Skip to the text

Articulus 28

Quam dignum, gratum saluberrimumque consistat, dominicam passionem quotidie, imo assidue, intente et affectuose revolvere, pertractare ac reminisci.

CHRISTO confixus sum cruci. Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.1 Ecce verba prorsus dulcissima, valde amorosa, maxime instructiva. Configamur cruci clavis fidei et amoris ac imitatione cruciformis conversationis, Christo, id est ad laudem et gloriam ejus, ad Dei honorem ac nostram salutem, ita ut jam non ipsi vivamus, id est, non secundum propriam inclinationem, naturam ac improbam voluntatem nos cœperit impugnare seu tangere, confestim non sine ingenti compassione intueamur in quali et quanto dolore, angustia et mœrore pependit Dominus universorum, innocens atque mitissimus Agnus Dei, pro nobis in cruce ab hora sexta usque ad nonam, violentissime usque ad venarum rupturam, ossium dinumerationem totiusque sacratissimi corporis sui dissolutionem distentus, clavis diris ac grossis crudelissime perforatus; quando et dolor compassionis ac mœror de ingratiudine ac perditione innumerabilium hominum, major atque pœnalior fuit in eo dolore omni suæ corporeæ passionis; dum et suæ amantissimæ ac prorsus benignissimæ Matri adstanti, cujus dolorosissimam vidit mentem, inæstimabiliter condolebat. Si insensata ambitio, diabolica elatio tentat nos, protinus attendamus qualiter Dominus et Salvator propter nos coram populo est nudatus, columnæ alligatus, flagellis laceratus, spinis coronatus, arundine cæsus, consputus, irrisus, blasphematus, contemptus, atque in omnibus plenissimam humilitatem, obedientiam, paupertatem, et quod corpori exstat molestius, præelegit, exhibuit, docuit, commendavit. Porro, si ira, impatientia, rancor, invidia nos cœperit impugnare, indilate pensemus quemadmodum Filius Dei in cruce pro suis interfectoribus, blasphematoribus ac crudelissimis hostibus fudit precem, atque illorum pro posse excusavit transgressionem; insuper, qualiter tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente obmutuit; qualiter stetit coram Pilato et Herode vultu in terram fixo, ore silente, mitissimo corde, ad tot ac tanta mendosa objecta tranquillus ac patiens. Præterea, si acedia, pigritia, negligentia, vanitas et dissolutio cordis quempiam tentet, mox advertat quanta sit hominis causa cum Deo, quam ponderosum negotium, quam sublimis sit finis humanæ conditionis, pro qua causa expedienda, pro quo negotio terminando, pro quo fine recuperando ac obtinendo ipsemet supersapientissimus Unigenitus Dei factus est homo, conversatus in mundo, suspensus in ligno:2 ex quorum consideratione excitetur accendaturque homo viator ad agendum viriliter, ad patiendum libenter, atque ad perseveranter, ferventer ac infatigabiliter laborandum pro evasione infernalis damnationis, pro adeptione æternæ salutis, pro impetrandis charismatibus gratiarum, pro dejectione adversariarum invisibilium potestatum et omnium suæ salutis inimicorum.3

Itaque passionem Domini nostri Jesu Christi quotidie, imo sæpissime recolamus corde recollecto, et per caritatis fervorem Christo uniti, tamque attente ac si præsentialiter ipsum pro nobis pati conspiceremus, et quantum affligeremur si nos, quamvis viles ac rei, talia pateremur: sic, inquam, Christi totalem passionem et compassionem recogitemus mature, distincte, plenarie: primo, ad recognoscendum quod ipse pro nostra redemptione sustinuit universa, ne simus ingrati; secundo, ad compatiendum, in quantum innocenter sine suo demerito pertulit cuncta; tertio, ad imitandum ejus vestigia et omnem virtutem quam in sua exhibuit passione; quarto, ad gloriandum, in quantum passio Salvatoris fuit tam fructuosa; quinto, ad admirandum quod omnium Dominus tot et tanta pro nobis indignis vermiculis facere ac perpeti voluit; sexto, ad regratandum pro omnibus illis et pro beneficiis tantis; septimo, ad resistendum omni tentationi, ut tactum est; octavo, ad inflammandum, quatenus consideratione caritatis, passionis, beneficiorum promissionumque Christi, quotidie sancta dilectione fortius accendamur; nono, ad contemplandum caritatem, misericordiam, justitiam, sapientiam supergloriosissimæ Trinitatis, quæ per hujuscemodi modum decrevit ac voluit reparare et salvare genus humanum. Sic quoque in omnibus iis pensemus quis, qualis et quantus sit qui pro nobis hæc tolerare dignatus est.

Denique hoc sciat omnis qui Deo placere et proficere ac salvari desiderat, quod nulla est compendiosior, virtuosior ac salubrior via vincendi omnem tentationem ac vitia, et proficiendi in omni virtute et gratia, quam modo nunc tacto Christi passionem recolere.4567 Ipsa est liber omnis sapientiæ ac virtutis, exemplar altissimæ contemplationis; et ejus commemoratio jam præfata, in se ipsa est maxime meritoria, Deoque grata et placita.

Footnotes

  1. Galat. ii, 19, 20. ↩

  2. Joann. I, 14; Baruch III, 38; ↩

  3. Act. x, 39. ↩

  4. Joann. xxi, 17; ↩

  5. Joann. xix; vid. 1 et; ↩

  6. Luc. xxiii; liii, 7; ↩

  7. Matth. lii, 14; c. xxiii. ↩

Chapter 29 of 38