Skip to the text

Articulus 29

Quod electissimam et incomparabilem virgineam Dei Matrem jugiter contemplari, delectabiliter intueri et post Deum summe venerari debemus.

VULNERASTI cor meum, soror mea, sponsa;1 vulnerasti cor meum. Infinita bonitas, inæstimabilis caritas, liberalissima pietas Dei, exsuli et indigentissimo generi humano in isto exsilio copiosissime providere ac subvenire dignata est. Nempe, quia indigni et inepti eramus per nos ipsos immediate ad Deum majestatis immensæ accedere, et ejus nos vultui præsentare, quem tam dire offendimus, et cui per nos ipsos plene reconciliari nequivimus, providit ac contulit nobis mediatorem efficacissimum atque piissimum, nostræ naturæ consortem et nostræ mortalitatis participem. Verum, quoniam iste mediator non solum est salvator atque miserator piissimus, sed etiam justissimus judex, cujus humanitas deitati est in unitate personæ conjuncta, per quod et ejus humana affectio est miro modo deificata, id est conformissima Deo facta ac divinæ justitiæ assimilatissima, imo et verus Deus secundum principalem et propriam suam naturam; non solum sincerissime diligendus, sed et vehementissime metuendus est nobis: ideo indigemus etiam persona mediante et advocante ad ipsum pro nobis, quæ sit prorsus misericordissima, omnino piissima atque dulcissima, imo in viscera caritatis et benignitatis totaliter quasi conversa et affluentissime transformata. Hæc est unica illa quam Pater æternus unigenito et superdulcissimo Filio suo prorsus sibi æquali, consubstantiali et coæterno præparavit in veram ac præstantissimam Matrem, quam supermunificentissimus Spiritus Sanctus tanta gratiæ exuberantia, tanta puritate, sanctitate, perfectione ac sapientia adimplevit, ut decuit adimpleri illius Genitricem a quo et ipsemet Spiritus Sanctus vere æternaliterque procedit. Hæc est quam superpulcherrimus et supersapientissimus ac supernobilissimus Filius Dei ab æterno sibi præelegit in Matrem.

O gloriosissima Domina, purissima Virgo, prædignissima Mater, Maria dulcissima, in quanta celsitudine, felicitate et gloria cerno te positam! Ecce enim, o omnium felicissima, præclarissima et admirabilissima creaturarum, ecce tu es Patri æterno vere comparentalis, eumdem numero secum Filium habens. Tu unigeniti Filii Dei excellentissima parens, tu singularissimum tabernaculum adorandi paracleti Spiritus Sancti, et mater illius a quo ille emanat. Tu superessentialis et superbeatissimæ Trinitatis familiarissima es amica, summa secretaria, imo totius regni et gloriæ ejus consors altissima. Talem ac tantam, tam præamabilem ac perfectam fecit te artifex primus, opifex Deus, quod ipsemet tuum decorem ac speciem concupivit.2 Venit ad te, non locum mutando; intravit in te, in medium cordis tui, omni gratia, virtute ac perfectione illud copiosissime adimplendo, atque in medium virginei supercastissimi uteri tui, ex purissimo sanguine sibi humanæ carnis substantiam ac corpus sanctissimum fabricando, formando ac assumendo;3 habitavit et requievit in ventre tuo purissimo mensibus novem, tanquam in throno dignissimo pudoris, aula regia, cœlica cella sanctissima; et qui æternaliter fluxit et natus est ex corde incomprehensibilis et incircumscriptibilis Patris, temporaliter natus est ac processit ex ventre tuæ deiformis fecunditatis, tanquam sponsus de thalamo, geminæ gigas substantiæ, Deus verus et homo perfectus in unitate personæ. Hunc Regem cœlorum, Dominum angelorum, omnium Creatorem ex te natum fovisti in gremio, lactasti sacris uberibus, contrectasti dignissimis manibus, tamque familiariter cum ipso es conversata in sæculo isto annis triginta, quousque prædicare exorsus est, atque exinde secuta es ipsum, quousque in cruce suspensus est.

