Articulus 8
De modo et ordine ascendendi ad finalem solitariæ conversationis perfectionem.
EXSPOLIATE vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei. Deus omnipotens et æternus per dona gratiæ suæ in diversis hominibus diversimode operatur.1 Nempe nonnullos in suæ conversionis exordio tam gratiosissime prævenit, ungit, gubernat, ut directione et informatione humana parum aut nullatenus videantur egere : qui et mox ut converti cœperint, ita absorbentur in Deum, et ad spiritualia efficiuntur tam validi tamque interni, et in spirituali consolatione efficiuntur tam redundantes, ut quum adhuc quantum ad tempus videantur esse in statu ac numero incipientium, quantum ad devotionis eminentiam computari valeant non solum de numero proficientium, sed etiam perfectorum : quales constat fuisse Dei electos Augustinum, Gregorium et Bernardum, imo et innumerabiles alios. Hi communi legi non fuerunt subjecti.
Ceteri non tam subito nec tam sublimiter profecerunt neque proficiunt : qui primo sunt instruendi qualiter corpus suum debite regant, ne crapula aggraventur, nec somnolenti sint extraordinarie aut in divinis ;2 exteriores quoque reprimant sensus, potissime in divinis, ne hauriant vanitates, distractiones aut tentationum materiam ; moribus item foris compositi sint, et intuentibus exemplares, a præteritis culpis fortiter abstinentes, easque integre confitentes, in incessu ac motibus corporis ordinati, maturi, atque in cærimonialibus observantiis diligentes : sicque (juxta Apostolum) curam carnis faciant non secundum desideria seu concupiscentiam sensualitatis, sed juxta imperium rationis ;3 neque de cetero exhibeant membra sua arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo ;4 et in operibus pœnitentiæ exercitent se discrete, carnem suam rationi subdentes, hoc est in servitutem spiritus redigentes, et corpus suum loco ac tempore opportuno moderate reficientes cibo, potu ac somno.5
Hæc omnia ad incipientes ac animales et ad viam purgativam ac servos fideles pertinere censentur. In quibus quum novus solitarius et religiosus novellus fuerit exercitatus, fundatus, expertus, statum proficientium et rationalium illuminativamque viam ingredi debet, hoc est circa reformationem motuum affectionumque animæ esse sollicitus ac studiose intentus, satagendo ad hoc ut universæ passiones et affectiones partis sensitivæ rationi ac Deo sint subditæ : quatenus de nulla re corporali, sensibili, de nullo eventu, de nullo defectu, de nulla adversitate aut prosperitate delectetur, tristetur, timeat, exspectet, extollatur aut afficiatur, nisi secundum Deum et legem divinam rationemque rectam; sicque in omni virtute morali, in justitia atque prudentia, in intelligentia Scripturarum, crescere enitamur assidue, in omni plane humilitate, patientia, temperantia, mansuetudine, fortitudine, obedientia, quæ est pars justitiæ, in vera quoque discretione, quæ est actus prudentiæ, et in custodita ac erudita locutione, quæ est bonum præcipuum. Hæc est exercitatio status proficientium ac rationalium illuminativæque viæ, quæ solitariis valde est necessaria ad obtinendum immobilem mentis tranquillitatem in omni eventu, nisi ut de malis culpæ tam suis quam alienis doleant vehementer. Oportet quippe cellitam in humilitate, patientia, mititate prorsus esse fundatum, ne faciliter conturbetur, tristetur, irascatur, amaricetur aut indignetur: quia per talia consolatio spiritualis, devotio actualis, interna tranquillitas, cordis stabilitas, spiritualis profectus plurimum interpolatur, impeditur ac minoratur.
Præterea, in his jam fortiter exercitatus solitarius seu cellita, vel quicumque religiosus aut virtuosus, viam introeat perfectivam, hoc est statum et gradum spiritualium, perfectorum, seu contemplativorum: qui ab omni iniquitate, impuritate, impetu et commotione passionum jam plenarie reformati, in omni humilitate, patientia, mititate, temperantia, obedientia, discretione firmiter stabiliti ac consummati, omni dono Spiritus Sancti sublimiter perornati, caritate prorsus accensi, jam per internam munditiam, per caritatis ardorem, per sapientiæ claritatem, per inviolabilem justitiæ zelum, Deo sunt proximi, et quasi secretarii et consiliarii ejus effecti; et mente stant quasi in contactu continuo Solis justitiæ ac Sapientiæ increatæ, ad recipiendum ab illa quotidie stillicidia gratiarum, illuminationum fluenta, caritatis ardores, opulentiam spiritualem, visitationem secretam, unctionem dulcissimam, allocutionem occultam.
Quumque ad ista pervenerit solitarius tam electus, vitam angelicam ac cœlestem ducit in terris, et vere in pace in id ipsum dormit, et obdormit in Domino, et requiescit in suæ salutis fonte:67 et sic oculi ejus sunt semper ad Dominum, benedicitque Deum in omni tempore, nec satiari potest psalmis et laudibus Creatoris, meditationibus sacris affectionibusque divinis;8 in his omne tempus brevissimum sibi videtur, et vacat Deo in jubilo.
Footnotes
Chapter 9 of 38