Skip to the text

Articulus 19

De lumine discretionis observando in cunctis.

QUIDQUID obtuleris sacrificii, sale condies;1 nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo, sed in omni oblatione offeres sal. Hoc sal est discretio.2 De quo Christus hortatur: Habete in vobis sal. Et sicut cibaria absque salis admixtione communiter exstant insipida, sic opera bona nisi discretione condiantur, sunt Deo non placita. Quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt, non confusa et perturbata.3

Denique ad hoc quod sit opus virtuosum, necesse est ut debitis circumstantiis vestiatur, hoc est, ut suo loco ac tempore fiat, ex bona radice et recta intentione ac decenti modo. Ad quod monens Apostolus: Omnia (inquit) decenter et secundum ordinem fiant in vobis;45 itemque: Rationabile obsequium vestrum. Sic ergo solitarius unumquodque agat congruo loco et tempore apto seu instituto, cum prudenti consideratione et maturitate, sine præcipitatione et festinantia immoderata. Certe, ut Salomon loquitur, qui sic agunt consilio, id est inquisitione debita de agendis, reguntur sapientia.6 Unde in Ecclesiastico legitur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.7 Apostolus quoque: Sine præjudicio (inquit), hoc est sine judicio prævio, nihil facias, in alteram partem declinando.8 Hinc, ut Aggæus monet propheta, necesse est ut ponamus corda nostra super vias nostras, id est, per rationem consideremus assidue et discutiamus actus nostros, an fiant discrete, non plus aut minus, et ne quid ultra vires attentemus, nec citra vires nobis parcamus;9 imo et vires nostras paulatim experiamur, et si quid supergrediens vires nostras aggressi fuerimus, quum senserimus nos illud continuare non posse, inde cessemus, quum scriptum sit:10 Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit. Præterea Dominum quotidie toto deprecemur affectu ut veræ discretionis radio mentem nostram illustret, vires naturæ per vigorem gratiæ roboret, atque ad agendum in omnibus discrete, moderate, prudenter, constanter ac fervide nos semper piissime dignetur dirigere, sicut oravit vir sanctus: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.11

Insuper ad veram spectat discretionem, ut hoc ipsum quod quotidie ex debito Ordinis agimus, ut sunt Horæ, celebratio, officium pro defunctis, confessio, satisfactio, cum præcipua diligentia exsolvammus, nec arida quadam consuetudine, sed quotidie magis devote, fervide et attente. Deinde quod supererogamus, simili attentione cum humilitate exhibeamus; et unicuique parti diei ac noctis suum exercitium, opus aut occupationem deputemus ac compleamus; nec per inconstantiam fluctuemus, sed præfata regamur discretione.

Hæc veneranda et semper commendanda salubris ac prudentialis discretio, ut sanctus et gratiosus ait Bernardus, optime circumcidit, superflua resecat; corporalia ad spiritualia refert; omni virtuti ordinem ponit, ordo modum præfigit, et decorem perseverantiamque largitur. Estque discretio non tam virtus quam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrix affectuum, morum doctrix et consummatio perfectionis. Tolle hanc, et virtus vitium erit. Justitia quippe dum modum excedit, in crudelitatem convertitur. Et quo zelus ferventior ac vehementior spiritus caritasque profusior, eo vigilantiori opus est discretione. Nam zelus et fervor sine discretione præcipitant: imo interdum valde nociva ac prava sub specie et colore excellentis boni ingerunt se et fallunt.

Amplius, prout sancti et expertissimi Patres edocuerunt, nulla virtus tam expedite atque celeriter hominem facit proficere, et ad concupitam perfectionem pertingere, sicut discretio, prout et præclarissimus solitariæ vitæ athleta deprompsit Antonius.

Indesinenter itaque Dominum exoremus, ut ipse nos dirigat, moderetur ac ordinet, mentesque nostras luce discretionis dignetur semper perfundere, quæ totam animæ irradiet domum, ut cuncta ordinate, tranquille, fructuose delectabiliterque agamus.

Footnotes

  1. Lev. II, 13. ↩

  2. Marc. IX, 49. ↩

  3. Rom. XIII, 1. ↩

  4. Rom. XII, 1. ↩

  5. I Cor. XIV, 40. ↩

  6. Prov. XIII, 10. ↩

  7. Eccli. XXXII, 24. ↩

  8. I Tim. V, 21. ↩

  9. Agg. I, ↩

  10. Jer. XI, 36. ↩

  11. Ps. CX, 133. ↩

Chapter 20 of 38