Skip to the text

Articulus 16

De pervigili ac perenni cordis custodia.

CUSTODI temetipsum et animam tuam sollicite.12 Certe, ut ait Scriptura, beatus homo qui semper est pavidus. Quis enim in medio ambulans laqueorum non timeat vehementer? Attende quam circumspecte, custodite, sollicite gradiatur mercator pretiosas deferens merces per campum raptoribus, latronibus, insidiatoribus solitum incursari. Tu ergo, religiose cellita, noli unquam vana securitate resolvi. Non te putes pericula evasisse : imo hoc scito, quod solitariis invisibiles inimici acrius, incessabilius invidiosiusque insistunt, insidiantur ac irruunt. Itaque, quo pretiosiora tibi a Deo collata sunt munera gratiarum, quo meritis plus abundas, quo diuturnius deservisti Altissimo et pro regno laborasti superno, eo circumspectior esto et timoratior coram Deo ac magis sollicitus in te ipso, ne te jacula tangant ac feriant inimici, ne tentationum sagittis lædaris, ne sub specie boni fallaris; ne spiritui malo succumbens, id est, peccato consentiens, omni tua spirituali opulentia spolieris; ne gaudeat super te inimicus, et dicat :3 Prævalui contra eum.

Indesinenter ergo adverte et recole quod in præsentia summi Dei ubique et semper sis, degas et ambules, qui universos gressus tuos dinumerat, qui cor tuum scrutatur tuaque omnia clarissime intuetur, et pro omnibus his in judicium te adducet.456 Hunc igitur incomparabiliter time, ejus adorandam superdignissimamque præsentiam devotissime venerare, ab omni ejus offensa diligentissime cave, et sic feliciter adimplebis quod hortatur Scriptura : Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit.7 In corde quippe est caritas Dei, quæ vita est animæ, radix merendi, forma et motrix virtutum. Denique cor tuum castrum est et fortalitium spirituale, templum Spiritus Sancti, habitaculum Salvatoris.8 Quemadmodum ergo in castro ac templo pretiosissimo materiali adhibetur diligens januæ custos, ita in ostio cordis tui stet instar custodis pervigilis timor Dei ingens ac indefessus, omni iniquitati, negligentiæ ac torpori introitum prohibens, divitias cordis sollicite servans, ab omni vanitate, laxatione indiscretioneque retrahens. Scriptum est enim :9 Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.

Porro, si dicas, Quis in vita hac potest sic custodire cor suum ad mala tam pronum, tam instabile, defectuosum ac miserum? audi Apostolum protestantem :10 Omnia possum in eo qui me confortat; et quod fatetur Psalmista : Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.11 Ideo confidenter ac jugiter invoca Deum, ejus implora auxilium, ipsius adjutorio, non tuis viribus aut meritis, innitaris, et in ipso quiescas, et ipse te proteget ac juvabit. Fac quoque fideliter quod tuum est; et sicut sagittarii ad signum assidue dirigunt suum visum, ita tu cordi tuo imprime aliquid utile ac salubre, et assuesce illud frequenter recolere, diligenter pensare, et quotiescumque mens tua distrahitur aut distractum te sentis, protinus sine mora ad illius intuitum revoca et attolle cor tuum. Et potes ad hoc assumere verbum prætactum, quod sacratissimi vates Elias ac Eliseus toties protulerunt :12 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.13 Hoc etenim verbum recolendo, protinus elevatur mens tua ad divinæ majestatis omnibus præsidentis considerationem, dicendo, Vivit Dominus, qui solus propria et imparticipata auctoritate universis et singulis dominatur;14 atque ad suæ sapientiæ ac providentiæ perfectionem immensam, addendo, In cujus conspectu sto hodie. Et ita fis memor divini judicii, quo ab illo es judicandus, sicque horrore concuteris; sapientiali quoque re pleris pudore, quia ex horum advertentia erubescis te in ejus præsentia indigne viliterque habere: et ita custodis cor tuum, cavens et metuens coram summi Judicis cuncta vitia prohibentis adspectu peccare. Hoc est omnipotenti supersanctissimo Deo in sanctitate et justitia deservire.15 Hinc verbum illud prætactum, Vivit Dominus, etc., corde ruminare non cesses, ut sis animal mundum, et mirabilem celeriter inde senties fructum.

