Articulus 25
De moderamine observando in exteriori et corporali labore, ne per illum incurratur detrimentum internæ devotionis, sancti fervoris ac spiritualis profectus.
LABORA sicut bonus miles Christi.1 Exerce te ipsum ad pietatem:2 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est. Ad exteriorem et manualem laborem qui ex Ordine aut præsidente injungitur, omnis religiosus, etiam solitarius, debet pro viribus esse promptus. Porro qui in cella degit nec ad exteriorem laborem habet specialem commissionem, sapienter et ordinate se debet habere, ne tali labore se occupet immoderate, aut affectu nimis intenso, ita ut obliviscatur in ipso labore mentem suam ad Deum frequenter erigere orando, meditando et adspirando ad ipsum.
Hoc quippe generalis est regula, quod omnia exteriora et corporalia ad spiritualia et interiora sunt ordinanda, sicut media referuntur in finem. Idcirco, si illis laboribus amplius quis insistat, immoretur ac ferveat, quam ad virtutum expedit incrementum, ad devotionis fervorem, ad stabilitatem et tranquillitatem internam, ad cordis custodiam, ad contemplationis sinceritatem; non dubium quin noceat atque culpabile sit. Imo, sicut in cibo ac potu, sic in tali labore contingit excedere, præsertim si in rebus curiosis, superfluis inutilibusque versetur et expendatur. Enimvero, etsi labor in se vituperabilis non consistat, tamen in religioso ac solitario potest omnino vituperabilis esse, in quantum majoris boni est impeditivus. Solitarii namque non est circa communia languere, sed meliora ac viciniora saluti exercere ac quærere incessanter.
Potissime demum videntur in isto excedere, qui nec signo divini Officii audito a labore tali desistunt, vel ab oratione et spirituali se expediunt actu, ut rursus ad laborem hujusmodi celerius revertantur, et item qui post celebrationem ad cellas reversi, mox ad exteriora talia se effundunt, quibus consultius atque salubrius esset usque ad prandium spiritualibus occupari, vel indesinenter psallendo, orando seu meditando, vel (si caput hoc ferre non valeat, aut nondum tanta concessa sit gratia) nunc studendo, nunc scribendo, nunc rursus orando, etc. Studendo quoque et scribendo, frequenter elevandum est cor cum oratione, fervore, laude ac meditatione ad Deum omne cor incessabiliter intuentem. Hinc in præallegata fertur epistola : spiritualibus exercitiis in corporalia nunquam longe recedatur, neque in totum ; imo ad spiritualia semper de facili redire animus assuescat, quatenus dum se corporalibus mutuat, spiritualibus semper inhæreat. Corporalia enim sunt propter spiritualia, non econtra.
At vero post prandium et Nonam aptius tempus est laborandi, sic tamen ut in primo pulsu ad Vesperas aut parum ante cessetur, et ex tunc spiritus ad Dominum dirigatur. Sed et infra ipsum laborem frequenter ad Deum adspirare oportet. Qui autem immoderato et indiscreto se fatigant labore, et Horas persolvunt animo imparato, vago, hinc inde per diversa phantasmata discurrente, miserabiliter perdunt, lædunt, negligunt semetipsos.
Footnotes
Chapter 26 of 38