Quis nunc, o suavissima Virgo, capere queat quantam gratiæ exuberantiam, quantam divinorum charismatum affluentiam dederit tibi Filius tuus, verus Deus et Creator tuus, in omnibus istis? Certe hoc constat, quod tantum ac taliter te præ universis decoravit et sublimavit electis in cunctis donis et beneficiis suis, quantum et qualiter decentissimum fuit Matrem, Reginam Sponsamque singularem decorari, impleri et sublimari præ cunctis famulis et ancillis ipsius. Ecce, o præamabilissima ac prævenerandissima Domina, eo ipso quo facta es Deo Patri comparentalis verique Dei mater, es quodammodo infinitæ dignitatis. Tu jure ac privilegio hujus divinæ maternitatis auctoritatem habes præcipiendi omni creaturæ in esse creato subsistenti in cœlo et terra. Et quid dico, Omni creaturæ, quum et super Deum verum ex te natum videaris auctoritatem quamdam habere secundum ipsius humanam ex te sumptam naturam, secundum quam fuit subditus tibi, teque adhuc et in æternum honorat ut præstantissimam, fidelissimam et dilectissimam suam Matrem?

Tuam, o Domina, dignitatem, sanctitatem et gloriam comprehendere non valemus, te contemplari sumus indigni, tibi condigne obsequi nullatenus possumus. Sed hoc fatemur, quod sicut Creatorem ex creaturis aliqualiter cognoscere possumus in hac vita, quidquid perfectionis ac bonitatis est in rebus creatis ei supereminentissime adscribendo, omni imperfectione seclusa; sic te, o Maria dulcissima, ex ceteris feminis contemplamur, quidquid perfectionis, sanctitatis et excellentiæ est in illis, tibi præclarissime attribuendo, omni defectuositate, vilitate et imperfectione sublata. In quibusdam illarum splendet virginitas, sed deest fecunditas; tu autem mater et virgo. Sed cujus mater? Mater utique tui ac omnium Creatoris. In quibusdam fulget fecunditas, sed corruptioni libidinique obnoxia. In nonnullis sublimiter et cum admiratione laudatur in conjugio servata virginitas, in quibusdam castimonia vidualis. Tu autem, o Domina, in conjugio intacta mansisti; vidua quoque effecta, alteri non nupsisti, nec in deliciis unquam vixisti. Nunquam fomitis motum sensisti, atque in terris vivens, omnem angelicam mentem puritate ac dignitate vicisti. Porro translata de via ad patriam, nunc in cœlis gloriosissima es effecta, tanto cunctis supernis civibus beatior atque sublimior constituta, quantum decuit Matrem summi Dei ejus ministris præferri. Quis demum considerare prævaleat quantum etiam glorificata sit sanctissima virgineæ, imo Christiferæ ac Deiferæ Matris caro, cujus portio unita est hypostatice Verbo æterno, et in qua quievit Verbum hoc incarnatum, cujus ubera suxit, a qua tot ac tanta accepit obsequia?

Hanc itaque felicissimam Dominam nostram, mediatricem, miseratricem, Matrem et advocatam nostram, et post Deum unicum nostrum refugium, per quam Deus vult nos desuper obtinere quidquid ab ipso adipiscimur virtutis et gratiæ: hanc, inquam, post Deum ferventissime diligamus, reverentissime veneremur, devotissime invocemus, primo, quoniam Deus eam talem fecit ac tantam, et quoniam honor Matris honor est Filii ejus ac Dei Patris, et quoniam in se ipsa talis ac tanta est, et quoniam tot et tanta bona per eam sortiti sumus et indesinenter suscipimus, et quoniam ejus miseratione ac ope incessabiliter indigemus, et quia in regno cœlorum ejus præsentia et adspectus tam ineffabiliter auget accidentale præmium Beatorum. Ipsam assidue laudemus ac salutemus, ejus beatitudini præcordialiter congratulemur; in ea et per eam benedicamus, laudemus et gratias referamus Altissimo, qui omnipotentiam suam, et omnem caritatem, munificentiam, pietatem et sapientiam suam tam excellentissime declaravit in hac optima incomparabilique Maria; et toties glorietur cor nostrum, quoties reminiscimur ejus. In ipsa post Deum sit jugiter præcipua consolatio nostra; Horas ipsius devote hilariterque legamus, de ipsa devotissime celebremus. Tu, optima Domina, misericordissima advocata, affectuosissima Mater, nos incessanter tuere, adjuva, rege, conserva, deduc et perduc ad portum salutis æternæ.

Footnotes

  1. Cant. IV, 9. ↩

  2. Ps. XLIV, ↩

  3. Ps. XVIII, ↩

Chapter 30 of 38