Skip to the text

Articulus 36

De contemplatione.

NOS vero revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu.1 Qui juxta jam introducta fuerit a vitiis expurgatus, in passionibus reformatus, in exercitatione interna fundatus, in caritate sincerus, stabilitus, perfectus, protinus in se feliciter ac copiose experietur quam vere liberalissimus atque ad dandum exuberanter paratissimus sit Deus bonus, adorandus ac infinitus, qui unicuique secundum suam influit præparationem, dignitatem et capacitatem. Menti igitur taliter reformatæ, ac instar splendidi speculi fulgidæ et ornatæ, fons opulentiæ, munificentiæ et dilectionis penitus infinitæ, Deus gloriosus, naturaliter bonus, essentialiter pius incomparabiliterque magnificus atque beneficus, ostendet per donum sapientiæ, per illuminatissimam fidem, per illustrationem theoricam, se ipsum et infinitos suarum divitiarum (id est perfectionum) thesauros, omnem incircumscriptam eminentiam, plenitudinem, immensitatem suæ æternæ, superpurissimæ bonitatis et veritatis, ac supersimplicissimæ unitatis, increatæ felicitatis et gloriæ, supersplendidissimæ pulchritudinis, interminabilis suavitatis, illimitatæ sapientiæ, omnipotentiæ, pietatis, justitiæ, ac superserenissimæ dulcedinis, amœnitatis, gratiositatis et convenientiæ. Itaque mens purgata, contemplativa ac fervida, sic desuper illustrata, elevabitur super se, et contemplabitur Dominum Deum suum tam infinite perfectum et tam perfecte ac perfectionaliter infinitum, tam pure ac naturaliter bonum, tam summe et prorsus incomparabiliter amabilem et superamabilem et superdesiderabilissimum, tam infinite dulcissimum, serenissime gratiosum et supergratiosissime convenientem, serenum, acceptum, tam gloriose et infinite beatum et superbeatissime gloriosum, tam interminabiliter sapientem, omnipotentem, benignum, justum, dignum, nobilem, honorandum.

Quumque Deus excelsus et benedictus sit in se ipso summe et absolute penitus simplex, utpote purus actus, separatissima forma, omnia formans, nihil informans, in quo non est materia limitans, nec potentialitas contrahens, nec differentia finiens seu coarctans; constat quod omnia ista jam tacta et cetera divinæ essentiæ attributa sint in supergloriosissimo Deo realiter idem, et substantialiter unum simplicissimum esse, in se omnino perfectum ac infinitum, independens, æternum, ideale ac separatum, in quo cum omnimoda identitate, absque omni compositione et additione, est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium infinita possessio.

Quumque mens taliter elevata ac Deo contemplative intenta, conspexerit Deum in omni perfectione, sanctitate et gloria esse tam infinitum, et per consequens prorsus omni menti humanæ ac viatrici (imo etiam omni menti angelicæ ac beatæ) incomprehensibilem, atque in infinitum transcendentem ac superantem omnem mentis creatæ capacitatem; unitur et intenta est Deo tanquam prorsus ignoto quantum ad id quod est: sicque cognoscit quod universa quæ Deo adscribimus, conveniunt ei per modum infinite eminentiorem et perfectiorem quam nos capere et intelligere in vita hac valeamus. Ideo dicit ea verius auferri et abnegari de Deo, quam convenire eidem: quia videlicet non competunt ei per modum nobis notum aut comprehensibilem, sed inæstimabiliter inenarrabiliterque sublimiorem. Et hoc divinus Dionysius vocat intrare caliginem, id est superlucidissimam in se, sed nobis ignotam et incomprehensibilem Dei claritatem, plenitudinem regionemque lucis et veritatis ac sapientiæ Dei prorsus immensam, et fieri in ignorantia Dei, et per invisibilitatem et incomprehensibilitatem ipsum videre atque cognoscere, hoc est intelligere ipsum omnino invisibilem et incomprehensibilem esse:2 velut si quis stet in littore totius Oceani, hoc est ei Oceanum ipsum videre, videre se non posse illud totum visu attingere, metiri, finire; et sicut si quis in ipsam solis lucem in sole formaliter existentem suum defigat visum, hoc est ei lucem illam conspicere, conspicere se non posse eam in sua virtute et puritate oculis irreverberatis conspicere.

Sic igitur contemplemur Dominum Deum nostrum, et interiorem mentis oculum figamus in ipsum cum omni humilitate, reverentia et amore, absque audaci et curioso scrutinio; et intueamur quod ipse est esse purum, simplicissimum, incircumscriptum, bonitas infinita, veritas increata, unitas summa, superbeatissima vita, sapientia prorsus immensa, virtus omnipotens, superliberrima quoque voluntas, pulchritudo separata et interminata, dulcedo illimitata, sicque de ceteris perfectionibus ejus.

