Articulus 3
De periculo solitariæ vitæ, et cur vita illa non congruat nisi perfectis.
MELIUS est duos esse simul; habent enim emolumentum societatis suæ: si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Animalia quædam bruta naturaliter solitudine gaudent et amant eam: quibus a natura ita provisum est ut paucis indigeant, et per se ea possint acquirere sibi. At vero homo sicut inter universa animalia præeminet dignitate, ita et amplioris esse indigentiæ perhibetur. Nec obstat quod natura paucis minimisque contenta esse censetur: quoniam de victualibus id constat esse prolatum.1 Verum, ut ait Scriptura, non in solo pane vivit homo, sed in omni etiam verbo quod procedit de ore Dei. Indiget quippe humana ignorantia instructione multiplici, sicut et infirmitas nostra eget auxilio proximi; in multis quoque sumus ambigui quid magis expediat meliusve consistat; sed et consolatione indigemus et adsistentia in adversis atque periculis. Nec latet quam faciliter sub specie boni fallamur, et quantum variis tentationibus periclitemur, nisi aliunde instruamur ac adjuvemur. Et quamvis omnipotens, omnisciens et ubique præsens Deus, per se et per angelos sanctos ac cives supernos in omnibus his valeat plene succurrere, attamen naturale et connaturale est homini, per eos quoque qui sibi similes sunt in natura, et ejusdem secum sunt status, utpote viatores, dirigi ac juvari, doceri et gubernari, in tantum ut servi Dei dicantur esse quasi oves sine pastore, et sicut grex sine custode, nec diu posse durare, nisi hujusmodi sibi similem in natura ac statu passibili, quem possint videre et alloqui, habeant directorem ac præsidentem. Hinc etenim sanctus Moyses mortem sibi conspiciens imminere, in Numeris legitur exorasse: Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc, et possit exire et intrare ante eos, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.2
Denique experientia docet istud, naturalisque ratio attestatur. Propterea subtilissimus ille indagator naturæ (Aristotelem loquor) in Politicis ait: Homo naturaliter est animal sociale, politicum. Et rursus prudenter fatetur: Homo solus est deus aut bestia, id est divinus aut bestialis. Itemque Ethicorum octavo: Duo, inquit, simul viventes, ad intelligendum et agendum sunt potentiores. Consonat his, imo et rationem horum assignat sapientissimus Salomon, dicens: Væ soli, quoniam quum ceciderit, non habet sublevantem se. Et si dormierint duo simul, mutuo fovebuntur: unus quomodo calefiet? Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistent ei.3 Quod totum quam verum est, experimur assidue. Nempe, quum homo, potissime imperfectus, non sit in omnibus bonus judex sui ipsius, indigemus mutuo corripi, admoneri, accendi; et ne quis subito ab hoste callidissimo elidatur ac prosternatur, indiget vehementer a bono adjutore, amico ac socio erigi, confortari, consolari et instrui; quumque plures oculi videant plus quam unus, expedit homini plurima ignoranti, nec universa et singula (ut oportet et expedit) simul considerare valenti, habere suæ militiæ commilitonem ac socium, adjutorem ac ducem.
Præterea, istud profunde advertit vir sapiens, in Ecclesiastico loquens: Amicus fidelis, protectio fortis; qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis;4 et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Porro his destituitur bonis, his consiliis, auxiliis solatiisque privatur, qui prorsus solitariam ducit vitam. Amicus namque relative dicitur ad amicum tanquam ad suum correlativum, quemadmodum pater ad filium.
Hinc vita solitaria fertur periculosa et ardua, præsertim pusillis et imperfectis, nondum exercitatos sensus habentibus ad discretionem boni ac mali, qui in suis passionibus necdum sunt reformati, nec in suis affectibus stabiliter ordinati:5 propter quod satis faciliter conturbantur ac fluctuant. Unde et indigent sustentari fideli consorte atque discreto pastore:6 quia rex sapiens stabilimentum est populi, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.7 Talium quoque corda nondum sunt satis depurata, tersa, polita ad recipiendum continuo illustrationes supernas, unctiones divinas, directiones, consolationes, corroborationes, inflammationes ac informationes in cunctis a Spiritu Sancto: unde necesse est ipsis humanitus etiam edoceri, corripi, corrigi, gubernari. Idcirco sanctus pater Hieronymus in Regula sua fatetur se satis expertum solitariæ vitæ pericula.
Conformiter vir gratia Benedictus et nomine, in sua asserit Regula, solitariam vitam his solummodo convenire qui primo in vita sociali monastica sunt laudabiliter conversati, et se frangere didicerunt, ac contra omnia tela hostis nequissimi ignea edocti sunt præliari. Hoc ipsum præclarissimi viri Basilius et Bernardus testantur. Hinc divinissimus abbas Hilarion a magno ac deiformi Antonio plenarie instructus, probatus ac præmunitus, de præceptoris sui licentia anachoreticam et omnino solitariam vitam feliciter est aggressus.
At vero viri heroici ac perfecti, qui de statu incipientium ac proficientium iter perfectionis attingere jam cœperunt, stabiliti in gratia, armati, habituati ac roborati in Domino, instar Aod ambidextri, inter prospera et adversa regiam viam incedere rite instructi, ad vitam penitus solitariam idonei et condigni sunt:8 quibus humana præsentia frequenter plus affert impedimenti quam emolumenti; quorum mentes ab omni negligentia ac torpore prorsus purgatæ, queunt (quantum humana permittit fragilitas) incommutabili Deo jugiter esse intentæ, imo quotidie cum majori fervore.
Verumtamen per hæc nequaquam præfigitur lex omnipotenti et superliberrimo Deo, omnem rerum naturam ac speciem, legem, cursum et ordinem incoarctabiliter transcendenti. Ideo, quamvis nunc dicta regulariter communiterque loquendo sint vera, nihilo minus omnipotentia Spiritus Sancti ubi, quando, quantum et qualiter vult, spirat, movet ac operatur, et eos qui præfato nunc modo nequaquam ad solitariam conversationem exstant dispositi, ad solitariam vitam quando et quos vult trahit, perducit, atque in ea conservat, tuetur, consolatur, et ad omnem hujuscemodi professionis perfectionem apicemque perducere condignatur.9 Imo, quod revera prorsus mirabilissimum esse cognoscitur, sceleratissimos quosdam, in omni inquinatione et facinorositate habituatissimos, repente ad eremiticam ac solitariam transtulit vitam, et ipsos in illa fecit ita conspicuos ac præfulgentes, quam vitiosi ac sordidi ante erant præ ceteris. In quibus eminenter impletum est illud Apostoli : Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Quocirca hoc denuo summe consistit mirabile, quod non solum in sexu virili, sed in fragilibus itidem feminis nonnunquam id egit : quemadmodum primo libro Vitaspatrum gloriosus refert Hieronymus de abbate Mutio ac alio quodam, de beatissimis quoque Maria Ægyptiaca atque Pelagia verax narrat historia.
Footnotes
Chapter 4 of 38