Articulus 18
Quam timoratos et humiles nos esse oporteat, præsertim propter incomprehensibilia Dei judicia, et ob nostra occulta peccata, quæ et frequenter latent nos ipsos.
NOLI altum sapere, sed time.1 Solitariis multipliciter, callidissime atque nequissime insidiatur tentationemque ingerit hostis antiquus, et interdum nititur eis persuadere ut ipsimet tales se reputent quales ab hominibus æstimantur, videlicet sanctos seu multum devotos ac ceteris meliores. Accidit quoque nonnunquam ut tanto facilius se extollant, quanto minus ab hominibus reprehenduntur. Itaque, sicut solitariis negligentibus frequenter molesta est valde tentatio pigritiæ ac torporis, quos et præsertim delectat visitatio seu confabulatio hominum, atque ingluies; sic solitariis diligentibus ac fervidis solet se importune ingerere impugnatio spiritualis superbiæ et gloriæ vanæ. Imo, sicut (secundum Avicennam aliosque philosophos) in relationibus rationis itur in infinitum, ita tentatio ista in infinitum extenditur: quia dum quis tali impugnationi superbiæ inanisque gloriæ viriliter reluctatur, et cum aspernatione dejicit eam, mox de tali resistentia ac triumpho resistentem impugnat. Propter quod Climacus: Quocumque, inquit, projeceris tribulum istum, stat erecto aculeo. Augustinus quoque testatur: Quum viceris prælia omnia, persuadet tibi inimicus: Euge, euge, quantum potuisti! quam fortiter dimicasti! quis comparabitur tibi? Denique, spiritualia vitia quanto plus latent et quanto minus percipiuntur, tanto periculosius tentant atque secretius ingrediuntur. Hinc necesse est solitario, imo et omni homini bono, jugiter formidare et exorare:2 Ab occultis meis munda me, Domine. Unde timor Dei vocatur corona justitiæ, quoniam instar coronæ superponitur omni actui bono, prout sanctus Job fassus est:3 Verebar omnia opera mea.
Nunquam ergo solitarius se extollat, nunquam inaniter glorietur, nunquam se præferat ceteris, quum et Apostolus dicat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.4 Sic et beatus Job dixit: Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.5 Rursus, quo minus adest solitario humanum auxilium, eo plus habet vereri ne aliqua culpa sua occulta, vanitate aut extollentia, fiat divino indignus subsidio.
Præterea, quum humilitas sit virtutum omnium fundamentum, gratiæ receptaculum, sinus propitiationis divinæ, quanto major virtutum perfectio, gratiæ augmentatio, miseratio Dei solitario necessariæ sunt, tanto in profundiori, firmiori et præcordialiori humilitate totam suam fundare debet conversationem. De hac re sancti et venerabiles patres, religiosorum ac solitariorum præcipui illuminatissimique doctores, Bernardus, Climacus, Eusebius, Cassianus, sapientissime sunt locuti.
Ait quippe Bernardus: In veritate didici nil æque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam ac recuperandam, quam si omni tempore inveniaris coram Deo non altum sapere, sed timere.6 Dum gratia tibi inest, time et cave ne eam amittas; quum amiseris, time ne pereas, sed ora et satage ut ipsam recuperes; quum recuperaveris, time ne recidivum incurras. Stat firmum Dei propositum et pacis sententia super timentes eum, dissimulans eorum peccata, et remunerans bona, ut miro modo bona et mala cooperentur eis in bonum.7 Insuper, de humilitate ait electus Dei Bernardus: Solet semper esse divinæ gratiæ familiaris virtus humilitas. Nimirum gratia conservandæ humilitatis, divina solet pietas ordinare ut quanto quisque plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Nam et si quis usque ad supremum spiritualis exercitii gradum profecerit, aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquitur, ut vix primum sibi videatur adeptus. Nitentem namque ad altiora oportet humiliter sentire de se, ne dum attollitur supra se, cadat a se, subtus se, nisi in se firmiter per veram humilitatem fuerit solidatus. Sola humilitas est quæ exaltat, quæ ducit ad vitam. Hæc via, nec præter eam est alia; qui aliter vadit, cadit potius quam ascendit.
Præterea, his concordans Eusebius: Hæc est, inquit, spiritualium ratio proprietasque bonorum, ut quum ea summo labore constet acquiri, tam facile pereant ut vix possit intelligi. Et inde est quod interdum nos sanctos putamus, quoniam secundum mensuram laboris nostri nos profecisse putamus, et detrimenta subsequentia deprehendere vix valemus. O quam frequenter temerarii judicii culpam, vanitatis atque jactantiæ morbum, dum non sentimus, incurrimus! Porro, quanto quisque sollicitior circa se fuerit, tanto plus metuit, quemadmodum ait Scriptura:8 Sapiens timendo declinat a malo. Sapiens ergo semper in compunctione et metu est, et sicut de malis suspirat præteritis, sic de futuris periculis pervigili sollicitudine contremiscit. Anxii ergo simus ne forte præterita vitia minus defleverimus, et veteribus iniquitatibus novas addiderimus. O quam magni ac diuturni labores subito pereunt, quanta bona jam acquisita de manu nostra multoties rapiuntur, dum id quod adipisci studuimus, custodire negligimus, sicque concessam compunctionem, devotionem et alacritatem per negligentiam, loquacitatem et cordis distractionem amittimus!
Postremo, in epistola ad Fratres de Monte Dei monetur: Absit a corde et ore vestro omnis altitudo, quoniam altum sapere mors est, et facile est in alto se conspicientem obstupescere, cadere ac periclitari de vita. Nomen humile professioni vestræ imponite; feras indomitas incaveatasque bestias, quæ aliter domari non poterant, vos æstimate et appellate. — Ecce notabile verbum, quod tibi solitario ac recluso est observandum ac adimplendum. Non eremitam, non anachoretam nec contemplativum, aut ceteris præfulgentem aut magis electum, sed duræ cervicis mancipium, indomabile brutum, feram indomitam bestiamque esse te reputa incaveatam.
Footnotes
Chapter 19 of 38