Skip to the text

Articulus 33

De diligenti cellæ custodia, et quam difficulter sit egrediendum ex ea.

SEDE in domo tua et contentus esto gloria :1 quare provocas contra te malum, ut cadas tu et Judas tecum? Cella incipienti, nondum purgato et cura quotidiana egenti valetudinarium est, apotheca sanantium emplastrorum, et hospitale quoddam ægroti. In quo utique loco expedit residere, medicique visitationem æquanimiter exspectare, occasiones quoque recidivi atque ruinæ et læsionis internæ diligentissime præcavere : quæ omnia extra cellam, ex sensuum objectis, humano colloquio et occursu, frequenter occurrunt, in tantum quod unus etiam hujus sæculi sapientium testatus est : Quoties inter homines fui, minor homo redii. Unde et desuper magno Arsenio est prolatum : Si vis salvari, fuge, tace, quiesce. Qui et in solitudine degens, et interrogatus a Patribus cur a communi quoque conventione et collocutione sic abstineret, respondit : Ignoscite mihi ; scit Deus quod diligo vos, sed cum Deo et hominibus simul loqui non valeo.

Porro proficienti cella est schola virtutum magisteriumque cœleste, ubi unctio docet de omnibus, et Dominus dat intellectum ei qui propter Deum sincere se segregat ab externis solatiis, humanis colloquiis, et cunctis suæ salutis obstaculis.23 Ideo unus disseruit Patrum : Sede in cella, et ipsa cella te instruet. Maximus quoque anachoreta Antonius : In quocumque, inquit, sederis loco, non cito movearis de illo. Hinc demum in exercitio illo Cartusiano revera valde salubri, imo et tanto plus sapientiali ac magistrali quanto superficie tenus simpliciori, quod incipit, Volens purgari, asseritur : Quando solitarius exit cellam suam, sine rationabili videlicet causa, proh dolor ! timendum est ne non eructet cor suum verbum bonum, eo quod non dicat opera sua Regi, id est, Christo non fateatur neque pronuntiet actus suos, exemplo sancti Job dicentis :4 Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus ;5 atque Psalmistæ, qui loquitur : Delictum meum cognitum tibi feci ;6 itemque :7 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Quod quam fructuosum sit ac salubre, pandit subjungens : Et tu remisisti impietatem peccati mei. Ita plane, si solitarius coram Deo rite pensaret ac fateretur quoties et quam dire egressio cellæ fuerit sibi occasio multiplicis culpæ, a tali abstineret egressu, præsertim quum et ipse circumeundo non solum excedat, sed et Judæ quoque, id est fratri suo confitenti Domino, fiat ruinæ occasio verbo aut signo seu facto, aut certe ad ostium ejus sine necessitate pulsando, et illum a sua forsan devotione impediendo, imo ad minus ipsam interrumpendo.8 In qua re quidam incustoditi, intimorati, inquieti et garruli, sunt miserabiliter defectuosi atque culpabiles : quorum societas familiaris quum sit nociva, exstat vitanda.

Insuper, perfecto contemplativo heroico cella est domus salutis, thronus internæ quietis, consistorium contemplationis supernæ, habitatioque cœlestis, locus aromatum, solium exuberantium consolationum, imo paradisus voluptatis in terris. Verissime ergo signifer ille solitariorum Antonius dixit, quod sicut pisci aqua est necessaria, sic monacho cella, extra quam sine necessitate tardando, moritur sicut piscis in sicco. Hinc denuo saluberrime fassus est quidam : Fons et origo omnis boni est monachum in sua cella jugiter permanere.

Hinc verus cellita exercitationis internæ cum Deo peritus, ac solitariæ vitæ fructum dulcedinemque expertus, egredi cellam veretur : quam dum ex rationis recta censura est egressurus, oratione se munit, cruce consignat, exeundo orat, tanquam qui fortalitium suum exit et castrum, in quo ab hostibus exsistit securior, ad unionem cum Deo potentior, et ad profectum habilior. Idcirco in statutis Ordinis Cartusiensis docetur : Cellæ incolam diligenter atque sollicite oportet invigilare ne quas occasiones egrediendi machinetur sive recipiat, demptis causis generaliter ab Ordine institutis ; sed potius sicut aquas piscibus caulasque ovibus, sic cellam suæ vitæ necessariam reputet ac saluti. In qua quanto diutius, tanto libentius commorabitur : quam si libenter et ex levibus causis exire insueverit, cito habebit exosam.

Fac igitur tibi consuetudinem bonam, et mane cum Sapientia increata in cella quasi in thalamo cum sponsa. Ibi amplexibus ejus fruere concupitis, contemplare pulchritudinem ejus immensam, et solus cum sola delectare stabiliter : quoniam ipsa ludit in orbe terrarum, et deliciæ ejus esse cum filiis hominum ;910 præoccupat eos qui se concupiscunt ;11 statque ad ostium mentis et pulsat, et ad aperientem gratiose ingreditur, atque cum ipso deliciose reficitur. Molestissimum ergo sit tibi a lumine tanto avelli, tam divinis occupationibus defraudari, a tam salutari adunatione in Deo et amorosa conjunctione cum ipso retrahi et averti, ac foris dispergi.

Footnotes

  1. g. XIV, ↩

  2. m. II, 7. ↩

  3. ann. II, ↩

  4. Ps. XLIV, 2. ↩

  5. Job XIII, 15, ↩

  6. Ps. XXXI, 5. ↩

  7. Ibidem. ↩

  8. Gen. XXIX, ↩

  9. Sap. vi, 14. ↩

  10. Prov. viii, 31. ↩

  11. Apoc. iii, 20. ↩

Chapter 34 of 38