Articulus 34
De quotidiana fructificatione, ordinato processu et jugi custodia solitarii.
QUUM quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;1 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Quid est Deum quærere toto corde, nisi totis viribus intellectus ac voluntatis? Quid rursus est Deum quærere tota tribulatione animæ, nisi cum ingenti formidine, sollicitudine quoque pervigili, cum gravi afflictione et pœnitentiali dolore quod toties atque tam graviter ipsum offendisti, inhonorasti, reliquisti, sprevisti? Unde habes vehementer metuere occulta ejus judicia, ne forsan te aspernetur, et impleatur in te quod Salomon protestatur: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.2 Time ne pœnitentiæ tuæ contritio non fuerit vera, quum contritio sit dolor maximus qui est in rerum natura, sicut et Dei dilectio est fortissima in natura consistens affectio; et præsertim quia hucusque fuisti ad recidivum tam pronus, tam incustoditus, levis ac negligens, quum utique pœnitere sit præterita mala deflere, et deflenda non rursus committere.
Hinc valde notabiliter scribit in homilia quinta Eusebius : Qui de præteritis anxius est, id secum cogitat et revolvit, ne forsan insufficienter et nimis parum deplanxerit præteritas culpas, ne forte nondum satisfecerit pro innumeris debitis suis, ne forte magis ad veteres iniquitates nova sibi ipsi inflixerit vulnera. Interdum sufficere nobis putamus, quod ad locum istum separatum convenimus, et statum habitumque mutavimus, quod aliquanto hic viximus tempore, aut plurimis annis in Dei fuimus servitute, ac sic perniciosa nos ipsos persuasione fallentes, putamus de omnibus nos debitis satisfecisse, quasi putantes quod excessus nostri spatio temporis evanuerunt. Et quia nos illa obliti sumus, credimus quod de memoria æquitatis divinæ elapsa sunt. Sed non est ita. Omnia apud illum collecta, omnia apud illum reposita atque signata sunt, quemadmodum sanctus Job, qui contra diabolum tam singulariter dimicavit, loquitur Deo : Signasti quasi in sacculo peccata mea. Et ipsemet Deus :3 Nonne (inquit) hæc collecta sunt apud me, et signata in thesauris meis? Non putemus tam facile posse remitti semel inusta peccata, profundoque vulnere impressa in visceribus animæ. Multo opus est fletu multoque gemitu et multo cordis dolore, ad sanandos cordis interitus ac languores. Tota insistendum est spiritus contritione, ut vetusta vitia multotiesque vulnera repetita, tanquam sagittæ profundius ingestæ de conscientia evellantur. Non sufficit summis labiis dicere: Peccavi, parce, remitte. Saul dixit, Peccavi; sed non obtinuit veniam illam quam David una pœnitentiæ voce promeruit. Quare? Quia confessionem nuda verba magis quam veri gemitus exprimebant, quoniam non compensabatur cum magnitudine criminis lenta confessio supplicantis. Non levi agendum est contritione, ut debita illa redimantur quibus mors æterna debetur; nec transitoria opus est satisfactione pro vitiis illis quibus præparatus est ignis æternus. Si intelligere cupimus quam graves apud se faciat Judex noster hominum culpas, respiciamus ad pœnas. Nonne pro uno, imo et minimo mortali peccato, infligitur æterna damnatio? — Ex his innotescit, quod omnis resolutio cordis incauta, omnis securitas vana, omnis præsumptio immoderata de venia sint vitandæ, quum et Salomon contestetur: Est generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Nempe, ut sanctus fatetur Hieronymus, necesse est ut multitudini magnitudinique excessuum adæquetur contritio.
Præterea, quam instanter et affectuose, perseveranter et formidolose oporteat Omnipotentem invocare, protestatur præfatus Eusebius: Non vult, inquiens, Deus noster bona sua (videlicet charismata gratiæ et munera gloriæ) nimia inveniendi facilitate vilescere. Pretiosa et concupiscibilis merces cupidum amatorem avidumque negotiatorem requirit. Ergo ille tantorum munerum repromissor non vult neque acceptat in suo cultu ac opere tepidum, despicit fastidiosum, recusat coactum, respuit indevotum. Etenim lente et parum grate quærere gratiam divini muneris, maxima est injuria remuneratoris. Ideo, quamvis totis animæ et corporis laboribus desudemus, licet totis obedientiæ viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito pro cœlestibus bonis compensare et offerre valemus. Verumtamen, nisi cum bona voluntate et aviditate atque lætitia opera Dei egerimus, Deo nos perire noverimus. Idcirco in spe cœlestium promissorum tanto incitemur studio, et tanto inardescamus affectu, ut cum præmiorum ac gloriæ dignitate desideriorum magnitudo concordet. Oportet igitur adimplere quod ait Scriptura: Servite Domino in lætitia; itemque: Gaudete in Domino semper. Hoc itaque maxime studeamus, ut illa quæ in Dei honorem agimus, cum claro agamus animo, cum fidei gaudio, atque cum bono devotæ voluntatis affectu.
