Skip to the text

Articulus 2

Quod vita solitaria duplex est, utputa pure solitaria, et vitæ sociali admixta.

FRATER qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.1 Solus Deus sibi in se et per se sufficit penitus et omnino. Porro omnis creatura alterius eget auxilio. Certum est enim omne creatum omnipotentis Creatoris conservatione et ope incessabiliter indigere, in tantum quod sine supergloriosi Conditoris adsistentia ac manutenentia nec ad momentum posset consistere aut durare. Homo autem in vita hac est creatura vehementer defectuosa et fragilis, ad omne malum ex se ipsa proclivis, ab acie vitiorum, ab inclinationibus fomitis, ab aeriis potestatibus, callidissimis hostibus, impugnatoribus indefessis, faciliter expugnabilis atque vincibilis. Hinc vita pure solitaria convenit paucis, ac virtuosis dumtaxat, in spirituali militia exercitatis, et quos unctio docet de omnibus, prout infra declarabitur plenius.2

Idcirco sapientissimo moderamine actum est Spiritus Sancti, ut inter evangelicæ legis religiones, quæ pro maxima parte socialem continent vitam, exstet religio ex vita sociali et conversatione solitaria mixta ac medium tenens: ut Cartusiensis est Ordo, in quo quilibet Fratrum propriam (quantum ad usum) habet ac incolit cellam, in qua et dormit semper ac vescitur, festivis demptis diebus, in quibus in refectorio Fratres simul vescuntur. Horas quoque persolvunt in cellis, Matutinis Vesperisque exceptis; in festis autem cantant eas in choro, Completorio dempto, quod nunquam nisi in cellis dicunt. Denique diebus festivis tenetur eis capitulum, et habent post Nonam ad Vesperas usque colloquium. Ceteris diebus degunt in cellulis, quas sine speciali licentia egredi eis illicitum est, nisi horis ex Ordine institutis. Ingens apud eos est quies et grande silentium, nisi quod interdum ab extraneis visitantur. Nec tanta eis est solitudo quin in necessitate, opportunitate tentationeque gravi ad præsidentem (et ad se invicem ex præsidentis licentia vel Statutis) habere queant recursum. Hinc non immerito solitarii appellantur; et sic scribitur eis in epistola quæ S. Bernardo adscribitur: Fratribus de Monte Dei, orientale lumen et antiquum illum in religione fervorem Ægyptium inferentibus occiduis tenebris et Gallicanis frigoribus, solitariæ scilicet vitæ exemplar, conversationis cœlestis formam.

Præterea sunt nonnulli vitam omnino solitariam transigentes: ad quam nihilo minus verus et discretus Cartusiensis etiam in Ordine suo persistens potest pro maxima parte contingere et æquare, solitudini atque silentio operam dando quum ex Ordinis sui permissione licet ei cellam exire et interesse colloquio. Verum in hoc quoque est conservanda discretio.

Footnotes

  1. Prov. xvi 19. ↩

  2. I Joann. 27. ↩

Chapter 3 of 38