis aliquantulum elongare ut oraret abstracte. Quantæ ergo perfectionis et eminentiæ est, solitariam vitam continue exercere, et usque in finem perseverare in ea, quam Filius Dei vicibus interpolatis tam singulariter commendavit atque exercuit?

Nunc igitur, universi vitæ solitariæ professores, « venite seorsum », hoc est, a sæculari tumultu, ab humano adspectu, a mundanis rumoribus, a confabulationibus vanis, ab omni mentis evagatione, ab inordinatarum inquietudine passionum, a fluctuatione ac strepitu insipientium cogitationum et imaginationum inanium procul recedite seorsum, « in locum desertum », id est ad contemplationis secretum, a carnalibus et extra fusis hominibus derelictum, qui ea quæ Dei sunt non sapientes, in cordis unione tranquilla, suavi ac fixa, cum incomprehensibili et superdulcissimo Creatore suo quiescere non noverunt; « et requiescite pusillum » ab occupationibus quæ circa creata versantur, in quibus, tanquam in rebus ex se variabilibus et caducis, veram, salutarem et finalem non poteritis invenire quietem.789 Nempe cor vestrum propter summi boni contemplationem fruitionemque conditum, permanet inquietum, quousque summo illi superdesiderabilissimo bono fuerit junctum.

Præterea, quies qua in hac exsuli vita quiescere possumus in hoc bono, permodica est et valde pusilla respectu dulcissimæ quietis, et omnem sensum exsuperantis, Beatorum in patria.1011 Verumtamen quies ista vitæ præsentis in Deo, quantumlibet parva, melior est super millia inquietudinum mundanarum occupationumque externarum. Hæc namque quies est pax pectoris et delectatio spiritualis, seu ipsa contemplativa fruitio qua in præsenti per fidem et caritatem, per cordis munditiam ac sapientiæ donum conjungimur Deo et repausamus ac delectamur in eo. In hoc loco deserto commoratur, quiescit et deliciatur Sponsus cœlestis cum anima solitarii solitudini suum debitum persolventis, in hymnis et psalmis ac laudibus Dei, in orationibus fervidis, meditationibus sacris, in compunctione assidua et lacrimarum profusione devota Altissimo servientis, vacantis, et ipsum intra se omni hora affectuosissime amplectentis, sua et proximorum peccata quotidie deplorantis, pro communi totius Ecclesiæ bono sollicite deprecantis, omnique modo sibi possibili infatigabiliter laborantis.

Ad hujuscemodi conversationis vere ac digne solitariæ exercitia et quietem, solitudinem et secretum, venite, o veri solitarii, perseverando, proficiendo et quasi quotidie cum recenti fervore incipiendo in ipsa, juxta quod scriptum est: Quum consummaverit homo, tunc incipiet; et denuo: Quæ retro sunt obliviscens, ad ea quæ ante sunt extendo me ipsum.1213 Qui vero hactenus negligentes fuistis et desides, omni excusso torpore, sine dilatione venite, præteritas negligentias expiando, et vitam fortiter emendando, sicque illa exercitia alacriter assumendo, quæ etiam ad omnem religiosum certum est pertinere.

Postremo, qui in mari hoc magno, in inquietissimo sæculo fluctuatis vitiorumque fluctibus estis operti, qui lassati estis et adhuc sæpe lassamini in via iniquitatis et perditionis, ambulatisque vias difficiles, quamvis interdum vobis videantur dulces ac faciles, quia esse sub sentibus reputatis delicias, « venite », infelicissimum atque vilissimum jugum vitiorum servitutemque dæmonum prorsus abjiciendo:1415 venite, inquam, « seorsum », fugiendo de medio Babylonis et Ægypti ac Sodomæ, de societate, communicatione et actibus hominum mundanorum atque carnalium, potissime religiosorum et clericorum non regulariter et honeste sed irregulariter ac lascive viventium, in quibus regnat vitiorum confusio et caligo, fœda quoque petulantia carnis, qui tanquam vacca lasciviens declinant a regulis, jussionibus et canonibus Patrum, « in locum desertum », ad sacram religionem, ad luctus ac pœnitentiæ domum, ad solitariam vitam, ad cellæ secretum;161718 « et requiescite » ibi « pusillum », suave jugum Christi tollendo, et vitam vere monasticam subeundo, continuando ac consummando.

DE LAUDE ET COMMENDATIONE

VITÆ SOLITARIƹ

Footnotes

  1. Marc. i, 35. ↩

  2. Luc. vi, 12. ↩

  3. Luc. xxii, 39-45; ↩

  4. Marc. ix, 18. ↩

  5. Joann. xviii, 2. ↩

  6. Matth. xxvi, 36-44. ↩

  7. Matth. iv, 1; vi, 6; xiv, 23; xxvi, 36-44; ↩

  8. Marc. vi, 46; ↩

  9. Luc. ix, 18; etc. ↩

  10. Ps. LXXXIII, 11. ↩

  11. Philipp. IV, 7. ↩

  12. Philipp. III, 13. ↩

  13. Eccl. XVIII, 6. ↩

  14. Job XXX, 7. ↩

  15. Sap. V, 7. ↩

  16. Gen. XIX, 14. ↩

  17. Exod. XII, 51; ↩

  18. Jer. LI, 6; ↩

Chapter 1 of 38