Articulus 26
Quod solitarius omnisque monachus præcipue debet vitare ac abhorrere temeraria et incauta judicia, nec alios aspernari, neque faciliter indignari, nec irasci.
INEXCUSABILIS es, o homo omnis qui judicas : in quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas. Quemadmodum in libro de Ecclesiastica hierarchia magnus Dionysius profunde ac devotissime docet, monachus nominatur a μονάς, quod est unitas :1 quoniam debet esse custos unius, videlicet sui ipsius ; nec ejus, in quantum est monachus, est aliorum curam præsidentiamque habere, neque alios ex officio purgare, illuminare, perficere, judicare aut disciplinare. Hinc sancti et timoratissimi Patres in eremo vehementissime abhorruerunt proximos judicare, præsertim in dubiis, atque in iis quæ fieri queunt animo bono, aut ex se indifferentia sunt, et in quibus latet agentis intentio.
Denique, dato quod interdum liceat unicuique de actu alterius judicare, sicut dum actus in se ipso et ex genere ac circumstantia seu specie vitiosus consistit, neque recto fieri animo valet ; tamen de ipso agente judicare incautum est, nisi forsan pro tempore illo quo actualiter intentus est operi evidenter et inexcusabiliter vitioso, non postea, quum possit omni pœnitere momento. Judicium quoque ex vehementi et violenta suspicione exstat fallibile, ut si inveniatur simul in lecto nuda cum nudo : quanto magis ex levi et incerta suspicione judicare est fatuum et iniquum? Quod et communiter ex prava et infecta procedit radice, atque frequenter vitium est mortale, præsertim dum quis ex tali judicio ad proximi sui contemptum, detractionem, diffamationem procedere non veretur, et ipsum affirmative accusare præsumit, aut punit vel punire procurat.
In hoc quidam melancholici, passionati, amari, superbi et stulti, audaces, sibi ipsis placentes, inconsiderati et indiscreti periculosissime habent se : qui quanto ex sua perversitate, insipientia, aversione, ad hujusmodi judicia, ad indignationes ac varios passionum motus sunt proniores, tanto plus necessarium eis est ad salutem ut contra hæc vitia diligentissime prælientur, et discant ac assuescant quotidie (imo assidue) considerare, cognoscere, dijudicare, aspernari, accusare, humiliare, disciplinare se ipsos ; et tam interiorem quam exteriorem oculum suum reprimant et refrenent a consideratione proximorum superflua ipsis impertinente, advertentes quod scriptum est : Qui investigator est malorum, opprimetur ab eis.2 Porro viri timorati, prudentes, scientes quam multipliciter possit homo decipi judicando de aliis, eo quod judicare sit actus prudentiæ, in quo multa sunt attendenda, maxime horruerunt alios, potissime sibi non commissos, dijudicare : sicut de hoc in Vitaspatrum multa doctrinalia recitantur exempla. Unde quidam Patrum frequenter orasse leguntur : Domine, mortifica me a proximo meo, id est, ita custodi atque præserva me ab incauto proximorum judicio, ac si jam mortuus essem.
Præterea, quum Salvator universis communiter fidelibus jusserit, Nolite judicare, et non judicabimini: quanto magis religiosis, et maxime solitariis, incumbit hoc adimplere? Hinc circa hoc verbum Theophilus et Cyrillus testantur, quod Christus hoc documento præservavit nos, quantum in ipso est, a pessima peste ac vitio, a quo etiam perpauci religiosi inveniuntur in toto immunes.
Denique, ut vitia ista sollicitius caveamus, pensemus intente quam multoties ac districte in Scripturis prohibeantur. Et enim, præter id quod nunc tactum est, rursus in Evangelio ait Christus: Nolite secundum faciem judicare. Apostolus quoque: Tu (inquit) quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Tu ergo quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet: non ergo amplius invicem judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri aut scandalum. Insuper, quum dicat Salvator, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis; itemque, In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis: acerbi isti et celeres suorum judices proximorum merentur a Christo districte dijudicari, et sicut fecerunt, fiet et eis. Propter quod ait Chrysostomus, quod nunquam suorum scelerum indulgentiam consequetur, qui tam inclementer suos judicat proximos. Propter quod denuo ait Apostolus:
Existimas hoc, o homo qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quod tu effugies judicium Dei?3 Hoc est quod et Jacobus sanctus disseruit: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecerit misericordiam; et rursus: Qui judicat fratrem suum, judicat legem; si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
Certe qui hæc et consimilia Scripturarum testimonia non advertit nec intuetur neque veretur, miserabiliter ac damnabiliter surdus et cæcus est, imo et insensibilis ad ea quæ Dei sunt ac suæ salutis. Hinc in prætacta sæpe epistola dicitur: Cave ne quos imitari non vis, damnes. Hoc age in ægritudine tua quod egit sanissimus ille qui dixit:4 Venit Jesus Christus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Qui enim perfecte examinando se ipsum intelligit, suo peccato nullius peccatum par æstimat quod non sicut suum attendit. Non arbitreris communem non lucere solem nisi in cella tua, et nullibi esse serenum nisi penes te. An solitariorum Deus tantum? Malo te æstimare ubique esse serenum præterquam apud te, et pejus sentire de te quam de alio aliquo.
Postremo, hoc ad verum solitarium pertinet, imo ad omnem Christifidelem, peccantibus condolere, imperfectos pie portare, ad universos caritative atque sinceriter affici, pro cunctis fideliter deprecari; non spernere proximum, quum scriptum sit: Væ qui spernis: nonne et ipse sperneris? Age quod docet Eusebius:5 Ipsi, inquiens, nosmetipsos castigemus, dijudicemus, et quotidianam vitam discutiamus. Dicatque unusquisque in corde suo: Videamus an diem hunc sine peccato transegi. Hodie plus risi et fabulatus sum, fratrem scandalizavi; iracundus, impatiens, levis in moribus fui; in cibo, potu ac somno excessi; otiosus et negligens exstiti; minus oravi et legi. Quis mihi reddat hunc diem, quem in vanis fabulis totque defectibus perdidi?
Footnotes
Chapter 27 of 38