Skip to the text

Articulus 11

De reformatione interna.

RENOVAMINI spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate. De multiplici ternario quo de infimo ad summum, de via ad patriam, de imperfectione ad perfectionis bravium pervenitur, diversi Patres ac devoti doctores diversimode videntur locuti : attamen dicta eorum in idem redire videntur. Et enim quidam hunc ponunt ternarium : statum incipientium, statum proficientium, statum perfectorum. Aliqui istum : statum animalem, statum rationalem, statum spiritualem. Nonnulli hunc : viam purgativam, viam illuminativam, viam perfectivam. Ceteri istum : virtutem politicam, virtutem purgatoriam, virtutem purgati animi. Et redeunt ista in idem. Status quippe incipientium est in recessu a malo, et primordiali accessu ad bona virtutum. Status proficientium est inchoatum bonum strenue prosequi, et crescere in eodem : quod est interius reformari, in intellectu illuminari, et perfectionem efficaciter cupere.1 Status perfectorum est per contemplationem gustare quam dulcis est Dominus, atque per ferventissimum caritatis ardorem ad mysticæ theologiæ secretum pertingere :23 quod est introire in sanctuarium Dei, incerta et occulta sapientiæ Dei per unitivæ ac flammigeræ sapientiæ donum, et item per actualem desuper infusam irradiationem fulguream, vibrativam, conspicere. Ad primum horum pertinet status animalis, viaque purgativa, et virtus politica seu moralis ; ad secundum, status rationalis, via illuminativa, et virtus purgatoria ; ad tertium, status spiritualis, via perfectiva, et virtus purgati animi seu virtus heroica. prodesse, si corpora nostra jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis, veste aspera duriorique strati reclinatorio affligamus, et animas nostras a vitiis, ab inquietudine passionum, a superbia, ira, impatientia non purgemus. Quid prodest corporalis afflictio, si linguam et mentem deturpet detractio ? Nonne omnis labor noster in nihil redigitur ? O quam periculosum est cellam inutiliter occupare, in qua alius fructuose demoraretur, suisque meritis et precibus fundatori et benefactoribus ac aliis multis auxiliaretur ! Heu, quam impium atque damnabile est, patrimonium Crucifixi, eleemosynas pauperum, beneficia fundatorum indigne consumere, ingrate suscipere, injuste expendere ! Nonne scholares ad studendum alicubi missi, parum aut nihil proficientes ac parentum suorum patrimonium dilapidantes, ad suos regressi parentes, ægre et indignanter adspiciuntur ? Qualiter ergo Judex ille cœlestis te suo tribunali mox post vitam hanc præsentatum adspiciet, qui in schola virtutum, hoc est in claustro, in quo ad proficiendum te collocavit, post menses et annos, post tempus et tempora, parum aut nil interius profecisti, nec tuæ satisfecisti professioni ? Adverte ergo et valde formida quod ait Scriptura : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere ;4 displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Quo constat illam promissionem reputari a Deo stultam et infidelem, quam promittens non nititur juxta vires sine mora implere. Denique, si quis adhuc sæcularis aliquid Deo promittat absque determinatione temporis certi, tenetur hoc ipsum quam cito facultas adfuerit, adimplere : quanto magis religiosus mox ut professionem emisit, eamdem exsecutioni mandare tenetur ? Advertat hoc solitarius qui morum suorum conversionem spopondit Altissimo, qualiter id implevit ; nec cesset solitudine ceterisque prætactis proficiendi instrumentis ac meritis prudenter uti ac fructuose, crescendo per ea assidue in interiorum suorum re-5

Denique, ad animalem pertinet statum, corpus in animæ redigere servitutem, exteriores reprimere sensus, foris esse compositum, observantias cærimoniasque forinsecus custodire, per fidei quoque veritatem ab omni hæretica pravitate ac infidelitatis errore discedere, atque per caritatem cunctis creatis ac sibi ipsi Deum præferre, et ei finaliter adhærere. Ad rationalem vero pertinet statum, reformationi interiorum virium principaliter insudare, sensitivi appetitus affectiones et passiones per rationis judicium et per virtutes refrenare, moderari ac rectificare morales, intellectui Scripturarum intendere, et per donum intellectus rationes et argumenta sacræ fidei competenter agnoscere. At vero ad spiritualem attinet statum, Deo glorioso ac adorando sinceriter adhærere, per contemplationem sapientialem intendere, et per purgatum serenissimumque amorem in ipso quiescere, corpore animæ jam subjecto, sensitivaque parte rationi.

