Skip to the text

Articulus 20

Qualiter diem expendere inchoemus, et de surrectione ad matutinale officium.

CONSURGE, lauda in nocte, in principio vigiliarum;1 effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui; leva ad eum manus tuas, et miserebitur tui. Quid dignius, quid salubrius, quam totum vitæ præsentis tempus in Deitatis cultu expendere? Et quamvis impossibile nobis sit sine interruptione Deo vacare, orationi, laudi, meditationi, contemplationi et actuali caritatis fervori sine interpolatione esse intentos, imo interdum oporteat necessitatibus corporis occupari, corporalia operari, refectioni et somno partem temporis deputare; attamen, dum in corporalibus istis modus servatur, et ipsa prudenter ad spiritualia ordinantur, haud dubium quin totum Deo acceptum sit, atque ad ejus spectet obsequium.2 Denique admonet nos Salvator, ut primo regnum Dei quæramus et ejus justitiam: ideo diem unumquemque a divino inchoare debemus servitio, præsertim ab oratione, laude et gratiarum actione.

Rursus, quoniam modicus error in principio fit magnus in fine, imo et processu augetur, satagendum est nobis conatu et cura pervigili, ut matutinale officium cum ingenti devotione, puritate et alacritate incipiamus, prosequamur et compleamus.

Itaque solitarius et omnis vere religiosus, post moderatum ac sobrium somnum dulciter degustatum, et frequenter puris atque subtilibus meditationibus plenum, aut etiam supernis revelationibus decoratum, expergefactus, præmissa Oratione dominica et Salutatione angelica, aut certe et illa antiphona, Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, etc., vel suavi illo versiculo, Veni, Creator Spiritus, mentes tuorum visita, imple superna gratia, etc., imo et præparatoria cordis elevatione ad Deum per meditationes sinceras, juxta quod scriptum est, Ante orationem præpara animam tuam: continuo oris sui custodem invocat Deum, quatenus ipse Omnipotens per gratiam suam servuli sui os aperire dignetur ad taliter orandum, psallendum ac prosequendum Creatoris sui præconia, quod vere complaceat ipsi omnium cordium inspectori, hoc est ita reverenter, recollecte et amorose:3

Domine (inquiens), labia mea aperies.4 Denique, ut in hoc exaudiatur celerius, mox suum subjungit pium propositum, aperitionisque talis fructum insinuans, ait:5 Et os meum annuntiabit laudem tuam. Protinus quoque propriam infirmitatem advertens, eum a quo omnis descendit potestas, in suum deprecatur subsidium advenire, neque in hoc tardare, eo quod periculum sit in mora:6 Deus (dicens), in adjutorium meum intende, etc. Quibus nimirum verbis propriam infirmitatem, imbecillitatem insufficientiamque fatetur, et omne bonum, præsertim meritorium, a Deo conferri. Hinc confestim sacrificium laudis immolat ei, dicendo: Gloria Patri et Filio, etc. Tali demum munitus præambulo, ac tali præmisso exordio, sciens id requiri a se, ut quod suum est faciat, se ipsum et omnia interiora sua intellectualia excitat et invitat, hortatur, accendit et animat ad laudandum, adorandum, deprecandum, benedicendum et magnificandum Altissimum, atque ad gloriandum in ipso ; et tanquam parum sit hoc, etiam ad gaudendum ineffabiliter in eodem : Venite (inquiens), exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro, etc.7 Quod dicendo, studeamus toto intellectu et affectu stabilique memoria elevari et ferri in Deum, accendi, gloriari ac figi in ipso, et sic reliqua prosequamur, quatenus in ipso celeberrimo matutinali officio tam gratiose visitemur, consolemur ac roboremur a Domino, atque tam valide illustremur, accendamur ac impleamur ab illo, quod totum deinceps diurnum Deitatis obsequium alacrius ac perfectius exsolvamus.

Itaque ad Matutinas, omni excusso torpore, alacriter ac jucunde surgamus, atque audito summi Regis signo suscitantisve pulsu, quasi ad epulas nuptiasque vocati, exsiliamus a loco miseriæ, lectulo nostro, sepulcri imagine, in quo velut exanimes sopiti jacuimus; et divinarum initia laudum hilariter inchoemus. Non frigus nos retrahat nocturnum, non instans terreat labor; sed gaudeant labia nostra Creatori psallendo, et recedente corporea luce, diurna fulgeat et redundet in mente lux interna.8 Nempe, quo tempus illud nocturnum ab omni exteriori inquietudine, sono ac strepitu exstat liberius, eo ad sinceriorem mentis ad Deum elevationem, devotissimam psalmodiam et orationem ferventem est aptius. Tunc namque sensus exteriores minus a suis immutantur objectis : unde et interiores sensus et imaginatio tunc magis quiescunt. Idcirco non solum tunc homines ad illuminationes supernas revelationesque propheticas, verum et bruta ad recipiendum impressiones quasdam cœlestes tunc dispositiora consistunt. Propter quod scriptum est : Per somnium in visione nocturna, quando sopor irruit super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.9 Hinc illuminatus et eloquens scribit Bernardus : Maxime dum profundum nocturnus sopor inducit silentium, liberior erit oratio ac purior psalmodia. Quam secrete tunc ascendunt, solo arbitro Deo et angelo sancto, qui eas suscipit superno præsentandas altari ! quam grate ac lucide verecundo coloratæ rubore ! De hoc Chrysostomus in libro de Compunctione, Ambrosius quoque libro de Officiis tractant.

Footnotes

  1. hren. II, ↩

  2. atth. VI, ↩

  3. Eccl. XVIII, 23. ↩

  4. Ps. L. 17. ↩

  5. Ps. ↩

  6. Ps. LXIX, 2. ↩

  7. Ps. xciv, 1. ↩

  8. Ps. lxx, 23. ↩

  9. Job xxxiii, 15, 16. ↩

Chapter 21 of 38