Articulus 27
De oris custodia ac diligenti silentio, et de forma loquendi.
SI quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.1 Quam necessaria ac salubris sit omni religioso refrenatio linguæ, hinc innotescit, quod omnes sancti Patres institutores religionum seu Ordinum concorditer ordinaverunt professores regularum suarum non solum a verbis vitiosis, otiosis, illicitis, sed etiam a verbis bonis, fructuosis ac licitis ora sua reprimere, silentium observare, nec sine licentia loqui, ne occasione prolationis verborum utilium misceantur inutilia et illicita. Insuper, quam seriose voluerunt hoc observari, et quam grave reputaverunt id violari, hinc elucescit, quod pro nulla communi quotidianaque culpa statuerunt tam grandem pœnam infligi sicut pro fractione silentii, utputa, dorso nudato, a præsidente publice in capitulo disciplinari, quum in sæculo non nisi pro magnis criminibus soleat hujuscemodi ultio fieri.
Amplius, inter ea quæ in libris Sapientialibus frequentius atque seriosius injunguntur, docentur, suadentur, præcipiuntur, est linguam frenare, loquacitatem vitare, sapienter ac parce loqui, custoditumque esse proprii oris : in qua re perfectio et salus hominis pro maxima constituitur parte. Imo quam necessaria et fructuosa sit ista linguæ custodia omni homini Deo placere optanti, ac salutem consequi cupienti, docet clarissime in sua Canonica apostolus Jacobus, dicens : Lingua ignis est ; universitas iniquitatis lingua (id est per linguam) constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.2 Hinc loquitur Christus : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Hoc est quod in Proverbiis Salomon dixit : Mors et vita in manibus linguæ. Unde ad linguæ refrenationem volens nos Judex summus inducere : De omni (inquit) verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii. Hinc ait Scriptura :3 Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et iterum : Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Lingua placabilis, lignum vitæ ; quæ autem immoderata est, conteret spiritum. Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.4
Denique, sicut silentium et moderamen parcitasque sermonis signum est sapientiæ et effectus prudentiæ (juxta illud Job : Utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes ;56 in Proverbiis quoque : Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur); ita loquacitas atque verbositas ex insipientia oriuntur et eam ostendunt, prout Scriptura loquitur veritatis : Vidisti aliquem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correctio.78 Itemque : Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum.
Præterea, sicut in ceteris actibus bonis, sic in locutione debitæ circumstantiæ sunt servandæ, videlicet opportunitas loci, congruitas temporis, modus loquendi, recta intentio, et cui loquamur, imo et quid. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala.9 Unde et sanctus loquitur Benedictus : Verba scurrilia et risum moventia, perpetuo anathemate ubique damnamus. Potissime quoque cavendum ne post Vesperas seu Completorium et ante Primam frangatur silentium : quod sicut diligenter servare, est multum exemplare et causa magnæ quietis, custoditio puritatis, conscientiæ munimentum, ac timorati indicium cordis, evitatio culpæ multiplicis, ac veræ sapientiæ signum ; ita silentii fractio, loquacitas et esse præcipitem ad loquendum, est fatuitatis indicium, intimorati cordis prodigium, insipientiæ opus, turbationum origo, iniquitatis fomentum, inquinatio mentis, effusio gratiæ, perditio animæ. Hinc S. Jacobus apostolus exhortatur :10 Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
Si igitur cupis in religione proficere, atque in cella cum pace et profectu quiescere, hoc saluberrimo oris operculo, id est silentio, claude et signa os tuum : quoniam sicut vas non opertum immunditiis adimpletur, ita homo ore incustoditus, intus multipliciter inquinatur ac læditur;1112131415 nec vitat diu verba detractionis, contentionis, et similia prorsus mortifera, qui non satagit verba cavere superflua minus illicita. Fac saluberrimam violentiam tibi, quousque in consuetudinem ducas integram observationem silentii; et de hoc quotidie discute conscientiam tuam: quod si transgressus fueris, fortiter ingemisce, castiga te ipsum, accusa, et accipe disciplinam, ac emendationem toto corde propone, et invoca Deum in adjutorem, quoniam Domini est gubernare linguam.16 Hoc itidem scito, quod omnis oratio intelligibilem habens sensum, prolata sine licentia, fractio exstat silentii. Denique in colloquio indesinenter custodi cor tuum, et time ac fuge excessum verborum. Cum visitantibus quoque sic loquere, ut impleas illud Apostoli: Omnis (inquientis) sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus.17 Noli rumores inquirere, nec in talium perceptione læteris; nec sæcularium dissensionum et inquietudinum recorderis, nisi ad deprecandum intente pro omni causa et communi bono Ecclesiæ. conversemur, sed juxta Christi doctrinam, exempla, consilia ac præcepta, ut divino cultui totaliter dediti simus, et Deo in holocaustum oblati, igne divini amoris totaliter inflammati; et hoc est Christum in nobis vivere, nosque in ipso per amorosam, plenam ac indesinentem transformationem in ipsum. Et ita vivamus vita gratiæ in fide Filii Dei. Et quod ipse pro omnibus assumpsit, fecit ac pertulit, quilibet nostrum quasi pro se solo ipsum assumpsisse, fecisse ac pertulisse perpendat. Sic quippe pro omnibus passus est, quod quantum in se fuit et est, maluisset ac mallet adhuc pati pro unoquoque, quam aliquem permitteret condemnari, sicut et magnus, divinus ac ferventissimus præsul, doctor ac martyr Dionysius, senior venerandissimus, in epistola ad Demophilum recitat Christum dixisse ad S. Carpum.18
Tanta ergo dilectio Filii Dei ad nos inexstinguibiliter nos inflammet, tam acerbissima et ignominiosissima passio quam pro nobis sustinuit Unigenitus Patris æterni, verus Deus, in omni persecutione, afflictione et adversitate, in omni rigore pœnitentiæ ac disciplinæ faciat nos penitus patientes, constantes ac hilares, eo quod capiti nostro aliqualiter conformamur et aliquantulam ei reddimus vicem. Nempe, si Regis ac capitis nostri humilitatem, patientiam, caritatem et amarissimam passionem sincere ac profunde perspicimus, in omni depressione, correptione, castigatione, persecutione gratias Altissimo referemus, omnia illa levia ac modica arbitrantes respectu eorum quæ Deus propter nos incarnatus, pro nobis pati dignatus est. Si efficaciter intuemur qualiter pro nobis in cruce aceto ac felle refectus est, fatebimur nil condignum nos posse ei rependere, etiam si mille annis in pane et aqua abstineamus.19
Itaque quacumque tentatione impetimur, ad dominicæ passionis recordationem mox fugiamus. Si memoria aut delectatio venereorum aut gustus aut tactus
Footnotes
-
Jacob. I, ↩
-
Jacob. iii, 6. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Prov. xxv, 28. ↩
-
Prov. xvii, 28. ↩
-
Job xiii, 5. ↩
-
Prov. xxix, 20. ↩
-
Job xxix, 11. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
-
Jacob. 1, 19. ↩
-
Matth. xii, ↩
-
Prov. xviii, ↩
-
Matth. xii, ↩
-
Prov. xxi, id. xv, 4. ↩
-
Prov. xvii, ↩
-
Prov. xvi, 1. ↩
-
Ephes. iv, 29. ↩
-
Epist. v ↩
-
Ps. lxv 22; Joan xix, 29. ↩
Chapter 28 of 38