Skip to the text

Articulus 1

Quid sit solitaria vita.

MOYSES accessit ad caliginem in qua erat Deus. Quemadmodum rationalis creatura ad imaginem et similitudinem sui est condita Creatoris, sic sua reformatio, profectus, perfectio, finis, beatitudo et gloria, in assimilatione actuali, conversione, reductione, adhæsione et plena conjunctione cum suo productivo ac salvativo consistit principio, quod in Apocalypsi testatur :12 Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Porro assimilatio ista, et participata felicitas, et reductiva mentis creatæ ad suæ salutis fontem, objectum et causam Deum excelsum conversio, in actibus illis principaliter essentialiterque consistit qui superdignissimo Deo intra se et quoad se ipsum conveniunt. Qui utique actus sunt operationes et emanationes ad intra ipsius intellectus ac voluntatis, videlicet : plena et comprehensiva divinæ et increatæ veritatis cognitio, æterna quoque et perfecta divinæ ac summæ bonitatis dilectio, sed et generatio Verbi æterni ex Patre, et emanatio spirati amoris ex utroque, summa etiam, perfecta ac penitus intensive infinita delectatio et complacentia in actibus illis. Itaque, quanto in his actibus mens creata amplius conformatur suo factori, tanto plus reformatur, proficit, perficitur, atque præclarius ad Deum suum reducitur, convertitur et unitur, imo et transformatur et tandem quasi totaliter absorbetur in ipsum ; ac per hoc futuræ beatitudini præcipue appropinquat, et suaviter valde prægustat eamdem, ita quod ex sententia et experientia, grata gratulabundaque mente dicere habet :3 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !

Præterea, contemplatio summæ veritatis est elicitive ac proprie actus doni sapientiæ, id est sapientiæ salutaris, supernaturalis, infusæ, qua Deum per affectum caritativum et gustum internum cognoscimus: quæ inter septem dona Spiritus Sancti est primum atque dignissimum. Præfata vero dilectio bonitatis divinæ actus est caritatis. Quo igitur in sapientia ista noster plus crescit atque perficitur intellectus, et quanto in sancta caritate perfectior fit nostra voluntas, eo de propinquo magis dispositi sumus ad actualem et sinceram assimilationem cum Deo. Quo autem ipsum summum bonum, unum ac trinum Deum, sincerius et amorosius contemplamur, sapientialius ferventiusque diligimus, eo perfectius ei actualiter conformamur, et magis divini ac deiformes efficimur, in futura quoque beatitudine erimus altiores.

At vero, sicut Pater æternus se ipsum clarissime intuendo ac perfectissime cognoscendo, sui ipsius conceptum et Verbum intra se profert ac gignit ; Pater quo-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. que et Verbum, quod est Unigenitus Patris, se invicem cum infinita complacentia diligendo, producunt æternum, increatum, spiratum amorem, utputa Spiritum Sanctum, qui est amor Patris in Filium, et econtra amor Filii in Patrem, quoniam in Patre et Filio una numero est voluntas, a qua amor ille procedit secundum quod est in ipsis tanquam in uno principio spirativo: ita et intellectus noster Deum pro viribus contemplando, quemdam conceptum et verbum, tanquam suæ notitiæ prolem, de Deo intra se format ac profert; sic et Deum amando, zelum quemdam seu ferventem affectum ad ipsum, quasi spiritum, intus producit. Insuper, sicut Deus adorandus et gloriosus se ipsum intelligendo ac diligendo, cetera cuncta in se ipso cognoscit, et quantum ad id quod ab ipso habent et sunt, amat; sic nos quoque Deum contemplando atque amando, cetera in ipso tanquam in causali origine noscimus, et quæ diligenda sunt, ordinate ac consequenter diligimus.

Ecce in istis consistit reformatio et perfectus, perfectio, reductio, conversio, salus et assimilatio nostra ad Deum; atque ad hoc et propter hoc instituta est eremitica, anachoretica omnisque monastica et solitaria vita, ut in hac assimilatione mentis nostræ cum divina et increata mente quotidie copiosius proficiamus, et ad ejus perfectionem expeditius, celerius ac eminentius perducamur. Multa quippe in vita ista occurrunt obstacula proficiendi, et impedimenta divini amoris ac sapientiæ salutaris: quæ cuncta vitare exsistit difficile. Multa quoque proveniunt occasione vitæ communis ac socialis, ex mutuo videlicet domesticorum consortio, adspectu, colloquio, cooperatione, auditu, et consimilibus multis, propter quæ evitanda multi Patrum sanctorum elegerunt solitariam vitam, ut tanto quietius, stabilius ac liberius Deo indesinenter essent intenti, quanto longius a societate convictuque hominum remoti erant.

Itaque solitaria vita est conversatio ab humana societate abstracta, et soli Deo (quantum humanæ fragilitati possibile est) intenta, ad plenam assimilationem cum Deo, prout in hac vita fieri valet, finaliter ordinata. De qua diffusius infra tractabitur.

Footnotes

  1. poc. 1, 8. ↩

  2. xod. xx, ↩

  3. Ps. xxx, 20. ↩

Chapter 2 of 38