Articulus 6
De impedimentis præfatæ perfectionis.
ECCE non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat;1 sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. Si fideliter intueamur quam infinita et incomprehensibilis sit bonitas, liberalitas, misericordia Dei nostri, et quam ineffabilis sit caritas ejus ad genus humanum, quam frequenter et seriose in Scripturis hortetur nos ad confugiendum ad ipsum, ad invocandum se, ad sperandum in ipso, quoties quoque promiserit pietatis suæ effectum implorantibus eum et confidentibus in ipso; ambigere non valemus quin ipse superbonus et superpiissimus Deus paratissimus sit nobis succurrere, concupitam gratiam omnemque desideratam (quantum in ipso est) conferre perfectionem. Verum defectus ex nobis est: quoniam a Dei offensionibus non cessamus, impedimenta gratiæ non vitamus, neque cor nostrum ad gratiæ infusionem sollicite aperimus. Oportet ergo in primis advertere quæ sint prædictæ perfectionis impedimenta: quæ nisi noscantur, non caventur.2
Denique dictum est, quod universa evangelicæ legis consilia ad divini amoris ordinentur perfectionem. Caritas namque summa et perfectissima virtus est, ad quam ceteræ cunctæ referuntur virtutes. Quidquid ergo caritati contrariatur, præfatæ perfectioni penitus adversatur. Certum est autem omne mortale peccatum caritati contrariari, ita quod simul cum ea nequit haberi, sed eam expellere perhibetur. Directe vero atque formaliter caritati contrariatur rancor, odium sive invidia, prout (teste Philosopho) unum uni opponitur. Ceterorum autem mortalium vitiorum unumquodque unam aliquam habet virtutem aut actum virtutis sibi directe contrarium: sicut superbia, humilitatem; avaritia, liberalitatem; ira, mititatem.
Insuper caritati valde repugnat amor privatus, sive (ut asserit Augustinus) cupiditas, quæ (ut ait) venenum est caritatis: quod quamvis etiam de avaritia et carnali amore quolibetque mortali verificetur peccato, nihilo minus dum cupiditas appellatur caritatis venenum, cupiditas sumitur proprie pro vitio generali, quod est amor privatus, quo homo diligit se in se; quemadmodum amor spiritualis (seu caritas) est quo super omnia amat Deum, et se ipsum ac alia ex caritate diligenda amat in Deo. Hic itaque amor privatus, omnium radix atque origo iniquitatum, sanctæ exstat caritatis venenum. Minoratio demum illius detestandi amoris, est caritatis profectus et incrementum; mera vero pravi improbique illius amoris eradicatio, est caritatis perfectio. Idcirco, si cupis ad caritatis perfectionem attingere, oportet te privatum amorem de animæ tuæ visceribus funditus exstirpare, ut nullatenus diligas te in te, appetendo aut acceptando ea quæ tuæ naturæ ac propriæ voluntati in se ipsa sunt delectabilia, utilia seu honorabilia, sed ea dumtaxat quæ tibi necessaria sive accommoda sunt per respectum ad veram salutem, et ad appropinquandum ac complacendum Altissimo, atque ad honorandum ipsum in omnibus. Ad quod complendum necesse est omnia Dei offensiva ac inhonorativa totis viribus, omni cum diligentia evitare, non solum mortalia vitia, quæ caritatem prorsus corrumpunt, sed venialia quoque pro posse, quæ caritatem aliqualiter lædunt, debilitant atque infrigidant, ipsius minuendo fervorem.
Præterea dictum est, solitariæ vitæ finalem perfectionem non solum in ferventi, sincero ac stabili Dei amore consistere, sed item in contemplatione ipsius pura et fixa, quæ est actus doni sapientiæ secundum gradum doni illius perfectum. Qui utique gradus sapientiæ exigit mentem valde reformatam, politam purificatamque esse, imo ad tantam devenisse perfectionem, ut jam habeat fidem cum rationibus credendorum, atque cum purificatæ intelligentia mentis: cui perfectioni multa repugnant, quæ prorsus vitare oportet.
Huic quippe sapientiæ salutari contrariatur prudentia carnis, quæ mors est, secundum Paulum apostolum;3 item sapientia impiorum, qui contra se invicem contendendo ac prævalendo gloriantur se esse sapientes. De qua Jacobus dicit apostolus: Si zelum amarum habetis et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari;4 non est sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Immansio quoque proprii sensus huic sapientiæ valde opponitur. Et breviter, huic finali solitariæ vitæ perfectioni aut contrariatur aut aliquo modo adversatur seu nocet omne peccatum, omnis negligentia, pigritia et boni omissio, omnis quoque incustodia art. I, IV. sensuum, excessus verborum, cogitationes inutiles ac perversæ, affectiones illicitæ et injustæ; præsertim quoque carnalis voluptas et sensualis affectio, contra quas dedit Salvator consilium relinquendi uxorem, parentes, ceterosque propinquos;5 et item divitiarum possessio seu avaritia, contra quas consuluit omnia propria vendi, relinqui, et egenis conferri;6 propria item libertas, contra quam consuluit abnegare se ipsum, et superiori parere:7 quæ sunt tria principalia evangelicæ legis consilia, in quibus tria monasticæ religionis vota fundantur.8 Itaque, sicut candidissimæ bysso omnis macula, quantumlibet parva, aliquo modo repugnat et candorem offuscat; sic omne peccatum, quantumcumque minutum, aliqualiter obest, adversatur ac maculam parit purissimæ perfectioni præfatæ.
Footnotes
Chapter 7 of 38