In horum contemplatione inflammetur cor nostrum, et divini amoris ardore totaliter succendatur. Sicque Deo profundius uniatur, ac abdite, tanquam ignoto, lucide pariter et obscure ferventissime infigatur: quod magnus Dionysius mysticam nominat theologiam, quæ fertur secretissima et ferventissima mentis cum Deo locutio, ad quam sincerissimæ caritatis æstuantissimum desiderium introducit. In hac contemplatione, lumine divino menti contemplativæ clarius infulgente, caritatis quoque ardore valenter prædominante, mens ipsa paulatim præ admiratione majestatis ac serenitatis Dei altissimi defluit ac deficit a se ipsa, atque in divitias rapitur gloriæ Dei omnipotentis, et in Deitatis pelagus absorbetur, in abyssum luminis sempiterni demersa; ac igne amoris seraphici eam penitus depurante, subtiliante ac transformante et quasi deglutiente, in superdilectissimum Deum verum transit, omnino alienata a se, et obdormit in dilecto, dulciterque requiescit in pace in id ipsum, translata a rerum tumultu ad gaudia interni ac cœliformis silentii, ad serenissimum et tranquillissimum diem, ad superpurissimi luminis regionem, ubi a suo superbenignissimo Creatore dignantissime amplexatur, deosculatur, exhilaratur, ungitur, fecundatur;3 et de sua acceptatione pro tunc certificatur, ac ea quæ fidei sunt certissima acie intuetur. Ipsa quoque econverso Sponsum illum cœlestem brachiis caritatis amplectitur et adstringit, atque in superbeatissimæ Trinitatis mutuo nexu, amore et osculo se mediam invenit: eodem quippe nexu, amore et osculo quo superadorandæ et superglorificandæ tres Personæ se invicem mutuo diligunt, stringunt et amplexantur, universos quoque prædestinatos pariter amant et complectuntur, æternaliter utique invariabiliterque omnino, quamvis viatoribus hoc non pandant, nisi quibusdam, ut placet, modo nunc tacto aut alio.

Insuper, ad contemplationem hujusmodi pertingit viator interdum ex creaturarum consideratione: quoniam quidquid perfectionis, amabilitatis, dulcedinis, pulchritudinis, sapientiæ, potestatis et gloriæ inest effectibus et creatis divisim et imperfecte, incomparabili et superpræstantissimo convenit Creatori simplicissime et perfecte, cum excellentia penitus infinita.

Eminentius vero pertingit mens ad contemplationem hanc per anagogicam illustrationem et pure intelligibiles formas, per supernaturalia et divina charismata, per sapientiam unitivam, caritatem flammigeram, et fidem rationibus credendorum purificatæque mentis intelligentia decoratam.

Præterea, nonnunquam mens absque suo conatu, improvise, repente ad contemplationem hanc et mysticæ theologiæ intuitum, raptum et ecstasim elevatur, pietate Dei immensa per prævenientem præstringentemque gratiam misericordissime eam præveniente, ipsumque apicem affectivæ et verticem intellectivæ potentiæ immediate tangente, illuminante et inflammante tam valide, ut imbecillis creatura confestim et quasi instantanee defluat et deficiat a se ipsa, et super se mirabiliter ac gratiosissime transferatur, in tantum ut non queat (quamvis velit) reniti, utpote libertate arbitrii jam quasi ad horam suspensa atque sopita. Et hæc est vere pia ac felix prostratio, qua mens creata Omnipotenti succumbit, et a supergratiosissimo vincitur Sponso : cujus amœnitate, complacentia, pulchritudine et amore prorsus dejicitur, irreluctabiliter superatur ; non violenter opprimitur, sed suavissime ac prorsus amorose allicitur, fructuose conjungitur, intime sociatur, idque tamdiu quousque placuerit Sponso eam dimittere ac sibi ipsi remittere : quæ sibi relicta, præ solito clarius cernit propriam imperfectionem, defectuositatem et calamitatem, ineffabilem quoque Sponsi æterni circa se caritatem, dignationem et pietatem ; ideo diligentius nititur se purgare, purius conversari, gratior reperiri, ut ad degustatos amplexus aptior fiat et complacentior Sponso.

Interdum autem ad contemplationem hanc mysticam perducitur anima munda ac amorosa ascensoriis gradibus, ipsa se præparante per abstractionem a materialibus rebus, et per elevationem theoricam, per sinceram orationem ardentissimumque puræ dilectionis affectum, prout hoc primo capitulo Mysticæ theologiæ ac deinceps ibidem docet seraphicus ac illuminatissimus Dionysius ille.

Footnotes

  1. II Cor. III, 8. ↩

  2. De Theol. myst. c. I, II; Epist. V, ad Doro- theum. ↩

  3. Ps. IV, ↩

Chapter 37 of 38