Articulus 31
Quod vita solitaria contemplativa, sit excellenter suavis, nobilis ac divina.
INTRANS in domum meam, conquiescam cum sapientia: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.1 Essentiale præmium Beatorum in patria correspondet perfectioni et magnitudini caritatis, non difficultati laboris diuturnitative temporis, nec multitudini actionis, quemadmodum asserit Augustinus: Non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas meliorque voluntas auget præmium. Porro, quanto quis in caritate plus proficit, et in ea perfectior fit atque ferventior, tanto delectabilius servit Deo, et exercitia etiam ardua et imperfectis laboriosa, sunt sibi faciliora. Talis ergo multo plus apud Altissimum promeretur per actus sibi delectabiles, faciles ac jucundos, quam imperfectus, piger et negligens per actus sibi laboriosos ac arduos.
Denique hoc ad solitarium ac omnem spectat religiosum, ut per universa quæ agit opera bona studeat in caritate proficere, ad caritatis quoque perfectionem pertingere, ac per hoc Creatori suo promptius ac delectabilius ministrare. Atque, ut constat ex præinductis, ad solitarium pertinet perfectio caritatis, et eminentia quædam sapientiæ salutaris quæ donum est.2 Actus vero doni sapientiæ ex sua natura est dulcis, et tanto suavior quanto sapientia ipsa exstat perfectior.
Præterea, vita solitarii sita est in actibus circa Deum immediate aut directe versantibus, præsertim in actibus sapientiæ et caritatis, hoc est in contemplatione et amorosa mentis cum Deo unione : qui actus ex sua natura jucundissimi esse noscuntur. Delectatio namque consurgit ac oritur ex unione potentiæ cum objecto convenienti. Deus autem convenientissimum est objectum, incomparabiliter pulchrum, bonum, delectabile et amœnum. Intellectus quoque et voluntas nobiliores sunt animæ vires. Idcirco, quo vires istæ purius, clarius et amorosius Deo junguntur, eo in tali sancta unione delectatio major consistit ac melior.
Deinde vita contemplativa specialiter sita est in actibus latriæ, puta in orando et Deum laudando ac offerendo: qui etiam actus circa Deum versantur, et ex sua natura delectabiles valde exsistunt, ac menti bene dispositæ, purgatæ, amorosæ, sunt valde jucundi. Etenim ex apprehensione et intuitione summi, infiniti et superpulcherrimi boni, a quo habemus quidquid sumus et possidemus, atque ex consideratione beneficiorum ac promissionum ipsius, gaudium oritur spirituale et magnum. Quumque consideratio et cognitio veritatis ex se delectabilis sit et jucunda, certum est quod contemplatio summæ et increatæ veritatis et ejus præcipuorum effectuum sit eximie gaudiosa. Et quid in hac vita potest esse jucundius quam superamabilissimo et super omnia carissimo Deo tranquilla ac sincera mente vacare, adhærere, et in ipso a mundi tumultibus, sæcularibus curis, amarissimis passionibus iræ, impatientiæ, timoris, mœroris, liberum esse, cœlestem conversationem in cella inchoare ac ducere, sicque futuræ felicitatis delicias in vita hac prægustare? Ideo ait vir sapiens: Sapientia erit allocutio cogitationis et tædii mei.3 Si namque oriatur in solitario cogitatio vana aut fœda, aut tædium pravum, debet mox per sapientiam et caritatem cor suum ad Deum erigere, et in ipso ac spe felicitatis futuræ consolari, gaudere ac alacer fieri et laudare. Propter quod Jacobus dixit apostolus: Tristatur aliquis ex vobis? oret æquo animo, et psallat.
Interea patet quod perfectio, nobilitas et deificatio hominis sita sit in elongatione a rebus carnalibus et mundanis, et in appropinquatione ad bona spiritualia ac divina, cœlestia et æterna, imo in amorosa et contemplativa conjunctione cum Deo: quod totum per prætactos fit actus. Sed quoniam (divino Dionysio protestante) omnium divinorum divinissimum est Deo cooperari in reductione animarum ad ipsum, proximis quoque communicare bona sibi desuper præstita (juxta illud:45 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes), et proximos purgare, illuminare, perficere; ideo ne solitarius ista penitus privetur aut careat perfectione, debet tanto ferventius, instantius, sollicitius die ac nocte invocare viscera misericordiæ Dei pro bono communi Ecclesiæ, pro cunctis hominibus, pro vivis ac mortuis, pro omni causa et necessitate Ecclesiæ, quanto minus aliis evangelizat. Venientes quoque ad se debet prudenter ac fervide exhortari. Atque ut copiosius exaudiatur, studeat Deo indesinenter toto corde adhærere, totisque viribus ipsum infatigabiliter honorare, ac juxta suæ exigentiam vocationis digne Deo cum profectu assiduo ambulare: quod agendo promerebitur multis gratiam conversionis, et plus forsan merebitur quam plurimi prædicantes. Propter quod S. Franciscus dicere consuevit Fratribus quos ad prædicandum direxit, ut fructum prædicationum suarum adscriberent orationibus pauperculorum Fratrum qui domi manebant.6
Footnotes
Chapter 32 of 38