Articulus 21
De modo, attentione ac reverentia in psallendo, orando, ac Horis ceteris persolvendis.
TRES quasi ex uno ore laudabant et benedicebant Deum. Hoc ad litteram de tribus pueris Deum in fornace ardenti concorditer glorificantibus scriptum est. Quo exemplo docentur viri religiosi concorditer psallere Deo, qui inhabitare facit unius moris in domo, quemadmodum et Apostolus nos hortatur : Unanimes, uno ore honorificetis Deum. Si enim in omnibus, quanto magis in divinis detestanda est discordia, dissonantia, displicentia mutua, confusio, scandalum et offensa?
Denique optimum modum psallendi edocuit nos Bernardus, dicendo : Moneo vos, dilectissimi, pure semper ac strenue laudibus interesse divinis. Strenue quidem, quatenus sicut reverenter, ita et alacriter Domino adsistatis : non pigri, non somnolenti, non oscitantes; vocibus non parcentes, non præcidentes verba dimidia, nec integra transilientes; non fractis remissisque vocibus muliebre quiddam balba de nare sonantes, sed virili (ut dignum est) sonitu et affectu voces Sancti Spiritus depromentes. Pure vero, ut nil aliud, dum psallitis, quam quod psallitis, cogitetis. Nec solum cogitationes otiosæ et vanæ tunc sunt vitandæ, sed etiam illæ quas Fratres officiati pro communi necessitate frequenter admittere compelluntur. Imo ut.12 xxxii, nec illas tunc consulo admittendas, quæ paulo ante ex librorum inspectione inerant menti; quæ quamvis salubres, non tamen tunc salubriter admittuntur: et enim Spiritus Sanctus tunc gratum non recipit quidquid aliud quam debes, neglecto illo quod debes, obtuleris. — Notanda sunt singula verba ista. Verumtamen ex litterali sensu in se aliquando arido, licet tunc mentem raptim ad spiritualem ac mysticum erigere intellectum, sicque sugere mel de petra oleumque de saxo durissimo, non tamen litteralem intelligentiam penitus omittere. Interim quoque dum alius chorus suum decantat versum, expedit mentem ad altiora levare, sic tamen ut sensus versus illius pensetur. Quod si quis, gratia præveniente et superliberrimo Deo intus secretius radiante, absque proprio conamine rapiatur ad altiora, non subest in hoc legi communi.
Præterea, quam attente, humiliter et compuncte debeamus Altissimum invocare, docemur exemplo reorum criminis capitalis, qui si habuerint spem aliquam impetrandi veniam a judice temporali, videmus quantum se coram illo humilient et prosternant, quam lacrimabiliter deprecentur, quantam satisfactionem spondeant et emendam, et hoc totum pro temporali vita servanda: quanto magis nos multipliciter rei, pro evadenda damnatione ac pœna æterna, pro obtinendis charismatibus Spiritus Sancti in vita præsenti, et pro adipiscenda inæstimabili felicitate ac gloria sempiterna, debemus Deum deorum, quem polus, tellus pontusque contremunt, et ipsa universi machina perhorrescit, coram quo et ipsa numina cum formidine prosternuntur, humillime, affectuosissime, compunctissime exorare, laudare atque extollere? Itaque ex consideratione infinitæ bonitatis, majestatis et excellentiæ Dei, ex intuitione quoque totius miseriæ, vilitatis, culpæ ac indigentiæ nostræ, exhibeamus nos Deo in omni suo obsequio, in oratione præsertim et psalmodia, maxime vero in celebratione, cum omni ac profundissima humilitate, compunctione, reverentia, attentione, custodia ac fervore; et ante Horarum, orationum et psalmodiæ inceptionem recolligamus cor nostrum, et simplicemus ac stabilamus illud in Deo, ejus incircumscriptibilem dignitatem, præsentiam, misericordiam justitiamque pensando, proprias quoque miserias et offensas efficaciter ponderando et aggravando: et ita singula verba sacra quasi ex proprio affectu cum attentione et gustu interno distincte pronuntiemus.
Denique, sic esse orandum sanctus quoque instruit Benedictus in Regula sua: Ex hoc quod servi principum sæculi hujus tam attonite suis regibus obsequuntur, cum omni promptitudine, inclinatione reverentialque apparatu, quibus etiam cum grandi attentione, custodia ac reverentia solent loqui: quanto magis Regi universorum, Principi excellentiæ penitus infinitæ, cujus comparatione totum universum est quasi minutissimum milii granum, oportet nos jugiter obsequi, loqui, adsistere, supplicare ac psallere cum omni nobis possibili veneratione, humilitate, attentione et caritate, præsertim quum et teste Scriptura, maledicti sint qui opus Dei faciunt negligenter?3
O quam perversum, vile, damnabile est coram tam superaltissimo et superpræstantissimo Deo se negligenter, torpenter, incustodite, indevote habere, nec tantum incomparabilis Dei, sed angelorum quoque sanctorum inhonorare, offendere, contristare præsentiam! De quibus præclarissimus protestatur Bernardus: O si quis oculos haberet apertos! videret qua cura, quo gaudio, quanto tripudio sancti angeli intersunt psallentibus, adsunt orantibus, insunt meditantibus, supersunt quiescentibus, ordinantibus et procurantibus præsunt. Certe agnoscunt suos concives, et pro iis qui hereditatem capiunt æternæ salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, et provident eis.4 Hinc ergo attendite angelos quum statis ad orandum atque psallendum. Ipsi sine dubio devotionem vestram in cœlos ferunt, et vobis gratias referunt.
Nihil in militanti Ecclesia ita repræsentat Ecclesiam triumphantem, sicut chorus psallentium concorditer ac devote. Si ergo, o Frater, quod absit, somnolentia in Dei præconiis venerit tibi, a reclinatorio te averte, et si fieri potest, sta prorsus erecte, faciem frica, lava, te move, et omnem somnolentiam atque acediam prorsus repelle. Postremo ita sanctorum verborum sensui sis intentus, et proprias defectuositates sic intuere, ut de aliorum dissonantia aut errore non cito turberis, proximorumque defectus et onera æquanimiter feras.
Footnotes
Chapter 22 of 38