Præterea, per originale peccatum deformata multipliciterque infirmata ac læsa natura humana, sensualitate fomite prorsus infecta, ratione etiam obscurata, et voluntate per malitiam vulnerata, necesse fuit hominis reformationem inchoari in parte sensitiva per virtutes morales infusas, in ratione per fidem, in voluntate per spem et caritatem. Sicque initium reformationis intellectivæ potentiæ (utputa rationis) est, sine ambiguitate simpliciter credere juxta Scripturas et doctrinam Ecclesiæ. Profectus rationis est, rationes credendorum competenter perspicere, in Scripturarum intellectu succrescere, atque in lege divina die ac nocte sollicite meditari ad obediendum eidem. Perfectio rationis est, ea quæ fidei sunt claro quodam intuitu intelligentiæ penetrare, et delectari in consideratione hujusmodi; argumenta etiam fidei omnemque nexum, consonantiam ac ordinem credendorum limpida mentis acie speculari, altitudinem consilii ac sapientiæ Dei super modo redemptionis generis humani sobrie admirari; sæpe quoque per raptum et ecstasim in divitias gloriæ Altissimi elevari, ac absorberi in totius sapientiæ infinitum ac supersplendidissimum fontem.

Insuper, initium reformationis voluntatis est, per spem ad futura invisibilia aliqualiter erigi, beatitudinemque cœlestem fideliter præstolari, et item per caritatem summo bono præ ceteris cohærere, et omni peccato caritati contrario repugnare ac dissentire. Profectus voluntatis est, inferioribus virtutibus cum efficacia imperare, omnes quoque motus ac affectiones sensitivæ partis habere assidue magis ac magis sine rebellione subjectas. Perfectio voluntatis est, cunctis affectionibus aliis reformatis, simplificatis ac adunatis seu ordinatis, Deo per ardentissimam caritatem totaliter applicari inseparabiliterque uniri, imo et transformari in ipsum omnino.

Præterea, de reformatione memoriæ dicunt nonnulli, quod reformationis ejus initium sit a distractionibus cor ad Dei recordationem laboriose reducere; profectus vero ipsius sit meditationibus, contemplationibus, orationibus ac laudibus Dei cum notabili stabilitate faciliter inhærere, sicque in latitudine cordis cum Deo quasi in paradiso deambulare;67 perfectio autem ipsius sit sic Deo esse immersam, ut ceterorum omnium, imo et sui ipsius ac proprii actus obliviscatur, nil horum actualiter attendendo, præ nimia et intentissima occupatione ac defixione memoriæ in superamabili ac incomparabili Deo. Verumtamen, secundum philosophos atque theologos, memoria et intellectus seu ratio realiter idem sunt, ita quod intellectus in quantum locus et conservator est intelligibilium specierum, nuncupatur memoria.

Postremo et hoc scire oportet, quod distinctio hujus triplicis status non est accipienda præcise, videlicet per exclusionem omnimodam unius status ab alio: imo unus eorum aliquid participat de actibus status alterius. Qui enim in statu est incipientium, eo ipso quod recedit a malo et aliquid agit boni atque ad meliora conatur, est aliquo modo proficiens, præsertim quum in via Dei non proficere dicatur deficere. Sic et proficiens aliquid perfectionis proficiendo attingit paulatim. Porro perfectus quamdiu viator est, tanto plus omni proficit die, quanto perfectior exstat in caritate, quum totius profectus ac meriti caritas sit origo ac radix.

Footnotes

  1. I Petr. II, 3 ↩

  2. Ps. LXXII 17. ↩

  3. Ps. I, 8. ↩

  4. Eccle. v, 3. ↩

  5. Ephes. IV, 23, 24. ↩

  6. Gen. III, 8. ↩

  7. Ps. cxviii, 45; ↩

Chapter 12 of 38