O quam felix ac meritoria est hæc jugis ac timorata cordis custodia! Vere sapiens est, qui ad eam assidue ordinat cuncta exteriora et corporalia exercitia sua; miser vero et stolidus est, qui forinsecus remanens, per diversa hinc inde phantasmata rapitur, negligentius operatur, in divinis distrahitur, et inde quasi securum se arbitratur, quoniam aliquantum temporis expendit in claustro aut cella, corporalia magni pendens exercitia sua monastica, similis S. Briccio, qui adhuc impatiens ac superbus, a sanctissimo Martino juste et pie correptus, mox iracundia inflammatus, virum illum eximiæ sanctitatis acrius reprehendens: Ego, inquit, ab infantia mea Deo servivi; tu vero in militaribus actibus a pueritia sorduisti, et deinceps in apparitionibus quibusdam phantasticis occupatus, tempus tuum inaniter consumpsisti. Ex quibus verbis Martinus sanctissimus nequaquam turbatus, sensibiliter vidit diabolum ex adverso Briccii stantem, et ipsum ad proferendum talia instigantem. Simus ergo incessabiliter custoditi, et quanto diutius Deo servivimus, quo magis in schola virtutum profecimus, eo custoditiores, sollicitiores timoratioresque simus, exemplo sancti Job protestantis:16 Cogitationem Dei nemo avertere potest, et ipse quodcumque voluit, hoc fecit: idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

Denique, sic custodivit cor suum sanctus propheta Habacuc, loquens: Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.17 Sacratissimus etiam Isaias:18 Super speculam (dicens) Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Tales item sine dubio exstiterunt homines illi cœlestes, electissimi et sacratissimi patres anachoretæ, Antonius, Hilarion, Macarius, Pastor, Arsenius, et eis consimiles, vitam angelis proximam in terris ducentes.

Postremo, de hac ipsa materia, atque de omni vana, detestabili ac periculosa securitate excludenda, pulchre loquitur præallegatus Eusebius: Saluberrima, inquiens, multumque necessaria est recordatio futuri judicii ac infernalis supplicii, præteritorum quoque commemoratio ac deploratio delictorum. Quod si quis sibi de præteritis suis meritis blandiatur ac innocentem se æstimet, ideoque posse esse securum, perpendat quam incerti et lubrici sunt exitus vitæ, de qua legitur:19 Ne laudaveris hominem in vita sua. Quod quum perspexerit, etiam si de præterito putat se non habere quod lugeat, de futuro inveniet se habere quod timeat. Nemo ergo de præteritis sit securus. Tanti laquei objecti sunt et extenti ante pedes animæ nostræ, tam innumeri hostes iter nostrum observant, tantæ foveæ, tot prærupta, tantæ rerum difficultates latent inter nos et finem nostrum, viaque ipsa, per se arcta et ardua, tantis infernalium et invisibilium hostium insidiis obsidetur, tantos nos scopulos tantosque fluctus transire necesse est antequam ancoram optato in littore collocemus:20 et putamus nos de præteritis esse debere securos, et absque quotidianis cura, timore ac tremore diem debere transigere? Quis transiens per arctissimi pontis angustias super profunda fluminis procellosi, etiam si majorem partem inoffenso transierit pede, credat se jam evasisse periculum, quum in ultimo pontis spatio, si paululum titubaverit, casum incurrat quem in medio timuit? Ita et nos, quamvis jam magnam vitæ hujus partem transierimus innocenter, nullatenus præsumamus, nec incustoditi securive simus, quum adhuc periculum pars extrema minetur. Quis in acie positus, ante finem certaminis, aut ante securitatem triumphi, arma deponat, aut tutum se arbitretur? Nemo ergo securum debere esse se judicet, antequam ad finem felici consummatione perveniat. Hæc Eusebius Emisenus.

Footnotes

  1. Prov. XXVIII, 14. ↩

  2. Deut. IV, 9. ↩

  3. Ps. XL, 12; XII, 5. ↩

  4. I Par. XXVIII, 9. ↩

  5. Ps. VII, 10; ↩

  6. Job XXXI, 4. ↩

  7. Prov. IV, 23. ↩

  8. 1 Cor. III, 16. ↩

  9. Eccl. XXVII, 4. ↩

  10. Philipp. IV, 13. ↩

  11. Ps. XC, 1. ↩

  12. art. præced. ↩

  13. III Reg. XVII, 1; ↩

  14. IV Reg. V, 16. ↩

  15. Luc. 1, 74, 75. ↩

  16. Job xxiii, 13, 15. ↩

  17. Habac. ii, 1. ↩

  18. Is. xxi, 1. ↩

  19. Eccl. xxi, 30. ↩

  20. Matth. 14. ↩

Chapter 17 of 38