Laus Dei ut sanctus
Tu solus, Domine Deus noster, essentialiter sanctus es; et tua sanctitas est tua superbenedicta essentia, rerum omnium plastes.
Tu enim, Domine Deus omnipotens, es sanctitas in te subsistens, pura et separata, universæ puritatis, virtutis ac perfectionis substantialiter ac simplicissime contentiva.
Tu quippe lux viva, intellectualis, mundissima, in qua esse non valet materialitas aut defectuositas ulla.
In te nulla impura affectio, sed divina, ordinatissima, splendidissima, superfervens dilectio.
In te quoque contemplatio affectuosa, verissima, cui nulla nescientia, fallibilitas aut incompletio est admixta.
Rite ac propriissime, Domine Deus altissime, sanctus vocaris, quum universaliter sis totius boni, virtuosi, honesti, exemplar, origo et finis.
In te peccatum cadere nequit, quoniam aliud tibi finis nequaquam consistit, sed tu tibi es finis, qui non ad aliud ordinaris.
Non autem contingit peccare, nisi per recessum a te omnium entium ultimo fine.
Tua sanctitas est vere omnino immensa, quum non sit aliud quam divina essentia superpurissima simpliciterque perfecta.
Sanctus es, Domine Deus noster, in te ipso, sanctus in opere tuo, nec est tui reprehensio ullo modo.
Tuæ sanctitatis respectu, nedum hominum, sed insuper angelorum sanctitas puritasque occumbit; et quantumcumque quis sanctus sit, si tuam sanctitatem perpenderit, se defectuosum proclamat atque profunde humiliat.
Cordis sanctimoniam requiris ac diligis, et sanctitati digne jugiterque intentos, tibi familiares et item carissimos efficis.
Tu, Deus magne et juste, omnis es sanctitatis fontana origo, omnisque munditiæ, primordialis, finalis ac honorabilissima ratio.
Tu solus peccata dimittis, et de immundo conceptum semine, mundum constituis.1
Omnem in æternum a nobis culpæ maculam dele, et quidquid sanctitatem tollit mentalem, da præcavere.
Da sanctum affectum, animum purum, intellectum deiformiter radiosum, ut hujus sæculi incolatu completo, tibi indilate uniamur in beatitudinis regno.
Tuæ sanctitati, Deus Trinitas, pura semper veneratio exhibeatur; tibi in sanctitate et justitia omnis homo cum ingenti reverentia obsequatur. Amen.
Footnotes
-
Marc. n. 7. Job xiv. 6. ↩
Chapter 14 of 78