Skip to the text

Articulus 14

Quod Christus in suis præceptis ac documentis omnem superbiendi et vane gloriandi occasionem, omnem quoque præsumptionem atque jactantiam abstulit servis suis.

QUUM feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quemadmodum ait Salvator, primum omnium mandatum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Ecce hoc est primum principalissimumque mandatum, cujus impletionem Judex cœlestis primo ac principalissime a nobis requirit, atque dum ejus fuerimus tribunali præsentati requiret. Quis jam poterit gloriari aut cervicem extendere? Quis audebit de meritis suis præsumere, seque jactare aut alteri præferre, vel magnum se reputare, quum ignoret an primum istud præceptum impleverit, imo quum nesciat an quoad minimum gradum adimpleverit illud, quippe qui nec de hoc certitudinem habet, quod habeat caritatem? Denique dato quod de hoc certitudinem haberemus, et vere sciremus nos efficaciter profecisse, numquid in nobis ipsis inaniter gloriari possemus? Nonne Salvator locutus est, Sine me nihil potestis facere?1 atque Apostolus, Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Denique tot et tanta beneficia contulit nobis, quod pro eis nequaquam sufficimus Deo condigne regratiari, aut idoneum rependere cultum, neque æquivalens reddere ei, potissime quum et merita nostra sint dona ipsius: propter quod quanto plus in omni virtute proficimus, quanto majores effecti fuerimus, tanto plus Deo omnipotenti, pio, justo ac liberalissimo grati, subjecti ac humiles esse tenemur. Hinc Salvator sapientissime docuit: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus.2 Insuper, bonorum nostrorum non indiget Deus. Ideo quidquid egerimus, nullam ei, sed nobis ipsis utilitatem afferimus, sicut et beatus Job ait: Si peccaveris, quid ei nocebis? Porro, si juste egeris, quid donabis ei? Homini qui similis est tui, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.3

Circa jam tacta scribit in Regula sua S. Hieronymus: Quamvis longa macerent jejunia, licet abjecta sit vestis, et longa officiorum ac operum series producatur; si intus desit caritas, nondum ad infimum religionis gradum perventum est. Nulla pro certo vita deterior quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt, quibus non una sed diversa inest voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia, ne quod placet uni, displiceat alteri, neque quo unus lætatur, alter tristetur. Quem quantumlibet religiosum non perterreant verba ista? Quis tam perfectus in caritate, quis tam concors suis conventionalibus, ut sit ei semper cum illis una, non diversa voluntas, una proportio morum, nec uni complaceat quod displicet aliis, nec unus lætetur quo alter tristetur? Ecce quantum timere habemus ne (quod absit) vita nostra sit pessima atque a sincera caritate dissentiens, quam optimam esse confidimus.4567 Postremo, teste Apostolo, caritas patiens est et benigna, non æmulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt.8 Quis audet asserere talem se gerere ad proximos caritatem? Timeamus ergo et humiliemus semper nos ipsos, totisque viribus conemur proficere.

Footnotes

  1. Joann. xv, 5. ↩

  2. Luc. xvii, 10. ↩

  3. Job xxxv, 6-8. ↩

  4. Marc. xii, 9, 30. ↩

  5. Luc. xvii, 0. ↩

  6. Ps. xv, 2. ↩

  7. 1 Cor. iv, 7. ↩

  8. I Cor. xiii, 4, 5. ↩

Chapter 15 of 38