Skip to the text

Articulus 35

De modo et practica proficiendi in divino amore.

Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in viis ejus, et diligas eum,1 ac servias ei in toto corde tuo et in tota anima tua?2 Sicut præhabitum est, caritas est virtus dignissima, ceterarum finis, vertex, vita ac forma virtutum: ideo ad perfectam adimpletionem præcepti diligendi Deum toto corde, cetera universa ordinantur præcepta, cuncta quoque evangelicæ legis consilia, omnia documenta et cuncta exercitia nostra. Unde Christus de suis discipulis loquitur Deo Patri:3 Notum feci eis nomen tuum, ut dilectio tua in eis sit.

Primum ergo medium proficiendi in caritate, est assidue ac intente hoc ipsum considerare, et omnem suam conversationem, occupationem, cogitationem, locutionem, affectionem, intentionem et operationem ad caritatis referre profectum. Nempe ad sanctæ caritatis incrementum ita in omnibus adspirare, et pro illo tam fideliter laborare, actualiterque illud sic incessanter adspicere, meretur præcipuum divini amoris augmentum: quoniam spiritualiter ad aliquid ire et appropinquare, non est aliud quam ad illud fervide affici et conari, et hoc diligenter cupere adipisci. Imo hoc est non solum ire et propinquare, verum etiam currere ac volare ad Deum, ad profectum, ad gratiæ incrementum et ad veram perfectionem sic affici et conari, tanquam diligenter velle seu cupere caritatis augmentum.

Hinc quippe ait Eusebius: Quotidie addamus ad merita, nec de nobis aliquid præsumamus, quoniam Dei est omne quod possumus. Simus ergo indeficientes in opere Dei, atque assidue ad meliora tendamus. Ipsa namque apprehendendi aviditas, ipsa consuetudo proficiendi, semper nos ad meliora provocabit. Et ubi viderit Deus animi devotionem, ardentiorem insinuabit, faciet et ostendet affectum. Et quantum nos addiderimus ad conatum, tantum ille apponet subsidium; quantum nos apposuerimus ad diligentiam, tantum ille addet ad gratiam, quemadmodum ait: Habenti dabitur, et abundabit.4 Gratia ergo de gratia nascitur (major videlicet de minori), et profectus profectibus serviunt et lucra lucris, et merita meritis lucra efficiunt: ut quanto plus quis acquirere cœperit, tanto plus conetur ac delectetur acquirere, ut acquisitionis lucrum, acquirendi nutriat appetitum. Quæramus igitur usque in finem. Si enim ponamus quotidie in cordibus nostris ascensus (proficiendo et profectum semper majorem optando), nulla infirmitate, nulla ætate lassari et a spirituali ascensu poterimus impediri.

Secundum medium proficiendi in caritate divina, est frequenter ac diligenter considerare ea quæ ad divinum inflammant amorem. Cognitio namque est quasi via, incitamentum ac ratio ad amorem, ostendens voluntati bonitatem amabilitatemque sui objecti seu voliti, ex qua voluntas instigatur, movetur atque accenditur ad amandum. Porro ad Dei amorem nil ita accendit ut pura et infinita bonitas ejus: quæ utique, quantum ex se est, incomparabiliter magis ad

Deitatis amorem est inflammativa quam aliud aliquid. Itaque contemplari quod Deus in se ipso est bonitas superpurissima, prorsus immensa pulchritudo, dulcedo, sapientia, perfectio, beatitudo, pietas, sanctitas, justitia, liberalitas penitus infinita, superessentialis, separata, superdeliciosa ac delectabilissima, in se simplicissime æternaliterque subsistens, vehementer auget et accendit amorem ad ipsum; deinde quod ipse prior dilexit nos; deinceps diligenter5 perpendere cuncta ipsius beneficia, generalia ac specialia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia, incomparabilia quoque ac præstantissima ipsius promissa, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt.6 Si ergo tam amabilia sunt quædam creata aut ob suam bonitatem, virtuositatem et sanctitatem, aut ob suam ingeniositatem, et sapientiæ atque scientiæ claritatem, aut ob suam pulchritudinem ac decorem, aut ob suam liberalitatem ac beneficentiam, aut ob suam dulcedinem, pietatem, caritatem, justitiam, vel consimilem rationem: quanto amabilior aut desiderabilior est Deus omnipotens et æternus, in quo omnia ista superplenissime continentur, imo substantialiter unum sunt, et unum simplicissimum, perfectissimum ac incircumscriptibile esse, ita quod omnium rerum creatarum bonitates, amœnitates, dulcedines, sapientiæ, scientiæ, beatitudines, virtutes, liberalitates, justitiæ, pietates ac perfectiones, potestates et pulchritudines non sunt nisi rivuli parvuli, radii modici, participationes pusillæ bonitatis increatæ, lucis fontanæ, superexuberantissimi fontis, superpulcherrimæ et supersplendidissimæ Deitatis atque superamorosissimæ Trinitatis? Ex horum consideratione in Dei amore totaliter accendamur, et ipsum super omnia integro corde desideremus et amplectamur.

