Articulus 7
De requisitis ad ejusdem perfectionis adeptionem, et de remediis contra impedimenta nunc tacta.
EXITE de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.1 Quanto homo ex se ad omne peccatum est pronior, atque in ordine intellectualium creaturarum inferior, quanto etiam præfata solitariæ vitæ finalis perfectio exsistit sublimior, tanto difficilius est homini ad ipsam pertingere, indigetque continuo Spiritus Sancti auxilio gratioso: cujus benignitate et gratia quanto exuberantius prævenitur, juvatur, accenditur, et intus afficitur ac reficitur, tanto facilius ei est ad illam perfectionem quotidie propinquare, ipsam in brevi acquirere, imo et in acquisita assidue crescere ac firmari et perfici, quoniam ipsa latitudinem habet magnam, suntque in ea gradus diversi, secundum quod inter solitarios et Sanctos unus alio sanctior perfectiorque fuisse cognoscitur.
Præterea constat ad obtinendum perfectionem illam, in primis requiri omnium impedimentorum ipsius in præcedenti articulo positorum remotionem, potissime universorum mortalium vitiorum. Venialia quoque oportet quotidie deplorare, et ea in se ipso punire per disciplinas et actus pœnitentiæ, atque cum incessanti diligentia fugere ac vitare, stando indesinenter super cordis custodiam, et semper quasi tumentes super se fluctus et tanquam gladium molaremve lapidem proprio capiti imminentem, timendo districtissimum Judicem omnia intuentem:23 unde et conscientiam oportet frequenter discutere, expurgare; quotidianas culpas sinceriter cum dolore ac pleno emendationis proposito confiteri, ac deinceps earum omnino vitare occasiones ac iterationes; sicque pro quotidianis excessibus, culpis, negligentiis, omissionibus, pigritiis, sæpissime tundere pectus, ingemiscere, adspirare ad Dominum, cordialiter deprecari, se ipsum in cunctis vehementissime humiliare, aspernari, deflere, accusare; omnem etiam correptionem patientissime ferre, cunctam adversitatem cum gaudio tolerare, imo gravioribus increpationibus et castigationibus se semper dignum cognoscere ac fateri.
Insuper, in cibo, potu, somno, vestitu, necesse est non solum vitare excessum, verum etiam in eisdem corpus domare, aliquid necessitati naturæ subtrahere, tamen cum vera discretione. Potissime quoque opus est reprimere linguam, oculos ab evagatione compescere, motus ac impetus passionum penitus refrenare, mentem a vanis et vilibus cogitationibus pravisque affectibus servare immunem, carnalia abhorrere oblectamenta, et omne opus cultus divini cum ampliori custodia, sollicitudine ac fervore quotidie adimplere; omni demum tentationi strenue reluctari, de se ipso nil prorsus præsumere, totaque mente sperare in Domino, et ejus auxilium jugiter invocare, ipsum devotissime collaudare, magnifice colere, filialiter formidare, affectuose diligere; superioribus quoque corde promptissimo obedire, pro communi bono Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, pro propinquis, commissis et benefactoribus, pro infidelium conversione, pro universorum salute, pro pace et omni causa rationabili occurrente, lacrimosas, præcordiales, assiduas Omnipotenti offerre ac fundere preces.
Hæc et consimilia ad obtinendum præfatam perfectionem necessaria censentur, et ista consistunt saluberrima prorsus remedia contra ipsius impedimenta : sic fugere, quiescere et tacere, atque in solitudine permanere, et in ea Deo taliter militare.
Verumtamen vere et omnino omnipotens ac superliberrimus et benignissimus Deus potest hominem etiam in medio hominum conversantem, imo et in prælatione aut principatu constitutum, ad omnem sanctitatem ac præfatam perfectionem (prout ei placuerit) elevare, perducere ac transferre : sicut et fecit in sancto pontifice Nicolao, in sanctissima Elisabeth, filia regis Hungariæ, landgravia Thuringiæ, aliisque quibusdam : quod valde privilegiatum, singulare, rarum ac superpiissimum fuisse non ignoratur, imo mirabilissimum exstitisse certissime scitur.
Footnotes
Chapter 8 of 38