Articulus 32
De laude solitariæ vitæ ex verbis et exemplis Sanctorum.
DUCAM eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.1 Quemadmodum cella et cœlum in litteris, voce et sono communicant, ita in actibus : quia, ut patuit jam frequenter, ad hoc instituta est solitaria et cellica vita, quatenus Deo indesinenter (quantum in vita hac fieri valet) inhæreatur per actus qui perfecte et sine interruptione fiunt in cœlo, in cella autem imperfecte respectu perfectionis supernæ, et cum frequenti interpolatione. Unde in præallegata fertur epistola : Sicut cella et cœlum habent ad invicem aliquam cognationem nominis, ita et pietatis. A celando etenim utrumque nomen sortitur : et quod celatur in cœlis, hoc et in cellis; quod geritur in cœlis, hoc et in cellis, utputa Deo vacare, Deo frui : quod dum secundum ordinem, pie ac fideliter celebratur in cellis, audeo dicere, angeli sancti cellas habent pro cœlis, et æque delectantur in cellis ac in cœlis. Nam quum in cellis jugiter actitantur cœlestia, cella et cœlum similitudine sacramenti, pietatis affectu conformitateque operis fiunt similia. Jamque spiritui exoranti, aut etiam de corpore exeunti, a cella in cœlum non longa est via neque difficilis. A cella quippe in cœlum sæpe ascenditur; vix autem aut nunquam a cella in infernum descenditur, nisi cogitando de pœnis inferni. Moriens autem vix unquam aliquis a cella in infernum descendit, quia vix unquam aliquis nisi cœlo prædestinatus, in ea usque ad mortem persistit : quoniam filium gratiæ cella tanquam fructum ventris sui fovet; alienum vero citius abjicit veluti abortivum, vel si aliquamdiu in ea duraverit, non virtutis constantia, sed pertinaci miseria, sic ei est cella quasi carcer.
Præterea, in tractatulo quodam qui S. Basilio adscribitur, de hujus vitæ fertur nobilitate : Solitaria¹ vita cœlestis doctrinæ est schola, divinarumque artium disciplina. Illic Deus est veritas quæ discitur, vita ad quam tenditur, et via qua itur atque ad summæ veritatis notitiam pervenitur.2 Eremus est paradisus deliciarum, in qua tanquam redolentium species pigmentorum, vel rutilantes flores aromatum, ita fragantia spirant odoramenta virtutum. In solitaria et eremitica vita, rosæ caritatis igneo rubore flammescunt, lilia castitatis niveo splendore candescunt. Ibi et humilitatis violæ, dum imis contentæ sunt, nullis superbiæ passionum flatibus impelluntur. Ibi myrrha perfectæ mortificationis abundat, thus quoque assiduæ orationis emanat.
O eremus, sanctarum delectatio mentium, gustusque intimi inexhausta dulcedo! Tu caminus ille Chaldaicus, in quo sancti pueri vires furentis incendii orationibus reprimunt, et ardore fidei crepitantium contra se flammarum globos exstinguunt :3 ubi et nexus uruntur, et ardorem membra non sentiunt, quoniam et peccata in eo solvuntur, et in hymnum laudis divinæ anima provocatur :4 Dirupisti (inquiens), Domine, vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. Tu fornax ubi summi Regis vasa formantur, et ad nitorem perpetuum, malleo pœnitentiæ percussa ac lima salutiferæ correptionis erasa, perveniunt.
O cella, negotiorum cœlestium apotheca, in qua illarum mercium summa reconditur quibus possessio terræ viventium comparatur! Felix commercium, ubi terrenis cœlestia, transitoriis æterna mercantur. O cella, spiritualis exercitii mirabilis officina, in qua anima sui Creatoris in se restaurat imaginem, et ad suæ redit originis puritatem! In te brevi carnis afflictione ac fletu exiguo cœleste convivium æternusque risus ac jubilus acquiruntur. O cella, sacræ militiæ tabernaculum, procinctus triumphatoris exercitus, castra Dei, turris David, mille clypei pendent ex te, omnis armatura fortium!5 Tu campus divini prælii, arena spiritualis certaminis, angelorum spectaculum.
O eremus, mors vitiorum, fomes et vita virtutum! Te lex attollit, prophetia miratur, et quicumque ad perfectionis culmen pervenerunt, tuum noverunt præconium. Tibi
¹ Cf. Migne Patrol. lat. tom. 145, col. 246D et s.
Moyses debet legis acceptæ Decalogum;678910 per te Elias cognovit Domini pertranseuntis excursum; per te Eliseus duplicem magistri sortitus est spiritum. Et quid amplius dicam, quum et mundi Salvator suum præcursorem atque baptistam sanctissimum tui constituit accolam, et ipsemet quadraginta diebus te inhabitare dignatus est? Tu scala Jacob, quæ homines vehis ad cœlum, et angelos ad humanum deponis auxilium. Tu aurea via, quæ homines ducis ad patriam.
