Skip to the text

Laus Dei ut bonus

DE LAUDIBUS DEI

DE

LAUDIBUS DEI

TU, Domine Deus noster, naturaliter bonus es, et tua natura vere laudatur bonitas pura.

Tu solus per essentiam bonus, qui non aliunde nec per participationem bonus consistis.

Denique, talis et tanta est bonitas tua, ut nullus bonus nisi tu solus, o Deus sublimis, verax et gloriosus.

Omnem bonitatem bonitas tua in infinitum excedit, et ab ea omne bonum profluxit atque dependet.

Tua, Deus æterne, bonitas est immensa, exemplaris, fontalis, plena et incommixta.

O Deus excelse! tu bonum perfectum, intellectuale, immateriale, superbeatum.

Quumque tua natura sit bonitas idealis, in se subsistens et separata, necesse est ut bonitatis essentia sit in te nullatenus minorata.

Tu bonum summum ac verum quod omnia appetunt, sine quo nec in momento subsistere queunt.

Quemadmodum, Domine Deus noster, es incomparabiliter bonus, sic præ omnibus in infinitum desiderandus, atque amandus es solus.

Bonitatem tuam, sancte Deus, ubique diffundis, nec quidquam in universo ejus participatione expers relinquis.

Tuæ bonitatis communicatione a rebus paulisper subtracta, nil appetibilitatis habet aut retinet omnis creata essentia.

O Bonitas increata, mundissima atque bonifica, omnem prorsus malitiam repelle semper ab anima nostra.

In bonitatis affectum viscera animæ nostræ totis medullis transmuta, mentem gratiosam virtuosamque præsta, omni propulsata tabescente invidia.

Tibi namque connaturale est radios bonitatis liberaliter impertiri, quemadmodum luci splendorem diffundere, et fonti rivulos scaturire.

Benedicta et gloriosa sit jugiter bonitas tua, o Deus altissime, simplex et æterne, cui omnis debetur honor, virtus et gloria. Amen.

Chapter 1 of 78