Skip to the text

Articulus 4

De fine solitariæ vitæ.

QUÆ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ;1 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Nihil in sæculo isto felicius Christiano, cui cœleste promittitur regnum. Hinc universorum mentes fidelium ad unum suspirant ac proficiscuntur beatitudinis finem, ad unam veram, æternam salutem, de qua sanctus loquitur Jeremias : Vere in Domino Deo nostro salus Israel.

Denique ipsemet Dominus Deus noster est beatitudo, finis ac salus nostra, quemadmodum ait Scriptura : Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quo in Deuteronomio fertur : Ipse est vita tua, et longitudo dierum tuorum. Deus namque dupliciter appellatur beatitudo, salus et vita nostra. Primo, quoniam ipse est totius beatitudinis, salutis ac gloriæ nostræ objectum. Propter quod dicitur beatitudo et salus ac gloria objectalis :2 quia in ipso tanquam in summo et immediato objecto, tota nostra beatitudo et gloria principalis, quæ est præmium essentiale, consistit. Secundo, quoniam ipse est causa nostræ felicitatis et gloriæ.3 Porro visio ejus fruitiva immediata et clara per speciem, est beatitudo, salus, vita et gloria nostra formalis, menti beatæ inhærens.4 Insuper Deus in se ipso essentialiter, independenter et infinite beatus est, et beatitudo ipsa separata, per se subsistens, superessentialis et immensa.

Itaque omnium electorum beatitudo objectalis una est et eadem numero, utputa Deus simplex, Trinitas adoranda. Beatitudo autem formalis omnium nostrum, ad quam stillat oculus noster, ingemiscit, suspirat, tendit et festinat mens nostra, est una ac eadem specie, designata per diurnum denarium quem singuli accepisse operarii describuntur. [Sed in fruentibus gradus habet perfectionis]. Nempe in domo Patris cœlestis multæ sunt mansiones, id est diversi gradus præmiorum, correspondentes diversis gradibus meritorum :56 quæ merita sunt actus virtutum atque beatitudines viæ. De quibus Salvator : Beati (inquit) pauperes ; beati qui lugent ; beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.7

Insuper beatitudo hæc patriæ, finis est consummatus, in futuro adipiscendus, non solum solitariæ vitæ, sed omnis quoque conversationis monasticæ, imo et actionis cujuslibet virtuosæ. Diversis vero religionibus, secundum quod ad majorem aut minorem ordinantur ac tendunt perfectionem in vita præsenti, major aut minor beatitudo patriæ correspondet. Quamvis autem cunctis religionibus sit commune tria substantialia vota includere ac spondere, nihilo minus in aliis multis unus Ordo seu una religio differt ab alia in observantiis ac statutis, secundum quod una religio continet statuta plus ardua, et ad obtinendum perfectionem magis accommoda, seu etiam majoris perfectionis introductiva, ut sunt perpetua reclusio atque omnimoda ab esu carnium abstinentia, habitatio quoque solitaria segregata per cellas, juge silentium, et consimilia quædam corporis castigamenta, illud redigentia in spiritus servitutem, ut usus cilicii duriorisque strati.

Denique non solum in his minus principalibus et accidentalibus unus Ordo ab alio differt, verum etiam aliquo modo in ipsis substantialibus votis, secundum quod unus Ordo eminentius se adstringit ad vota illa quam alter.89 Sicque Ordo qui promittit simpliciter obedientiam, non contracte, ut Ordo Cartusiensis, censetur perfectior Ordinibus promittentibus obedientiam limitate, videlicet quantum ad contenta et expressa in regula. Conformiter Ordo promittens paupertatem omnimodam in generali ac speciali, judicatur quantum ad hoc perfectior Ordinibus paupertatem voventibus tantum in speciali: et quoad id Ordo S. Francisci præfulgere videtur.10 Attamen, quoniam inter tria substantialia vota votum obedientiæ exstat sublimius, apparet quod Ordo ad hoc votum perfectius se adstringens, merito (absolute loquendo) perfectior atque sublimior appelletur. Amplius, religiosi reclusi in hoc quoque quantum ad votum castitatis primatum quemdam videntur sortiti, quod non solum ab actu et consensu, sed ab adspectu quoque et colloquio omnique conspectu se segregant feminarum.

Itaque, quo vita solitaria professionis est altioris, magisque ardua includit statuta, majoris perfectionis introductiva atque compendiosius ad perfectionem perducentia concupitam, intentam, præfixam, eo finis ejus in vita hac est major perfectio, hoc est perfectior assimilatio mentis humanæ cum summa, divina adorandaque mente: quæ assimilatio in contemplatione ac dilectione Deitatis consistit, imo realiter est ipsa superaltissimi Dei contemplatio purior dilectioque ferventior. Omnium quippe evangelicorum Christi consiliorum finis est perfecta impletio præcepti caritatis divinæ, ut scilicet, quantum in præsenti fieri valet vita, Deum indesinenter toto corde totaque mente ac viribus totis actualiter diligamus:1112 quod absque assidua, pura ac stabili ejus contemplatione nequit impleri, quum non nisi cognitum diligatur, atque ad actualem dilectionem, actualis, prævia ac pariter durans intuitio requiratur, præsertim quum voluntatis objectum sit bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum seu cognitum.

Hic ergo est finis solitariæ vitæ in sæculo isto, Deum excelsum et benedictum tam pure ac stabiliter contemplari, tamque ferventer et indesinenter diligere. Et hoc solitariorum professio proprium habet, Deo tam perfecte atque assidue adhærere, affici, frui, amplecti, sicque vitam angelicam et cœlestem inchoare in terris, tam copiose et experimentaliter futuram beatitudinem in isto exsilio prælibare, tam dulciter prægustare quam dulcis est Deus, supergloriosissimæ Trinitati tam gratiose assimilari, tam perfecte configurari, imo sic unum fieri et esse cum ipsa.

Footnotes

  1. Coloss. III, 2. ↩

  2. f. ↩

  3. Is. XLIII, 1. ↩

  4. Deut. XXX, 0. ↩

  5. Matth. xx, 2, 9, 10. ↩

  6. Joann. xiv, 2. ↩

  7. Matth. v, 3, 5, 6. ↩

  8. Jer. III, 23. ↩

  9. Rom. v, 20. ↩

  10. 1 Petr. n, 3 ↩

  11. Matth. xxii, 37. ↩

  12. Deut. vi, 5; ↩

Chapter 5 of 38