Sic ergo indesinenter Deum quæramus et invocemus, ita nos ipsos quotidie discutiamus, nostrasque culpas etiam minimas defleamus: non quod aliquam culpam debeamus modicam reputare, sed minimam dico comparative loquendo, respectu majorum. Porro, si Domino Deo nostro infinite et essentialiter sancto, in sanctitate et justitia, ut nostra requirit professio, obsequi cupimus, sic venialia quasi mortalia declinemus ac deploremus. Qui enim negligit modica, paulatim decidit.
Non valemus ad perfectionem pertingere, nisi indesinenter coram Deo simus solliciti in omni observantia regulari, in sincera cordis custodia, in consideratione et examinatione totius conversationis nostræ quotidiana, imo assidua et (quantum fieri poterit) continua. Idcirco in omnium exteriorum interiorumque sensuum coercitione, in linguæ refrenatione, in omni cogitatu et affectu custoditi simus et circumspecti, in silentio stricti, ædificativi in verbis, exemplares in omnibus, moderati quoque in cibo, potu, vestitu ac somno, nec curiosi in aliquo. Quidquid egerimus, quocumque ierimus, Deo semper uniti simus orando, meditando, aut simile quid salubre agendo. Insuper, ea quæ quotidie agimus, nequaquam arido usu et superficialiter, sed magis ac magis devote aga-
Ps. xcix, 2.
Philipp. IV, 4.
Luc. 1, 74, 75.
Eccli. xix, 1. g. xv, g. xii, d. xxx, mus; omnem privatum, ad se reflexum improbumque amorem cum universis suis germinibus maledictis effectibusque damnandis, a nobis funditus exstirpemus; et quantum in nobis est, ab omnibus corripi, despici, deprimi affectemus, sic tamen ut nihil scandalosum, nihil inhonestum, inexemplare, reprehensibile operemur.
Hinc, juxta sanctorum Patrum doctrinam, hoc a religiosis et eremitis peculiariter eorum requirit professio: nihil in hac vita consolationis carnalis requirere, nihil quietis terrenæ;4 nec velle recipere bona in vita sua, imo honores refugere, subjectione et abjectione gaudere, paupertatem studio quærere; nec solum facultates, sed ipsas quoque cupiditates omnesque inordinatas et indecentes affectiones e cordibus prorsus eradicare. Habendi et enim amor nisi ad integrum resecetur, ardentior est in parvis, et plus torquet in minimis; et nisi ex corde pauper sis et affectu, paupertas ipsa non virtus, sed miseria est censenda.
Itaque, juxta prætacta, quotidie aliqua hora pone te in cella tua in loco quieto, juxta omnem practicam prætacti libelli qui incipit, Volens purgari; et coram Deo cor tuum effunde, dicendo isto aut simili modo: Ecce, Domine Deus sancte, æterne, omnipotens, ego sum peccator ille vilissimus, nequissimus, miserrimus, qui bonitatem, majestatem et caritatem tuam immensam tam frequenter atque enormiter inhonoravi; qui tuam sanctitatem et justitiam tam innumerabilibus vicibus, heu! offendi; qui beneficiis tuis exstiti tam ingratus; qui in sancta religione hucusque tam parum profeci, tam negligens, inexemplaris passionatusque fui; qui circa sacramenta tua dignissima ac pavenda tam irreverenter me habui; qui (proh dolor!) adhuc quotidie in omnibus tam defectuosus exsisto, tam carnalis, piger, incustoditus et negligens sum, tam distractus et indevotus in Horis, in psalmodia, in cantu, in omni divino Officio, et (quod summe mihi deflendum est) etiam in celebratione, ad quam nec condigne me præparo, atque in ea inattentus et frigidus maneo. Postea quoque ingratus, incustoditus ac levis consisto; in verbis item excedo et in somno, et tempus mihi concessum infructuose deduco; multa quoque omitto quotidie bona. De eis ac ceteris meis peccatis ac culpis me coram te toto corde accuso, veniam precor, propono omnino emendam. Ignosce mihi, o Domine; veram confer contritionem, plenam emendationem ac dignum profectum, et ad celebrandum me apta. His dictis, puni et disciplina te ipsum, atque ad emendationem idoneam exhortare et excita te, dicendo: Cave ne in illis et illis offendas; vide ut te in istis et istis emendes: alioqui sustinebis tales et tales punitiones.
Sic agendo in brevi multum proficies, illuminaberis et ungeris a Spiritu Sancto, discretionisque radius te docebit. Ad chorum mature ac devote procedes; in divino Officio tanquam in Omnipotentis præsentia timorate, humiliter, attente, reverenter ac fervide te habebis: sicque alacriter ac custodite ad cellam redibis, non circumspicies, non ridebis, non quempiam alloqueris, non eris levis, nec dissolutis ac levibus fratribus morem geres; sed dissimulabis et pertransibis, nec ex humano favore neque inordinato alicujus timore peccabis, nec cordis tui rigorem custodiamque laxabis. Sic igitur omnem de cetero diem expende, imo in his quotidie profice. Postremo, quanto ita agendo copiosius desuper illustraberis ac divino amore magis accenderis, tanto limpidius etiam minutissimas culpas quotidianas cernes, considerabis, magisque exaggerabis, deflebis, vitabis.
Footnotes
Chapter 35 of 38