Articulus 10
De solitudine fructuosa et infructuosa.
SUCCIDE ficulneam : ut quid terram occupat? Vere fructuosa, nobilis et præclara est solitudo, seu potius solitaria vita, in qua solitarius habet se sicut in præcedenti continetur articulo, hoc est, ut exigit solitudo et solitariæ conversationis professio. Denique iste est solitarius sapiens, qui mediis sibi concessis utitur congruenter ad obtinendum solitariæ vitæ perfectionem finalem, universa media illa ad finem hunc ordinando, eisque taliter et in tantum utendo prout expedientius sibi est ad acquirendum hujusmodi finem. Porro media ista sunt ipsa exterior solitudo, reclusio, abstinentia, jejunium, disciplina, lectio, studium, scriptio, cilicium, atque consimiles corporales exercitationes, in se ipsis ad modicum utiles, nisi ad pietatem, ad cultum Dei, ad sapientiæ actum, ad perfectionem internam congrue referantur. Qui ergo omnia ista exercet humiliter ac prudenter, quatenus mereatur per ea majorem a Deo gratiam adipisci, intus purgari, ad reformationem interiorum suorum proficere, fini suæ vocationis ac perfectionis appropinquare, sapienter se habet ac ordinate, Deum incessanter exorans ac fervide deprecans, totisque viribus ad hoc ipsum cooperans ac laborans, ut per media illa quotidie spiritualior, purior, virtuosior, atque in omni virtute, præsertim in dono sapientiæ et caritatis fervore, fiat perfectior. Talis interea totam suam conversationem in vera ac forti fundat humilitate ac Dei timore : quas duas virtutes debet omnis religiosus, præcipue solitarius, tam indesinenter mente revolvere, quam incessanter persistit anhelitu narium aerem ipsum attrahere, ut sanctus edocuit abbas Pastor.
Porro, qui media illa et exercitia corporalia in se ipsis reputat magna et sistit in ipsis, aride et superficialiter ipsa exercens, neque per ea intus mundari, proficere, perfici satagens, indiscretus ac stultus est, sine fructu et gustu interno laborans : similis ei qui habet scalam, nec tamen ascendit per eam; et navem, nec utens ea ad transfretandum; et medicamenta, quibus ad sui curationem, quum tamen ægrotet, non utitur; imo similis habenti panem et potum, et tamen ex fame sitique morienti. O quam miser et imprudens est talis !
Præterea, de tali solitario, vel potius solo, solitudini suum debitum non solventi, neque per aptissima quæ habet proficiendi media proficienti, optime in suis loquitur Homiliis Eusebius Emisenus, quem inter viros illustres sanctus ponit Hieronymus : Quid (inquit) nobis prodest habitationis hujus secretum, quando tyrannico dominatu in nobis malitia regnat, ira superequitat, majoremque metum, reverentiam atque custodiam nobis incutit humanus oculus quam divinus; dum nos qui extra mundum nos esse credimus et mundum nos reliquisse præsumimus et jactamus, mundum intra nos per diversarum vitia passionum, per imagines phantasticas et cogitationes inanes clausum tenemus? Quid prodest, si locus quietis solum corporaliter teneatur, et inquietudo in corde versetur? Quid, inquam, prodest, si in habitatione silentium sit, et in habitatoribus vitiorum tumultus et colluctatio passionum; si exteriora nostra ornet serenitas, et interiora conturbet tempestas? Nonne similes sumus sepulcris dealbatis, quæ (juxta Salvatoris eloquium) a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, vermibus, serpentibus, et fœtore ac omni spurcitia? Talibus insipientissimis solis imminet maledictio Judicis summi, qui Scribis et Pharisæis loquens : Vos (ait) estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra;1 et rursus : Væ vobis, hypocritæ, qui a foris paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate;2 genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?
Sciamus ergo parum aut nihil nobis formatione, in mortificatione salubri, in abnegatione obedientiali, in conversatione perfecta.
Footnotes
Chapter 11 of 38