Skip to the text

Articulus 22

De sanctis exercitiis cellæ, et qualiter deceat solitarium totum tempus diei ac noctis occupare atque expendere.

ÆMULAMINI charismata meliora;1 et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Exercitiorum cellæ quædam sunt debita: quibus et præfixæ sunt certæ partes seu horæ diei ac noctis, quando fieri debent. Quorum etiam quædam corporalia sunt, quædam spiritualia. Spiritualia sunt, Horas et Officia defunctorum persolvere, celebrare, et consimilia quædam. Corporalia sunt, corpus somno, vestitu, alimentis fovere. Porro, ferre cilicium, disciplinare corpus, jejunare et abstinere, duro lecto quiescere, inter exercitia corporalia ac spiritualia medio modo se habere videntur. Alia exercitia cellæ non sunt ita determinate præfixa et debita. Horum quoque exercitiorum non debitorum, sed magis spontaneorum, quædam sunt spiritualia, ut meditari, contemplari, diligere, orare, psallere, studere ac legere; alia corporalia, ut jejunium, abstinentia, disciplina, vigilia, ad supererogationem spectantia. Itaque exercitia debita, tam corporalia quam spiritualia, suis sunt horis ac temporibus peragenda. Quod autem superest temporis, quanto plus in spiritualibus exercitiis occupatur, tanto felicius laudabiliusque expenditur, obedientia semper salva: quoniam si alicui externum opus a superiore suo injungitur, debet libenter parere. Verumtamen, si illo gravaretur, et a spiritualibus multum impediretur, posset humiliter præsidenti suggerere ut velit se inde supportatum habere: quod si non voluerit præsidens, patientiam obedientiamque exhibeat.

Præterea, quantum vires permittunt, decet solitarium ad hoc niti et attentare, ut tota die, dum spiritualibus potest vacare, intentus sit psalmodiæ, orationibus et laudibus Dei, meditationi, contemplationi ferventi, seu contemplativo caritatis fervori; frequenter quoque, et ad minus omni die semel, certa ad hoc deputanda hora, Christi passionem devotissime recolat, et discussioni suæ vitæ ac conscientiæ vacet. Si ergo tantus fervor devotionis alicui detur, et tantus vigor in capite, ut ultra debita legat quotidie unum Psalterium, bona est occupatio illa, præsertim si contemplative ac fervide psallat, et juxta varietatem sensus et affectionis psalmorum ipse psallens formet ac variet suas attentiones, sensus et affectiones. Si vero non convenit alicui quotidie unum legere Psalterium, legat medium, aut quantum suæ devotioni ac viribus senserit convenire, et dominicæ passionis meditationi atque conscientiæ discussioni, contemplationi et consimilibus actibus sanctis tanto plus instet, et frequenter adspiret ad Deum affectuose et lacrimose; peccata quoque hominum defleat, et pro cunctis fervide deprecetur. Eundo etiam de cella ad chorum ac redeundo, seu alibi transeundo aliudve agendo, ab oratione, psalmodia, meditatione, compunctione, contemplatione non cesset.

Postremo fiducialiter dico, quia si solitarius exercuerit se in istis, de die in diem taliter crescet in sancta caritate, in sapientia salutari, in gustu interno, in consolatione divina, in mentis munditia, in mundanorum carnaliumque contemptu, in fruitione Deitatis præambula, in adhæsione, unione ac stabilitate cordis in Deo, quod præfato modo incessabiliter psallere ac spiritualia exercere erit sibi quotidie facilius, dulcius, appetibilius, ita quod eis satiari vix poterit, ac frequenter sibi perfacile erit duo Psalteria uno legere die, nec tamen ob hoc dimittere alia. Tamen, ut tactum est, ad hoc requiruntur naturalia atque gratuita dona satis robusta, nec discretio vera est relinquenda. Unctio vero docebit talem de omnibus.2

Footnotes

  1. I Cor. xii, 31. ↩

  2. pann. II, ↩

Chapter 23 of 38