Articulus 17
De stabilitate mentis in Deo.
OPTIMUM est gratia stabiliri cor.1 In inferioribus istis vix aliquid corde humano virtutibus destituto instabilius reperitur. Quod expertus fuit qui dixit: Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.2 Unde non immerito cor hominis comparatum est molæ, cui si nihil imponatur, motu suo consumit se ipsam: sic plane nisi mens humana salubre aliquid intra se tractet ac speculetur, distractione sua assidua cogitationumque inanium volubilitate continua, in mortalia tandem peccata delabitur. Quod animæ intimoratæ solet judicio Dei justo contingere, sicut ipse testatur: Abscondi faciem meam ab ea, et abiit vaga in via sua.3 Ideo ait Propheta: Ad me ipsum anima mea conturbata est. Itemque: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.45 Itaque in se et ex se fit homo vagus, instabilis et turbatus; in Deo autem et ex Deo efficitur fixus, constans, tranquillus.
Denique, instabilitas mentis humanæ convenit ei partim ex naturalibus suis, quia in intellectualium catena ac ordine substantiarum est infima; partim ex corpore, quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum (id est intellectum) multa cogitantem.6 Etenim corporis necessitudines a spiritualibus, interioribus ac divinis sæpissime retrahunt mentem. Unde et Plato in Phædone disseruit: Quamdiu gestamus hoc corpus et anima nostra conglutinata fuerit huic malo, nunquam plene sufficienterque adipiscemur quod exoptamus: decies enim millena vacationum (id est contemplationum) impedimenta nobis inde proveniunt.
Tertio provenit menti instabilitas ista ex virium animæ multiplicitate. Nempe, quo creatura exstat simplicior in sua natura, eo quoque in viribus et actibus suis simplicior esse cognoscitur; quo autem magis composita est in natura atque potentiis, eo in actibus suis multiformior et magis diversa ac divisa consistit. Et quamvis homo quantum ad suas partes essentiales non sit compositione ceteris mixtis et materialibus rebus, quoniam constat ex corpore et anima solum; attamen quantum ad vires suas et actiones, omni creatura compositior ac multiplicior perhibetur. Unde et omnis creaturæ nomine designatur, Creatore ipso dicente, Prædicate Evangelium omni creaturæ:7 quia cum omni creatura aliquid habet commune. Quarto, ex fomite ad vitia jugiter inclinante. Quinto, ex passionum sensualitatis vehementia, multiplicitate ac impetu, quæ mentem nondum perfectam in utramque partem multis ac miserabilibus modis inclinant, trahunt et agitant. Sexto, ex magnitudine et multitudine vitiorum, quæ lumen atque acumen intellectus vehementer obtenebrant, debilitant et offuscant, juxta illud:8 Excæcavit illos malitia eorum. Septimo, ex suggestionibus, tentationibus ac infestationibus dæmonum, qui infirmorum corda non sinunt figi in uno nec in Deo quiescere.
De harum causarum instabilitatis mentis humanæ sexta potissime Scriptura testatur, sicut fertur Threnorum primo: Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.9 Jeremias quoque: Si abstuleris offendicula tua a facie mea, dicit Dominus, non commoveberis.10 Hinc, juxta Scripturas, stultus (id est peccator) mutatur ut luna;11 et impii tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ;1213 et in circuitu impii ambulant;14 et præcordia fatui tanquam rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. Unde scriptum est: Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, stabilis eris;15 et iterum:16 Justus quasi fundamentum æternum; impius vero quasi tempestas transiens. — Quum itaque tot et tantæ sint causæ instabilitatis mentis humanæ, non mirum quod difficile prorsus sit eam stabiliri et simplificari in Creatore, et quod viribus suis ad hoc pertingere nequeat.
Præterea, contra has causas instabilitatis istius, potissime contra sextam, quæ est maxima inter ipsas, præcipue valent ac prævalent gratia gratum faciens, virtutes et dona Spiritus Sancti, assuefactio quoque ad bona, et præfata cordis custodia, sed et instinctus divinus, adsistentia et inspiratio angelica, lectio Scripturarum.17 Caritas demum in tantum confortat ac stabilit cor in Deo, ut dicat Apostolus:18 Quis nos separabit a caritate Dei? Virtutes item morales contra passionum inquietudinem, vehementiam ac fervorem valent non parum.19 Sed et sapiens in vera et salutari sapientia manet ut sol; passionatus vero undique commovetur. Si ergo vis stabiliri ac roborari in Deo, insiste spirituali profectui, totisque viribus reformationi internæ, refrenationibus passionum expulsionique vitiorum, caritatis fervori, sapientiæ salutari, habituationi virtutum, assuefactionibus exercitiorum bonorum, atque præinductæ cordis custodiæ, recollectioni et conversationi internæ, ut scias Patrem adorare in spiritu et veritate, et cum ipso in cordis tui caritativa latitudine ambulare, imo in omni eventu adversitatis ac prosperitatis in luce veritatis et in virtutum splendore persistere.20
Itaque pro hac stabilitate obtinenda, æternum et invariabilem Deum totis invocemus præcordiis, et faciendo quod in nobis est, conemur et cooperemur ad obtinendum eamdem toto conatu mediis jam prætactis. Postremo, potissime in divinis, in Horis persolvendis, et tempore orationis ac celebrationis, meditationis ac psalmodiæ, simus potissime custoditi et recollecti, distractionumque occasiones sollicite devitemus, visum et ceteros sensus frenando, nec aliam occupationem, laborem considerationemve impertinentem assumendo, exercendo vel admittendo, imo tunc maxime divinæ majestatis præsentiam attendendo ac honorando.
Footnotes
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Job xx, 2. ↩
-
Ps. LVII, 17. ↩
-
Ps. XXIX, 8. ↩
-
Ps. XLI, 7. ↩
-
Ap. IX, 15. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Sap. XI, 21. ↩
-
Thren. I, 8. ↩
-
Jer. IV, 1. ↩
-
Eccl. XXVII, 12. ↩
-
Ps. XI, 9. ↩
-
Ps. I, 4. ↩
-
Eccl. XXXIII, 5. ↩
-
Job xi, 14, 15. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
art. xvi. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Eccl. xxvii, 12. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
Chapter 18 of 38