Skip to the text

Articulus 13

Quam periculosum atque damnabile sit, in solitudine et cœnobio non proficere omni die.

CUI multum datum est, multum quæretur ab eo;1 et cui plus commendaverunt, plus petent ab eo. Manifestatum jam est quam multa, magna, præclara et gratiosa contulit beneficia Deus his quos eduxit de hoc sæculo nequam, et in observantia posuit regulari, in solitaria vita;2 per quod ipsos ab innumerabilibus retraxit ac præservavit peccatis, atque aptissima profectus et perfectionis ac sempiternæ salutis instrumenta ac media providit ac contulit ipsis: quæ quanto majora sunt, tanto sunt graviores excessus abutentium eis. Porro omne peccatum vitæ præsentis, et peccatum est in se, et pœna peccati, in quantum homo prioris peccati demerito quod mox per contritionem non tollitur, incidere promeretur ac incidit sequens peccatum. Unde dixit Gregorius: Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud. Quum etenim homo peccat, a Deo omnino recedit, aut ab ipso aliqualiter se elongat: sicque juste a Deo relinqui totaliter aut in parte meretur; et ita relictus, mox labitur, nisi rursus a Deo misericorditer præveniatur. Hinc solitario periculosum omnino est non jugiter super suam stare custodiam, et beneficiis Dei mediisque salutis sibi collatis abuti.3

Insuper asserit Christus: Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis.4 Ex hoc innotescit quantum ex hac parte gravetur negligentia, ingratitudo, duritia religiosorum et solitariorum se prave habentium, qui quum indesinenter die ac nocte audiant, legant, agnoscant Scripturas ac documenta Sanctorum, ita quod natant in ipsis, non compunguntur timore, non accenduntur amore, nec strenue operantur, et (quod damnabilius exstat) ex sua interdum scientia, quamvis pusilla, inflantur, ac suos tuentur errores, et contra corripientem acrius invehuntur. Hæc est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum, propriam culpam excusare, non recognoscere ac fateri.

Præterea, juxta doctores, professio, præsertim solennis, obligat vehementer, et non solum plus quam simplex præceptum, imo etiam magis quam juramentum. Quamvis autem status religionis non sit status perfectionis acquisitæ, est tamen status perfectionis acquirendæ. Propter quod religiosi non tenentur mox esse perfecti, sed de die in diem proficere, ad perfectionem condigne tendendo, adspirando, conando. Idcirco damnabile eis est remissius agere, tepescere, dissolutionem admittere, profectum differre:5 præsertim quum dictum sit, eum qui aliquid vovit Deo, tempus certum non determinando nec exprimendo, obligari ad voti impletionem citius quo convenienter hoc potest, juxta quod Salomon loquitur:67 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Unde scriptum est: Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. Hæc advertant qui morum suorum conversionem Deo voverunt, omnes quoque religiosi, qui ex sua professione, quamvis multiplici ac diversa, omnes tamen ad perfectionem idonee tendere adstringuntur; nec differant hoc implere. Hinc sancti Patres testati sunt, eos qui in sacra religione non discunt nec assuescunt et satagunt se ipsos quotidie frangere, abnegare, subjicere, obedire, multo deteriores in cœnobio effici quam erant esseve poterant in vita et habitu sæculari.

Necesse est ergo ut tu qui sanctæ religionis assumpsisti militiam, primum in te ipsum sis feliciter violentus, et vincas in cunctis te ipsum, propriam animositatem, vehementiam, carnalitatem, duritiam:89 quod gratia adjuvante faciliter adimplebis, si discas et assuescas te in Deo dumtaxat diligere usque ad tui ipsius contemptum. Sicque amplecteris gratanter ac lætanter suscipies omne quod expedit tibi ad complacendum Altissimo; subjectione et abjectione gaudebis, in tui aspernatione et omni humiliatione ac persecutione tanquam in cunctis divitiis exsultabis. Hæc est vera religiosorum philosophia, hæc sanctorum Patrum doctrina: qui etiam contestantur, quod in eremo seu solitudine non perfecte conversari, summa exsistat damnatio.

Footnotes

  1. Luc. xii, 48. ↩

  2. Galat. 1, 4. ↩

  3. Habac. u. 1. ↩

  4. Luc. xii, 47. ↩

  5. art. x. ↩

  6. Deut. ↩

  7. Eccle. ↩

  8. Job 28. ↩

  9. Habac. ii, 1. ↩

Chapter 14 of 38