Tertium medium est, multoties adspirare, suspirare et elevari ad Deum cum verbis amorosis, querulosis et deprecatoriis, hoc aut simili modo dicendo: O benignissime Deus, quando te toto corde amabo? O superpulcherrime Domine, quando tibi pura et affectuosa mente indesinenter ac fervide adhærebo? O Deus dulcissime, quamdiu in meo torpore, tepore, frigiditate manebo? Hæcque dicendo, tundere pectus, plorare ac intueri in cœlum, et addere: O Deus majestatis immensæ, tua sancta dilectione mentem meam vehementer et incessanter accende.

Quarta via est, ex caritate jam habita mentem ad Deum frequenter erigere cum actuali dilectione. Habitus quippe ex actibus sæpe iteratis augentur, complentur, invalescunt, imo et generari dicuntur. Quocirca sciendum quod diligere, est alicui bonum velle: hinc Deum diligere, est ei velle omne bonum quod ipse est, et omnem honorem, amorem et cultum qui ei a creaturis debentur; ipsum præ cunctis desiderare, et cupere secum esse; de ejus inhonoratione dolere; universæ beatitudini, perfectioni ac gloriæ ejus præcordialissime congaudere; ipsius venerationem toto posse in omnibus procurare, orando, docendo, hortando, corripiendo, scribendo, exemplariterque vivendo. Itaque per hos actus ferri in Deum frequenter, attente, non lente, valde auget, confortat ac perficit caritatem, præsertim si homo toto conatu feratur in Deum, se ab aliis retrahendo, et quod in se est extreme agendo, tamque intente se ad Deum elevando ut potest: quod faciendo, mox utique crescet in caritate.

Quinta via est, Deum directe ac diffuse rogare quatenus in se divinam suam caritatem dignetur perficere, roborare, augere, formando etiam ad hoc obsecrationes ex proprio corde validas ac ferventes, isto aut modo consimili: Obsecro te, Domine Deus, naturaliter, infinite et incomparabiliter bone, supernaturalis, superpulcherrime et superpiissime, ut propter tuam infinitam bonitatem, dulcedinem, pietatem, digneris me in sancto tuo amore incessanter accendere, totaliter adimplere, omni hora firmare, augere, conservare, possidere, perficere. Et tu, o superaltissima, superessentialis et supergloriosissima Trinitas, ob omnem tuam ad invicem mutuam, superardentissimam dilectionem, et complacentiam superdulcissimam atque immensam, fac me tibi jugiter magis ac magis placentem, et in tuo amore quotidie magis fervidum, stabilem et perfectum.

Sexta via seu medium est, intuitu et amore Dei omnes pravos illicitosque affectus, caritati contrarios aut aliquo modo nocentes, et cuncta peccata diligenter semper vitare, cordeque custoditum, timoratum, sollicitum consistere coram Deo. Sola namque peccata nostra inter Deum et nos dividunt, et faciem ejus a nobis abscondunt, prohibentque dona ejus a nobis.7 Propterea loquitur Isaias:8 Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum.

Si in his viis ac mediis te ipsum strenue ac perseveranter exercitaveris, celeriter sine dubio ad grandem caritatis profectum, ac paulo post ad magnam ejus perfectionem devenies, et vere fructuosissima erit tua religiosa ac solitaria vita.

Footnotes

  1. Deut. x, 1 ↩

  2. art. vi. ↩

  3. Joann. xvii, 26. ↩

  4. Matth. xxv, 29. ↩

  5. I Joann. IV, 10, 19. ↩

  6. I Cor. II, 9. ↩

  7. Is. lix, 2. ↩

  8. Is. xxvi 9. ↩

Chapter 36 of 38