Articulus 23
De refectione sobria.
NOLI avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam :1 in multis enim escis erit infirmitas. Nam propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Heu, heu, heu! istud est unum eorum in quibus a Patrum nostrorum conversatione vehementer distamus, et in tantum deficimus, ut videamur indigni illorum filii nuncupari, a quorum frugalitate, sobrietate et abstinentia in tantum occumbimus. Olim Scythi eremitæ semel in hebdomada reficiebantur: quibus et recens panis cum aqua mediocri erant deliciæ; et si quid fructuum addebatur, superabundantia fuit. Deinde tempore S. Benedicti magis condescensum est humanæ infirmitati, qui inter cetera scripsit in Regula sua: Sufficere credimus ad refectionem quotidianam duo cocta pulmentaria pro infirmitatibus diversorum, ut qui forte ex uno non potuerit edere, ex altero reficiatur. Porro Augustinus in Regula sua: Carnem (inquit) vestram domate abstinentiis quantum valetudo permittit, nec extra horam refectionis aliquid alimentorum sumatur, nisi ab ægrotante. Et quid in nostris continetur primis statutis? Cibi, inquiunt, nostri Ordinis communes, generaliter sale tantum condiuntur, nisi de misericordia aliud apponatur. Oleum in cellis nunquam teneatur; secunda, quarta et sexta feriis, pane et aqua (si cui placet) contenti sumus. Ex horum et consimilium consideratione humiliemus et contemnamus conversationem nostram et nos ipsos in infinitum, et perpendamus an rationabilem causam habeamus coram Judice summo recedendi tam vehementer a Patrum nostrorum rigore, et statutorum nostrorum tenore. O quam verum est dictum illud commune, Uno inconvenienti dato, plura sequuntur!
Præterea, in epistola illa ad Fratres de Monte Dei de hac re notabiliter dicitur: Panis furfureus et simplex aqua, olera vel legumina simplicia nequaquam res delectabiles sunt; sed in amore Christi et internæ delectationis desiderio ventri bene morigerato gratanter ex his satisfacere posse, valde est delectabile. Quot millia pauperum ex iis aut aliquo horum delectabiliter satisfaciunt naturæ? Facillimum quippe et delectabile esset, adjuncto amoris Dei condimento, vivere secundum naturam, si insania nostra permitteret: qua sanata, statim naturalibus natura arridet. Hinc rursus ibidem: Si manducas, mensam tuam sobrietas tua perornet; teque manducante, mens tua suam refectionem non negligat, sed aliquid de dulcedine Dei ac Scripturis recogitet; nec necessitas ipsa carnaliter expleatur. Modus quoque sumendi servetur, et qualitas cibi ac quantitas: nam etiam quantum ad corporis sanitatem, quanto honestius ac ordinatius ingeritur cibus, tanto facilius salubriusque digeritur. Fugienda superflua et condimenta adulterina. De condimentis sufficiat, obsecro, ut comestibiles sint cibi vestri, non etiam concupiscibiles aut delectabiles: sufficit namque concupiscentiæ malitia sua, quæ quum vix aut nullo modo transire possit ad finem necessitatis explendæ, nisi per viam quantæcumque delectationis, si cœperit accipere irritamenta ab eis qui perpetuum susceperunt bellum adversus ejus oblectamenta, fiunt duo contra unum, et periclitatur continentia.
Præterea, quum sobrietatem moderantiamque servare in cibo ac potu, ad viam pertineat purgativam ac incipientium statum, constat quod sit quasi quoddam spiritualis vitæ exordium ac fundamentum virtutum: idcirco in cibo et potu immoderatus, non sobrius, nondum ad infimum religiosæ ac solitariæ vitæ pervenit gradum. Unde disseruit Cassianus: Quibuslibet escis refectus venter, seminaria parit luxuriæ, nec prævalet mens discretionis gubernacula conservare, ciborum pondere prægravata. Concordat Gregorius: Dominante, inquiens, gulæ vitio, omne quod fortiter egerint homines, perdunt; et dum venter non restringitur, universæ virtutes pariter obruuntur. Etenim pene semper epulas comitatur voluptas, et dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur: imo et voluptas plerumque sub necessitatis colore se palliat, et una ab alia difficulter discernitur.
Contra hoc vitium Climacus acriter loquitur: Gula, inquiens, est hypocrisis ventris: nam venter saturatus exsistens, indigentiam reboat; refectus, famem reclamat. Gula est conditrix præparationis delectationum, fonsque libidinis. Leo blanditiis mansuescit; caro autem quanto delicatius fovetur, tanto insolentior atque silvestrior redditur. Tu ergo ad mensam recumbens, affer memoriam mortis ac futuri judicii; bibiturus quoque non cesses memorari aceti et fellis quibus Christus rex tuus pro te in cruce potatus est:23 et ita aut abstinebis, aut suspirabis ac humilius senties de te.
Hinc clamat eximiæ sanctitatis Bernardus: Filii hominum, usquequo gravi corde, quia pingui corpore?4 Ut quid diligitis vanitatem et veritatem negligitis? Pinguido carnis, deliciæ corporis, saturitas ventris, aut ante mortem vos deserent, aut vos in morte illas deseretis. O delicate, deliciis et vitiis circumfusus atque confusus, mortem exspectas et confusionem: quoniam regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu Sancto, cum quo utique gaudio stare non valet carnalis delectatio in cibo ac potu.5
Et nunc quid nos miseri ad ista dicemus? Quo utemur consilio, nisi ut hoc ipsum quod nobis tam abundanter apponitur, cum gratiarum actione ac Dei timore sumamus, nec delectationem intendamus aut quæramus in cibis ac potibus, semperque excedere vereamur? Quod si interdum aliquid minus solito ministretur, non impatienter feramus, imo cum Apostolo discamus abundare atque penuriam pati, nec assimilemur his reprobis de quibus cantatur:6 Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.7 Non conformemur Judæis, qui propinquantibus Pascha et sabbato, gloriantur tanquam delicatius epulaturi: quibus utique conformantur qui in divino stantes Officio, seu aliud quid agentes, lætantur eo quod lautius manducabunt. Præterea absit ut solitarius seorsum solus manducans, inverecundius immoderantiusque manducet ac bibat quam in mensa communi cum aliis, ne homines magis quam Deum et angelos vereri ac revereri probetur.
Postremo, quæ quantaque vitia ex gula nascantur, non latet. Nonne loquacitas, acedia, somnolentia, jucundatio stulta, contentio, libido, evagandi affectio, amissio temporis, excæcatio cordis, infirmitas corporis, privatio gaudii spiritualis, inconsideratio ac consimilia multa inde nascuntur? Quæ omnia ut effugere valeamus, sanctæ sobrietati diligentissime operam demus, et gulam cum suis filiabus atque effectibus, totis semper detestemur, abhorreamus ac evitemus præcordiis, præsertim quum et Salvator locutus sit: Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.8 Et S. Benedictus: Nihil, ait, ita vitandum est Christiano (quanto magis monacho?) ut crapula.
Footnotes
Chapter 24 of 38