Cella est conciliabulum Dei et hominum, secretarium in carne degentium et spirituum supernorum. Illuc namque superni cives ad colloquia humana descendunt, ubi non tam linguæ carnis verba componunt, quam sine vocis strepitu facunda mentium arcana patescunt. Cella namque conscia est secreti consilii quod cum hominibus habet Deus. Quam pulchra rerum species, quum Frater in cella constitutus nocturnas peragit psalmodias, et quasi pro divinis castris militares custodit excubias! Contemplatur in cœlo cursus astrorum, decurrit quoque per os ejus ordo psalmorum. Iste psallendo intrinsecus ad inaccessibilem tendit lucem; illa sibi invicem succedendo, ejus exterioribus oculis visibilem reparant diem.
O cella, tu de superbis efficis humiles, de iracundis mites, de gulosis sobrios, de crudelibus pios, de lubricis castos, de levibus et jocosis maturos ac timoratos. Tu metuenda es malignis spiritibus. Tu animarum es speculum, in quo se mens humana perspicaciter intuens, quod minus est impleat, quod superfluum, reprimat, quod obliquum est dirigat, quod deforme, componat. Tu nuptialis es thalamus, in quo Spiritus Sancti arrha tribuitur, cœlestique Sponso felix anima fœderatur. Quamvis ignorantibus te amara videaris in cortice, magnum tamen est atque dulcissimum quod intrinsecus latet in te, quum perventum fuerit ad suavitatem medullæ.
O vita eremitica, vita benedicta atque angelica! Tu vivarium animarum, exedra gemmarum cœlestium, spiritualium curia senatorum.11 Odor tuus cunctorum aromatum fragrantiam superat, sapor tuus super omnia mella illuminati cordis palatum obdulcat. Quidquid de te dicitur, tuæ dignitati non æquatur, quoniam lingua carnis nullatenus exprimere sufficit quod de te spiritus invisibiliter experitur et sentit. Qui per vestigia tua nunc graditur, peracto vitæ hujus cursu ad societatem sine dubio gloriosam provehitur.
Insuper de præconiis eremiticæ ac solitariæ vitæ in statutis Ordinis Cartusiensis pulchre inducitur. Nostis, inquiunt, in veteri novoque Testamento omnia pene majora et subtiliora secreta non in turbis, sed quum soli essent, Dei famulis esse revelata; ipsosque Dei famulos, dum vel subtilius meditari, aut liberius exorare, vel a terrenis per mentis excessum cuperent alienari, fere semper multitudinis impedimenta vitasse, et solitudinis captasse commoditates.12 Hinc legitur Isaac solus egressus in agrum ad meditandum.13 Jacob quoque quum solus remansisset, benedictionem dignioremque appellationem est consecutus.141516 Denique quantum Moyses, Elias, Eliseus et Jeremias solitudinem quæsierint, docet Scriptura. Beatissimus etiam Joannes repletus Spiritu Sancto in utero matris, mox ut rationis usum sortitus est, in solitudinem fugit.17 Imo et omnium Dominus, Jesus Christus, solitaria sæpe adiit loca. Hinc innumerabiles Patres sancti, Antonius, Hilarion, Macarius, Pacomius, Pastor, Arsenius, Benedictus, solitudinem avidissime elegerunt: quorum virtutes imitando, experiemini suavitates psalmodiarum, studia lectionum, fervores orationum, subtilitates meditationum, excessus contemplationum, baptismata lacrimarum, nulla re magis quam solitudine posse juvari.
Postremo, quum tam ineffabilis et pene incomparabilis sit solitariæ dignitas vitæ, erubescamus vehementer in cella ac solitudine viliter, negligenter, pigre aut carnaliter nos habere : imo indesinenter conemur in ea coram Altissimo cœliformiter conversari, et (quantum permittit communis fragilitas) angelicam imitative ducere vitam, atque in omni puritate, sapientia et fervore, in omni tranquillitate, gratia ac virtute incrementa adipisci assidua.
Footnotes
-
Osee ↩
-
n.xiv, ↩
-
Dan.iii, 21 et seq. ↩
-
Ps.cxv, 16, 17. ↩
-
Cant.iv, 4. ↩
-
Exod. xxiv, 18; xxv et seq. ↩
-
III Reg. xix, 4 et seq. ↩
-
IV Reg. II, 9 et seq. ↩
-
Luc. I, 80. ↩
-
Marc. I, 13. ↩
-
*viridans ↩
-
Gen. x 63. ↩
-
Gen. xx 11; xxxiii 29. ↩
-
Exod. I; xxiv, 1; xxiv, 11; xxv, 4; ↩
-
IV Reg. IV, 25; IX, 2; XV Luc. I, 1; ↩
-
Ibid. 80 ↩
-
Matt. IV, 1; x 36-44; Mat. I, 13; VI Luc. IX, etc. ↩
Chapter 33 of 38